Liber I
70

mo, tantam hominum frequentiam in collo eius laxæ articulationis uitio neutiquam affici : et expendamus pariter, quantum ad omnia uitæ munia incommodi rigida immobilisque ceruix adferat. Quod uero secundæ uertebræ corpus in anteriori sede non planum reliquorum colli uertebrarum corporum modo uisitur, at tubere secundum longitudinem ducto amplioris lineæ forma extuberet, et utrinque ad eius tuberis latus deprimatur, musculi illi in causa censendi sunt, qui collum flectentes, et hac sede coeuntes, in istam uertebræ corporis formam ualidius inseruntur. Verum quum tertia ceruicis uertebra secundæ subiaceat, et utriusque lateris collum flectens musculus supra hanc etiam inseratur, non mirum est, anteriorem corporis tertiæ ceruicis uertebræ faciem secundæ uertebræ nonnihil esse consimilem : imo dictorum musculorum occasione omnium ceruicis uertebrarum sedem ueluti compressam, non autem ut thoracis lumborumque uertebræ semicirculi instar, protuberantem uideri.Processuum numerus. Quæ quum ita se habeant, neminem latet, omnibus ceruicis uertebris non eundem processuum numerum obtigisse. Ne autem aliquid hic prætermisisse uidear, necessum fuerit uel Galeni nomine alicuius uertebræ ceruicis processus ita recensere, ut undecim numero in illis processus adinuenias :Libro 13 de Vsu partium . totidem nanque processus colli uertebris a Galeno ascribuntur. Assumito itaque tertiam, aut quartam, aut quintam, aut sextam colli uertebram, ac primum duos numerato processus in superiori corporis sede, utrinque uidelicet unum ad latus sinus, cui incumbentis uertebræ oblongum corpus insidet ; tertium autem et quartum recense duos ascendentes processus, qui incumbentem subeunt uertebram, quintum uero et sextum, duos descendentes, quibus subditæ uertebræ ascendentes processus excipiuntur. Porro septimum, octauum, nonum et decimum numerabis, transuersos processus : qui quum utrinque sint singuli, ac illi rursus gemini bifidique cernantur, quatuor constituunt processus ; undecimus erit ipse posterior processus, seu spina. Verum quum uertebræ, quibus geminis utrinque transuersus accidit processus, spinam quoque bipartitam gerant, nihil obstiterit, cur minus hic duodecimum quoque fingas, Galeni numerum aucturus. Item quia oblongum uertebræ corpus inferiori sede processus modo quoque educitur, quid prohibebit et id pariter decimi tertij processus loco, cæteris adijcere : Quod autem in prima ceruicis uertebra, et secunda, septimaque alius processuum obseruetur numerus, atque ille adhuc in istis uarius, uel me tacente citra negocium prompte colligitur.Foraminum neruos in latera transmittentium natura. Foramina in uertebrarum lateribus neruis a dorsali medulla transmittendis, et uenis quoque ac arterijs ad illam admittendis parata, eadem serie sub secunda ceruicis uertebra ad sacrum usque os constituuntur. Inter latus enim posterioris sedis corporis uertebræ, et ascendentes descendentesque processus, sinus quidam supra infraque in ambobus lateribus exculpitur, qui cum proximæ uertebræ sinu commune foramen efformat, quo neruus prosilit. Isti sinus in omnibus uertebris non pari se habent modo.In colle uertebris. In ceruicis enim uertebris semicirculus in superiori uertebra, et semicirculus in inferiori exculpitur, utraque uertebra parem operam ad foraminis constitutionem præstante. Aut si quis ad amussim singula excutiat, inferior uertebra in ceruice paulo maiorem portionem foraminis constituit, ipsa superiori. Sinus enim in superiori uertebræ parte exculptus, inter processum ascendentem, et processum quem elatior corporis uertebræ pars producit, profundior est sinu, qui inter descendentem processum, et corpus uertebræ cælatur.In lumborum uertebris. In lumborum uertebris prorsus contraria est ratio : superior enim uertebra, superiorem foraminis sedem lateraque efformat, inferiori interim uertebra inferiorem foraminis illius partem, seu ueluti tertiam circuli partem duntaxat constituente. Sinus enim in illis uertebris inter corpus ac descendentem processum exculptus, multis numeris eius cauitatem superat, qui in superiori uertebræ parte inter corpus ipsius et ascendentem processum cælatur.In thoracis uertebris. Thoracis autem uertebræ medio se habent modo, quæ enim ex illis collo propius accedunt, colli uertebris hoc neruorum foramine respondent : quæ iuxta lumborum uertebras consistunt, lumborum etiam uertebris in foraminis forma assimilantur. Quamobrem uero Natura, in alia sede neruorum foramina inter occipitis os et primam uertebram, ac rursus inter hanc et secundam cælauerit, quam in reliquis uertebris, cuiuis obuium esse arbitror, qui primæ uertebræ cum capite, et eiusdem uertebræ cum secunda articulorum compagem sedesque ex præcedentibus intellexerit. Hæ nanque liquido commonstrant, in lateribus articulo occupatis, uertebras illas insculpi neutiquam potuisse, nisi prorsus infirmum inualidumque Natura hic fecisset contextum, et mutuo ossium in assiduis motibus affrictu, neruos rumpi uitiarique cupiuisset. Qua uero prouidentia hæc foramina in sacro osse exculpsit, in eius ossis historia percurram. Cæterum quod ad præsens Caput adhuc spectat, colli uertebræ aliud nihil sibi priuatim asciscunt.Vertebrarum appendices. Nam etsi omnium uertebrarum secundam sequentium corpora superius inferiusque, et ipsius etiam secundæ corpus infra appendices in minoribus natu ostendant, id quoque omnibus uertebris secundæ subditis