Liber I
66

sculorum paria aculei modo uulnerasset, neque illis et præcipue tertio musculorum caput mouentium pari aptum iter, aut sedem tribuisset. Ea tamen parte, qua aliæ uertebræ in spinam desinunt, hæc aspera est, et ueluti acuta linea extuberat, quo facilius quartum caput mouentium musculorum par hinc principium duceret.Sinus primæ uertebræ tubera secundæ excipientes. In inferiori primæ ceruicis uertebræ regione, sub duobus, quibus caput excipitur, sinibus, alij totidem insculpuntur leuiter ac in superficie caui, ob idque etiam γληνοειδείς appellati. Horum circumferentia orbicularis est in medio uix aliquid, quod dijudicari possit, caui obtinens, sed exteriora sinuum supercilia longe inferius, quam interiora descendunt, idque si hanc uertebram in erecto corpore secundæ inniti fingas.Tubera secundæ. His sinibus cartilagine obcrustatis, duo secundæ ceruicis uertebræ excipiuntur tubercula, quæ ad latus corporis eius uertebræ habentur minimum prominentia, uti et sinus primæ uertebræ leuiter excauantur. Tuberculorum circumferentia etiam sinuum modo orbicularis est, quamuis interim nonnihil posteriori parte extra circuli circumferentiam deduci uideatur. Ad hæc, internum latus tuberum, elatius exteriori latere assurgit. Verum ea laterum altitudo depressioque non adeo insignis est, atque superciliorum primæ ceruicis uertebræ sinuum. Deinde tubera in medio seu centro non æque prominent, ac primæ uertebræ sinus inter supercilia cauati sunt : non secus sane, quam si tuberum latera procerius quam ipsorum medium exurgeret. Vnde etiam fit, in nudis ossibus inuicem adaptatis, sinus non ad amussim tuberibus respondere, et in illorum sinuum medio spacium non prorsus oppletum apparere. atque id priuatim hominibus accidit : canibus autem et equis alijsque animantibus plurimum caput circumducentibus, unum continuum utriusque lateris in secunda uertebra est tuberculum, et sinus quoque in prima ceruicis uertebra continuus apparet, tuberculo concinne respondens.Hic peculiarem utriusque lateris cartilaginem nonnumquam a nobis obseruatam depinximus. Hanc in hominibus inæqualitatem, Natura subinde peculiari cartilagine corrigit, quæ præter cartilagines ossibus crustæ modo obnatas, sinum et tuber intercedit, ac ligamentis in orbem articulum continentibus duntaxat adnascitur, et superius inferiusque admodum uiscoso humore, tanque smegmate, oblinitur. Huiusmodi igitur primæ uertebræ sinuum cum secundæ uertebræ tuberibus duplex (utrinque scilicet unus) est contextus, eius quem statim dicam motus gratia efformatus.Secundæ uertebræ dens Nunc enim tertius secundæ uertebræ ad primam contextus adhuc sermoni est adijciendus, qui secundæ ceruicis uertebræ dente cum prima uertebra efficit. In medio enim duorum tuberum secundæ uertebræ, ex superiori mediaque sui corporis regione, processus quidam insignis et altus, admodumque durus et solidus enascit, quem quod denti ac potissimum hominis canino assimilet, ὀδοντοειδή et ὀδοντα Græci uocarunt,Libro de Articulis. πυρηνοειδής quo etiam nomine Hippocrates secundam uertebram nuncupauit, non autem (ut Iulius Pollux, et Cælius, dissectionum imperiti male recensent) primam. Verum alij hunc processum a turbinis, seu nucis pinei imagine κοωνοειδής alij, quod cuspidis pyramidisue modo extuberet, πύρηνον et πυρηνοειδής appellarunt. Processus hic primæ uertebræ cauitatem subit, quam illic haberi scripsimus, ubi primæ uertebræ corpus deberet consistere, et ubi eiusdem sinum insculpi scripsimus, qui cartilagine oblitus, anteriorem dentis partem læui et lubrico tubere prominulam excipit. Posterior dentis pars, e regione eius tuberis posita, magis extuberat, crassiorque est quam ubi primum is a secunda uertebra producitur. Hic enim utrinque ad latera sinus singulos, et tertium in posteriori sede, exigit.Dentis cum prima uertebra contextus.

[Illustration]

Quamuis præsens figura priuatim secundo libro sit propria, illam tamen huc reposui, quod ijs quæ hic traduntur intellegendis non mediocriter iuuet. Significetur itaque obiter A, B, C, prima ceruicis uertebra. D et D secunda. G secundæ corpus. H dens. I teres ligamentum a dente occipitis ossi insertum. K transuersum ligamentum, dentem in prima uertebra stringens.

Qui in lateribus conspiciuntur, inter dentis radicem et secundæ uertebræ tubera consistunt, unaque cum primæ ceruicis uertebræ sinibus, qui his respondent, foramen utrinque parant, neruulis transmittendis aptum, quos interdum hanc in musculos collum flectentes procidere uidimus, ac secundi paris neruorum dorsalis medullæ surculos censemus. Porro sinus in posteriori dentis sede conspicuus, in hoc exculpitur, ut ligamentum ipsi firmius obuoluatur, quod ab uno primæ uertebræ latere in aliud transuersim procedit, et insigniter ualidum posteriori dentis sedi (uti dicebam) transuersim obuoluitur, dentem accurate in cauitatem primæ uertebræ continens, et cauens præterea ne dens sua sede aberrans, hic dorsalem medullam comprimat. Cæterum ut ligamentum id aptius enasceretur, prima uertebra ea sede qua id originem ducit, siue inseritur, aspera inæqualisque est, et foramen quoque non alte penetrans exigit, quod firmius ligamentum explantari inseriue sinit. Nullibi enim in ligamentorum enarratione