Liber I
72
A 1, 2, 3, 4A in omnibus obseruatur figuris, superiorem corporis partem notans, qua superpositæ commititur uertebræ. Cæterum quia superiori parti inferior prorsus respondet, abs re fuisset uertebram thoracis ab inferiori facie delineare.
ΦΦ uero in tertia figura positum, appendicem notat superiorem corporis uertebræ, quæ adhuc post ossium coctionem et emundationem fere relinquitur
B 1Medium eius sinus, quem duabus uertebrarum corporibus communem esse dicemus, cuique costæ radix inarticulatur.
C 1Eiusmodi sinus pars in inferiori uertebræ corporis sede sculpitur, quæ tanto minor est superiori parte B insignita, quanto communis sinus costæ articulandæ paratus, ad subiacentem uertebram magis, quam ad superpositam pertinet.
D 3Sinus undecimæ uertebræ, cui undecima dextri lateris costa inarticulatur.
E 4Sinus duodecimæ uertebræ, cui duodecima dextri lateris costa coarctatur
F 4Sinus asper et profundus, ex quo ligamentum prodit, duodecimam costam suæ connectens uertebræ.
G 2, 3, 4Foramen grandius posteriori uertebræ corporis sedi, quæ dorsalem medullam respicit, incisum.
H et I 1, 2, 3, 4Transuersi processus uertebrarum thoracis.
K 1Sinus in apice transuersi processus, cui costa articulatur, conspicuus.
L 1Sedes transuersi processus, quam gibbam esse dicemus.
M 1Sedes transuersi processus caua. Quod autem in reliquis tribus figuris posteriorem uertebrarum faciem exprimentibus, transuersi processus nonnihil decliues ferri apparent, ob hoc euenit, quod in his delineationibus superioris uertebrarum partis magna conspicitur portio. Oculi enim acies ad posterioris sedis medium, studio non fuit directa.
N, O, P1, 2Spina, seu posterior processus ac in secunda quidem figura superior spinæ exprimitur sedes, in qua N et O et P tres lineas notant, triangularem figuram simul constituentes. et interuallum inter N et O una est superficies superior, et aliud interuallum inter N et P altera est superficies superior. Verum prima figura tertiam ipsius processus superficiem notat, quæ inferior est, ac inter O et P consistit. Quod autem iuxta N in prima figura inumbratum cernitur, alterius superiorum superficierum est portio.
Q 1Linea in tertia superficie extuberans, quæ aspera et inæqualis est.
R 3Spina undecimæ thoracis uertebræ.
S 4Spina duodecimæ thoracis uertebræ.
T, V 1Vertebrarum thoracis, quæ supra duodecimam consistunt ascendentium processuum anterior sedes.
X, Y 2, 3Ascendentium thoracis uertebrarum processuum posterior sedes, qua illi processus extuberant, et cartilagine incrustantur.
a b 2, 3Descendentium thoracis uertebrarum processuum exterior sedes.
c 1Hic uidetur dextri descendentis processus anterior sedes, quæ sinuatur, cartilagineque obducitur, et ascendentis subiectæ uertebræ processus tuberculum excipit.
e f 4Ascendentes duodecimæ thoracis uertebræ processus, undecimam subeuntes uertebram.
g h 4Descendentes duodecimæ thoracis uertebræ processus, qui ascendentium primæ lumborum uertebræ processuum sinibus inarticulantur.

Plurimum duodecim thoracis esse uertebras. Thoracis uertebræ numerantur duodecim, præterquam quod aliquando, tametsi raro, aliquibus uel deest una, uel superest. Sed deesse rarius, quam superesse, inuenitur. Patauij nanque duo corpora, tredecim singula thoracis donata uertebris mihi occurrerunt, quum interim hactenus undecim tantum uertebras nunquam uiderim. Neque etiam lumborum ceruicisque uertebrarum numerus tam crebro, atque thoracis, uariatur. Præterea, etsi thoracis uertebræ pari constent numero, non tamen in omnibus eandem articulationis commonstrant speciem.Quandam uertebram supra infraque ab alijs suscipi. Quum enim una thoracis uertebrarum sit, quæ uertebram ipsi superpositam ascendentibus processibus et subiectam descendentibus pariter subeat, duabusue excipiatur uertebris, hæc tamen non eadem (licet duodecim tantum thoracis sint uertebræ) se offert. quandoquidem nunc undecima, nunc uero duodecima, aut alia quæpiam interdum hoc articuli genere proximis committitur uertebris. Quo igitur accuratius, quæ nam hæc sit, quaque ratione alijs coarctetur, quiuis prompte intelligat, præsens negocium descriptu utcunque arduum, sed demonstratu mihi perfacile, quam potero diligentissime mo