Liber I
68

Non potuisse caput super secundam flecti et reflecti, neque etiam in latus inclinari. caput artificiose in gyrum mouetur. si enim flecteretur, dens dorsalem frangeret medullam. Quum enim quieto dente prima uertebra antrorsum duceretur, posteriori sede sursum eleuata, tunc dorsalis medulla in primæ uertebræ foramine prorsus coarctata compressaque, abrumperetur. Deinde prima uertebra, supra secundam retrorsum nullo modo reflecti posset, nisi ipsa in anteriori sede, qua dentem continet, prorsus exculperetur, primaque tunc uertebra a dente non præpedita, retrorsum libere duceretur. Adde, caput neutiquam in latus supra secundam moueri potuisse, eadem ratione qua probauimus lateralem motum supra primam nequiuisse fieri. Alias enim necessum esset, primam uertebram in altero latere a secunda semper leuari, quod periculum nunc in circumactu non impendet.Quibus uertebris motus lateralis committatur. Porro lateralem motum Natura insigni profecto industria omnibus ceruicis commisit uertebris, quæ singulæ seorsum in latus moueri nequeunt, uerum simul omnes succedentibus motibus illuc adeo concinne inclinantur, ut caput commode secundario motu in latus citra omnem noxam feratur. At nunc rursus ad secundam ceruicis uertebram, ac sic deinceps ad quinque reliquas sermonem reflectamus, ueram duntaxat earundem constructionem enarrantes, ne casu quapiam noua disceptatione præsens Caput in immensum excrescat, atque ego nimium anxie Galeni (cuius diligentiæ alioquin cum omnibus medicinæ studiosis plurimum debeo) sensa eruere, omnesque ipsius Anatomicos lapsus studio commemorare, uidear.Foramen secundum par dorsalis medullæ neruorum in posteriora transmittens. Secunda itaque ceruicis uertebra in posteriori tuberum, quibus illa primæ uertebræ committitur, sede leuiter exculpitur, ut commune cum prima uertebra foramen utrinque constituat, quo secundum dorsalis medullæ neruorum par, in posteriora elabitur. Verum huius foraminis maiorem portionem prima efformat uertebra, insigniter satis ad posteriorem sedem sinuum, quibus secundæ articulatur uertebræ, insinuata.Spina sex humiliorum ceruicis uertebrarum. Reliqua in secunda ceruicis uertebra commemoranda, cæteris etiam quinque inferioribus magna ex parte sunt communia. Hæc enim similiter atque illæ, posteriori donatur processu : qui hoc priuatim in ceruicis uertebris sibi uendicat, quod suo mucrone bipartitur, ac præcipue secundæ uertebræ, triumque ipsi subiacentium. Sexta enim uertebra admodum obscure sui processus diuisionem ostendit, atque adhuc multo minus septima ; quæ priuatim hoc cum sexta sortitur, quod ipsius processus plerunque donetur appendice, ac procerius educatur, quodammodoque ad superiorum thoracis uertebrarum processuum imaginem suo mucrone accedat, nisi quod ille his obtusior ampliorque relinquatur. Cæterarum uero ceruicis uertebrarum processus appendicibus carent, et lati, inæquales, asperi, et (ut ita dicam) ramosi, inferiorique sede caui, ac superius gibbi cernuntur, ac utrinque modice depressi ; quod extuberans linea facit, quæ secundum processus longitudinem porrigitur : quemadmodum etiam inferiori processus parte (quæ caua est) quidam lineæ instar ductus, secundum processus longitudinem ferri uidetur. Prominet autem in gibba sede, linea, ut ligamentum ab hac in cauæ sedis medium producatur : quod secundum processus seu spinæ longitudinem porrectum, unam spinam alteri colligare, dextrosque musculos a sinistris dirimere, in secundo libro scribemus. Verum hæ posteriorum processuum lineæ, in thoracis et lumborum uertebris conspectiores erunt, quod et illarum uertebrarum processus insigniores sint, et ualidiori duriorique ligamento (quum minus moueri debeant) inuicem deligentur. Diuisionis autem in processulos potissima occasio musculi censentur, in posteriori ceruicis sede repositi. ut enim hi promptius principium ducerent, et ualidius quoque in uertebrarum spinas insertionem molirentur, hæ spinæ etiam in processulos dirimuntur. Atque id Natura in his colli uertebris peculiariter machinata est, quia non adeo longas spinas a paruis illis uertebris, atque a thoracis lumborumque uertebris producere tutum fuerat. Deinde maior musculorum copia in ceruicis posteriori sede, quam in alijs dorsi partibus collocantur, quemadmodum ubi musculos scapulas, thoracem, caput et dorsum mouentes persequar, auditurus es fusissime. Porro musculorum etiam gratia secundæ uertebræ spina procerius, quam aliquot ipsi succedentes spinæ, exeritur, cæterisque latior uisitur, quod scilicet hæc priuatim tertio musculorum caput mouentium pari, et sexto quoque principium præbeat.Secundam uertebram aliquot sibi subditis maiorem esse. Ne tamen iniuste Natura ex gracili uertebra prolixiorem latioremque educeret spinam, ipsa secundam aliquot sibi subditis grandiorem effecit : uerum non tam spinæ producendæ gratia, quam ut secunda articulationi abunde sufficere posset, quam cum prima uertebra molitur. Atque hoc illud est quod antea asseruimus, Naturam semel atque iterum superiorem uertebram inferiori maiorem creauisse. Secunda enim crassior, et maior ualidiorque est tertia : dein primam transuersorum processuum occasione, omnibus ceruicis uertebris latissimam esse, supra docuimus.Transuersorum ceruicis uertebrarum processuum natura. Cæterum transuersi processus in reliquis colli uertebris non admodum exporriguntur, et imprimis secundæ uertebræ, cui breuis et simplex utrinque transuersus obtigit processus. Videtur autem is in secunda uertebra minus quam in alijs prominere, breuiorque esse, propter huius uertebræ