Liber I
67

interesse puto, siue ea inseri, siue enasci dixero, quum ligamentum pariter ad utrunque os pertineat. Superior dentis pars, seu ipsius apex in mucronem testudinis capitis modo exacuitur, ut altius extra primam uertebram prominens, ex se robustum teresque ligamentum educeret, quod occipitis ossi ad eam sedem alligari possit, quam in anteriori parte foraminis dorsalem medullam transmittentis, asperam, leuiterque extuberantem conspici scriptum est.Caput cum prima uertebra super secundam. Atque eiusmodi profecto primæ uertebræ cum secunda contextus perficitur, duobus nimirum latis secundæ uertebræ tuberibus, totidemque primæ sinibus, et uno rursus primæ sinu, cui dentis tuberculum committitur. Hunc contextum ex ipso potius rerum intuitu, quam ex hac mea non tam concinna quam uera descriptione, disci malim, quo pressius dijudicaretur, num Galenus nos caput supra secundam flectere et extendere, seu horum articulorum ope annuere, ac Thracum modo renuere, uere prodiderit : an ego perperam his contextibus caput una cum prima uertebra uelut ad axem in gyrum duci, nihilque minus quam flecti ac extendi, contra Galeni decretum tot locis grauiter repetitum, asseruerim. Si enim singula in ossium fabrica perquisiueris, secunda ceruicis uertebra tibi trabem referet, cui terræ infosso axem infigimus. ipse autem dens, axis erit ; prima uero uertebra, cui caput in hoc circumactus motu, ac si cum illa idem corpus esset, iungitur, trabi assimilatur ad axem reuoluto. Aut prima uertebra cardini confertur, ostio commisso : secunda autem, illi cardini quem parieti infixum uidemus.A unius cardo, B alter. Præterea ligamentum transuersim denti obductum, abunde commonstrat, primam uertebram nequaquam supra secundam flecti : si modo quiescente dente, prima uertebra antrorsum retrorsumque in flexu mouenda esset. Quis enim ambigit, ligamentum id dentem in primæ uertebræ sinu continere. et illi non tantam laxitatem cum Galeno ascribi posse,Libro 12 de Vsu partium. ut primam uertebram adeo a dentis contactu in anteriora ferri sinat, ut caput iustum experiatur flexum. Porro iam duo apud Iulium Pollucem nomina mihi succurrunt, quorum alterum primæ accommodat uertebræ, alterum secundæ, ac prima quidem ἐπισροφεΰς, secunda uero ἄξων ipsi nuncupatur. Hæc nomina procul dubio a ueteribus, qui pueros in Anatome exercebant, manarunt : hoc nomine uolentes innuere uertebram, axis modo quiescentem, ac super quam alia circumuertitur : illo autem, uertebram, quæ tanquam ad axem circumuoluitur. Atque id sane meæ subscriberet sententiæ, qua caput super secundam in gyrum duci, iam sæpius asserui. Quod uero a ueteribus ante Galenum hæc nomina manarint, præter poetas Celsus mihi autor est, qui tametsi ipsius codex ubi ceruicis explicat uertebras uiciatus sit, atque ipse a se neutiquam intellecta multorum Galeni interpretum more uerterit, attamen a ueterum quopiam, ex quo suum de ossibus Caput in latinam orationem conuertit, eam sententiam primum assumpsisse uidetur, quæ meæ, atque ipsi denique ueritati, proxime accedit. Neque profecto est quod prolixius hæc referam, quum uel leporis, uel cuniculi, uel agni, uel hoedi ceruicem inter edendum contemplari integrum sit, et simul luce clarius intueri motum qui in gyrum sit, super secundam celebrari uertebram : ac deinceps non amplius mirari, quamobrem Galenus auditorem adeo solertem in Mathematisque peregregie institutum, in duodecimo de Vsu partium expetat : quum nemo ambigat, elegantem alias atque difficilem alicuius negocij descriptionem eo difficiliorem reddi, quo ipsa minus ab enarrante intelligitur, isque magis a Naturæ artificio, quod recensere proposuit, aberrat.Cur Natura caput super primam uertebram simul quoque circumduci, et in latera inclinari noluerit. Quod uero Natura præter flexum in anteriora, et in posteriora reflexum, etiam alios duos motus, quorum alter in latera, alter in gyrum circumactuque sit, super primam uertebram non perfecerit, quemadmodum brachium femurque triplici motuum differentia moueri uoluit, hinc potissimum factum ducito, quod primam uertebram magis ampliusque quam reliquas omnes dorsalis medullæ causa, perforari operæ precium fuerit, quodque ob id unus duntaxat rotundus amplusque sinus in illa efformari nequiuerit, neque etiam occipitis os foraminis sui occasione in unum tantum grande caput extuberare potuerit, quod in illo primæ uertebræ sinu perinde ac femur in coxendicis ossis sinu, omni motus specie ageret. Quum itaque duplici articulo, dextro nimirum et sinistro, caput iungendum fuerit, omnisque propemodum duplex articulus simplici solum motui famuletur, merito Natura caput supra primam uertebram flecti ac reflecti uoluit. Nam supra hanc in latus moueri nequiuit, nisi Natura hic sui oblita, unum occipitis ossis caput in uno uertebræ sinu stringi, aliud uero caput attolli, atque a prima uertebra prorsus disiungi cupiuisset : quod in nullo tentauit articulo : id semper studens, ut articuli ossa mutuo essent contigua, neque ab inuicem abscederent,Libro 4 de Administrandis sectionibus. et nescio quam uacuam a Galeno confictam sedem statuerent. Deinde caput in gyrum supra primam uertebram moueri minus potuit, nisi Natura acutum processum in capitis amplitudinem, qua cerebrum continetur, a prima uertebra produxisset, ad quem caput ueluti ad axem uolueretur, ac deinceps alia quamplurima nunc rectissime formata, uitiare proposuisset. Super secundam itaque uertebram