Liber I
71

commune est. Quemadmodum et uertebras non uno osse in puerulis efformari, nulli negatum est uertebræ. Prima enim ceruicis duobus constat ossibus, inuicem appendicum more commissis.Vertebra in pueris pluribus constare ossibus. Apparet autem hæc unio, ubi primæ anterior pars consistit, et qua aliæ in spinam exacuuntur. Reliquæ autem ceruicis et thoracis et lumborum uertebræ præter appendices, tribus extruuntur partibus. Vna enim linea cartilagine oppleta, secundum spinæ ducitur longitudinem, a foramine dorsali medullæ parato ad spinæ usque apicem pertinens. Aliæ autem duæ ab eodem foramine productæ, corpus uertebræ a duobus transuersis processibus reliquisque uertebræ posterioribus partibus dirimunt, quemadmodum in agno ac hoedo est cernere. Quamuis id in puerulis obseruari malim, quod ipsis ossium noxæ crebrius quam ætate confirmatis oboriantur. Cæterum in ætate paulo prouectioribus, hæc ossium frequentia aboletur : appendices tamen etiam uigoris tempore aliquando non ita difficulter distinguuntur.Vertebrarum in senibus nexus. In senibus autem non solum appendicum connexus obliteratur, uerum uertebrarum corpora alias magno interuallo ob cartilaginei ligamenti interuentum dissita, adeo coalescunt, ut modo tres modo quatuor uertebras in illis ita concreuisse, ac simul in cemiterijs effodi uideas, ut inuicem diuelli nulla ratione queant. Coalitus iste quorundam processuum fit interuentu, quos corpus unius uertebræ ab externa ipsius superficie in aliud producit. Cæterum coalitum hunc in causa esse, cur minus dorsum moueant senes, et quod nequaquam dorsum extendant, ipsique magis incuruentur, neminem ambigere reor, præcipue si quis aliquando gibbosi uertebras inspexerit, hasque incuruatas, et suis corporibus pertinacissime unitas. Quanquam ad hæc, difficilem in senibus motum augent ossium superciliorum mira asperitas, et ossium tubercula, quæ capita in suis sinibus moueri prohibent. Postremo et insignis ligamentorum duricies, prompte uertebras moueri uetat.

DE THORACIS VERTEBRIS. CAPVT XVI
 PRIMA XVI CAPITIS FIGVRA. SECVNDA. TERTIA. QVARTA.

[Illustrations]

Quatuor præsentium figurarum et earundem characterum Index.

Duodecim thoracis uertebrarum eas hic delineauimus, quas ostendendæ illarum descriptioni sufficere duximus. Integra enim dorsi uertebrarum series, figura decimoquarto Capiti præposita, ac dein tribus integram ossium compagem ad huius libri calcem exprimentibus proponitur. Thoracis autem uertebræ simul cum costis, quæ illis articulantur, etiam seorsum duabus prioribus figuris exprimuntur, quæ decimo nono Capiti præfigentur. Prima uero huius Capitis figura unam ex medijs thoracis uertebris anteriori parte delineatam ostendit, cui fere decem superiores thoracis uertebræ correspondent.
Secunda, eandem uertebram, quæ prima explicatur figura, posteriori facie spectandam offert.
Tertia, thoracis undecima uertebra posteriori facie ostenditur.
Quarta duodecimam thoracis uertebram posteriori etiam facie expressimus.