Liber I
65

si uertebræ sinus simul iunctos fingeres, unicum sinum rotundum profundumque ex ambobus efformatum cerneres. Quod tanto manifestius adhuc in prima canum et simiarum ceruicis uertebra contueberis, quanto illis animalibus sinus hi altiores profundioresue, ac capita occipitij ossis extuberantiora acutioraque obtigerunt.Caput flecti et reflecti super primam uertebram. His itaque primæ uertebræ sinibus occipitis capitula excipiuntur, atque in illis flectuntur et extenduntur, seu antrorsum retrorsumque rectissimo ducuntur motu. Nulla autem ratione caput huius duplicis articuli auxilio, in latera agitur : quamuis id Galeno Anatomicorum principi tot locis proditum fuerit. Primum nanque immoto collo, caput ne tantillum quidem in latera mouere possimus. Et, si caput super primam uertebram in latus ageretur, quis ambigit in eo motu primam uertebram debere immotam seruarique si modo in motu alterum articuli os oportere semper quiescere, Aristoteles in libro de Communi animalium gressu recte demonstrauerit. Vt interim taceam Galeni impietatem,Libro 12 de Vsu partium. qua rerum Opifici rudem negligentiam turpiter imponit, quum se abunde Opificem celebrare arbitratus, tam prolixa præfatione attentum lectorem, et in demonstrandi methodo exercitatum, desiderat.Articulus totius corporis dignissimus. Quid enim turpius (si modo uerum dicere licet) Naturæ, nobis longe quam Galenus est chariori, præter meritum impingi potuit, quam in dignissimo totius corporis articulo, extrema oscitantia . Nemo enim ignorat hunc articulum esse illum, qui ne minimo quidem temporis momento paruam inclinationem sustinet, multoque minus exarticulationem ac luxationem, qua homo mox respirationis expers, mutus et absque motu et sensu, tanquam affecta neruorum radice, redditur. Quis obsecro articulus totius corporis est, in quo ossis caput in alterius ossis sinu ita mouetur, ut caput non amplius sinum contingat. nullus profecto, præterquam, si Galeno credimus, capitis cum prima ceruicis uertebra articulus. Ipse enim caput huius articuli beneficio in latus duci arbitratus, in quarto de Administrandis sectionibus asserere coactus est, quando caput in dextrum latus ducitur, dextrum tunc occipitij ossis caput in dextrum uertebræ sinum stringi, sinistrum uero caput ex sinistro sinu assurgere : et contra, si quando caput in sinistrum latus inclinatur. Non igitur huic gemino capitis cum prima uertebra articulo in latus motum, sed flexum reflexumque tribuamus. neque adeo in Galeni uerba iuremus, ut tantam oscitantiam immenso rerum Autori in præcipuo corporis articulo imputemus : neque etiam in Galeni excusationem studeamus comminisci, ab illo motum in latera intellectum, quem ego in gyrum et circumactu fieri dico : neque etiam illum motum super primam uertebram fieri cum Iulio Polluce fateamur. Præter id enim quod Galenus illum motum minime intellexit, quis adeo stupidus esse poterit, ut duo oblonga occipitis ossis capita mutuo distantia, et duos primæ uertebræ sinus altos, seu profundos, et similiter oblongos subeuntia, circumagi posse autumet. Quis enim unquam circinum utrisque cruribus asseri infixum, circumagi animaduertit. Neque est quod quis Galeno patrocinaturus, occipitis capita sibi depressa fingat, atque ita caput super primam uertebram circum agi posse contendat,Non semel in libro de Ossibus, et 4 de Administrandis sectionibus. quum Galenus inter reliqua ossium capita κορώνης nomine nulla unquam dignatus sit, his tantum occipitij capitibus demptis, quæ passim κορώνας (sed non recte admodum) uocat, eo nomine rarum, quæ in canibus potius quam hominibus occurrit, mucronem insinuans. Huiusmodi itaque capitis cum prima uertebra est articulatio, et aliqua etiam eius uertebræ descriptionis pars. Reliquam autem nunc prosequemur, sensim ad alium capitis motum accessuri.Reliqua primæ uertebræ descriptio. Ad exteriora igitur sinuum occipitis ossis capitula excipientium latera, prima ceruicis uertebra utrinque unum exigit transuersum processum, procerius multo quam cæteri uertebrarum ceruicis transuersi processus, eductum et latiusculum, non tamen æque in hominibus ac in canibus caudatisque simijs instar alæ cuiusdam latum. Educuntur autem transuersi primæ uertebræ processus insignius, ut opportunam præter reliquos ceruicis transuersos processus, duorum musculorum insertionem singuli acciperent. Illis enim processibus priuatim quinta et sexta musculorum caput mouentium paria inseruntur. Hi processus magno perforantur foramine, per quod arteria et uena hac caluariam petentes feruntur. Ad posteriorem sinuum quibus caput inarticulatur sedem, sinus utrinque in prima uertebra exculpitur, illi respondens, quem in occipitij osse ad posteriorem capitulorum sedem cælatum dixi. Ambo enim sinus, occipitis ossis nimirum et primæ uertebræ, simul uiam præbent primo pari neruorum dorsalis medullæ. Canibus uero in prima ceruicis uertebra non sinus, sed proprium foramen hac elabenti neruo inscinditur, quod illis prima uertebra admodum ampla altaque sit. Cæterum hic hominis uertebræ sinus, etiam ad posteriorem foraminis partem pertinet, quo transuersus perforatur processus : ut ita sinus ille non neruo duntaxat, sed uenæ arteriæque etiam cedat, quas hac caluariam adire paulo prius relatum est, per foramen scilicet ad radicem capitulorum occipitij ossis exculptum. Prima ceruicis uertebra posteriori processu, seu spina ob hoc inter reliquas uertebras sola destituitur, quod is aliquot mu-