Liber I
69

tuberum, quæ primæ sinus subeunt, amplitudinem, crassitiemque. Insuper hæc tuberum amplitudo in causa etiam est, foramen quo transuersus secundæ processus perforatur, non recta, sed oblique exculptum uideri, secus atque in prima ceruicis uertebra, et quinque secundæ subiectis, quarum transuersus processus recto amploque foramine peruius est.Foramen transuersorum processuum. Neque profecto hactenus in homine ulla ceruicis mihi occurrit uertebra, quæ transuersum processum non gesserit perforatum. Verum processus septimæ canum simiarumque uertebræ transuersum processum, absque foramine frequenter adinueni. Huiusmodi foraminibus solæ ceruicis uertebræ ornantur, in hoc perforatæ, ut uenam arteriamque sursum ducant, quæ dorsali medullæ, ac tandem ipsi cerebro sanguinem spiritumque deriuant. Præterea quatuor uertebræ, quæ statim secundam sequuntur, hoc etiam peculiariter sibi uendicant, quod illorum transuersi processus ampli et bifidi sunt : non tamen interim, ut earundem spinæ, asperi et inæquales. Transuersi enim processus forma inuicem respondent, et interior ipsorum pars semper latior est, elatiusque ipsa posteriori effertur. Spinæ autem partium impar in omnibus quasi uertebris est forma, et illæ perpetuo uarijs modis protuberant atque exasperantur. Hæc transuersorum processuum amplitudo et bipartitio, eadem ratione accidit, qua spinas bifidas esse prius relatum est, nimirum musculorum ortus insertionisque gratia. Vt enim alios huius sedis præteream musculos, utrinque transuersis uertebrarum processibus priuatim duos committi in secundo libro scribemus, quorum beneficio collum, et postea consecutionis motu caput in latera ducuntur. Hi musculi in utroque latere ita collocantur, ut unus anteriori transuersorum processuum sedi, alter uero posteriori ascribatur. Septima autem ceruicis uertebra transuersos processus latos quidem exigit, at admodum obscure bipartitos. Quum enim ampli procerique sint, nulla incumbit necessitas, eosdem quoque bifidos fieri, præcipue quando musculi collum in latus ducentes, non adeo ualide septimæ ac cæteris committantur, quod hæc illis ueluti basis in dicto colli motu subiaceat, ac obscure non secus quam thoracis uertebræ in latus moueatur.Ascendentium et descendentium processuum natura.

Metire obliquum ductum ab a ad b.

Ascendentes descendentesque processus, quibus uertebræ mutuo articulantur, in omnibus ceruicis uertebris secundæ subiectis similes sunt, et secunda quoque descendentes processus obtinet, aliarum processibus non dissimiles. Qui itaque deorsum spectant, et subditæ committuntur uertebræ, orbiculari sinu nihil minus quam alte inciso, et ab anteriori sede insigniter oblique deorsum in posteriora ducto, ornantur. Ascendentes uero processus, qui incumbenti articulantur uertebræ, tuberculum orbiculare habent, quod adeo leuiter superficietenusque extuberat, ut ignores sinuum ne id an capitum numero ascribere debeas. Hoc tuberculum ascendentium processuum sinui congruit : et cartilagine perinde ac sinus incrustatum, ab anteriori sede deorsum in posteriora admodum etiam oblique fertur, id quod non obiter considerandum est. Nam obliquus ille ductus in ceruicis uertebris, quæ thoraci propiores sunt, minor semper, ac secundum corporis longitudinem rectior euadit, quod illæ uertebræ non adeo laxe ac superiores moueri, atque ob id etiam non tam laxe articulari, debeant. Ascendentes itaque processus suo tuberculo, sinum descendentium processuum subingrediuntur, atque ita secunda ceruicis uertebra tertiæ duplici articulo alligatur, ut tertia quartæ, et sic reliquæ omnes ad thoracem usque consequentes. Septima enim ceruicis, primæ thoracis ascendentes processus excipit.Corporum ceruicis uertebrarum contextus. Verum Natura non solum ceruicis uertebris laxiores communicauit articulos, sed ut commodius aptiusque quam reliquæ dorsi partes, collum insigni et quo maxime indigemus usu, moueri possit, ipsa aliud quoque proprium colli uertebris adhuc elargitur. Quum enim uertebrarum thoracis et lumborum corpora inuicem planis minimeque extuberantibus committantur superficiebus, ad eum modum quo duo læuigati amplique asseres mutuo incumberent, Natura inferiorem ceruicis uertebrarum corporis partem oblongam, capitisque alicuius articuli ad motum euidentem facti ritu, extuberare uoluit, ac superiorem corporis uertebrarum partem amplo sinu ita excauauit, ut oblongum superioris uertebræ corpus in hunc subditæ uertebræ sinum ingrediatur, uertebrarumque compago ad mouendum promptior consurgat. Atque hæc compactionis species in secundæ uertebræ cum tertia, et deinde in aliquot subiacentium uertebrarum nexu magis est conspicua. Colli autem septima, primæ thoracis quasi omnino plana innititur superficie, ac etiam ipsius corpus elatiori sede non adeo atque superiorum uertebrarum excauatur : quod præcipue accidit, quia superiores laxius inferioribus moueri, ex usu fuit. Cæterum quam tuto uertebræ inuicem ligamentorum ope colligentur, quamque studiose Natura laxis his ossium connexibus prospexerit, musculi et uertebrarum ligamenta in secundo libro affatim ostendent. Nunc interim DEI opificium summopere admiremur, quod is simul et securitati, et multiplici motui tam incredibili industria prouiderit : et quamuis forte crebriores ceruicis noxas luxationesque, quam reliquarum dorsi partium fieri conspicimus, nihilominus tamen adhuc magis obuersetur ani