Liber I
73

do aggrediar, omnes thoracis uertebrarum partes ordine enarraturus, ut in quibus illæ inuicem pugnerit, ocyus quis adinueniat.Thoracis uertebrarum in corporibus differentia. Quippe in thoracis uertebris non mediocris occurrit differentia. Primum itaque thoracis uertebrarum corpora tantum magnitudine inter se discrepant, quantum una, alia collo uicinior consistit. Primæ nanque thoracis uertebræ corpus magnitudine admodum duodecimæ corpori cedit. Deinde corpus primæ, superiori sua sede, qua septimæ ceruicis connectitur, non omnino planum est, sed modice utrinque ad latus extuberat, ceruicisque uertebrarum corpora obscure imitatur. Inferior autem huius corporis pars, plana constat superficie, quemadmodum et inferior superiorque omnium thoracis uertebrarum corporum superficies. Nullum enim thoracis uertebrarum corpus inferiori parte, uel leuissime in longum decliue protenditur, et in subsequentis uertebræ corporis sinum (ceruicis uertebrarum ritu) desinit.Libro de Ossibus Capite 9. Vtcunque etiam aliter Galenus attestetur, parem quodammodo articulationem thoracis uertebris tribuens, quam in præcedenti Capite ceruicis uertebrarum corpora moliri docuimus. Ad hæc, primæ secundæque thoracis uertebræ corpus, non adeo anteriori parte rotundum seu orbiculare prominet, atque reliquarum thoracis uertebrarum corpora, quæ multo magis quam supremarum corpora ad circuli seu literæ C conuexi imaginem accedunt, proceriusque in thoracis amplitudinem protuberant. Videntur enim duæ superiores thoracis uertebræ, ceruicis uertebrarum modo, in anteriori corporis sui sede depressæ, multoque (ut sic dicam) ampliores, quam profundiores, ac ad conuexum semiparenthesis ( potius quam C formatæ. Quod ipsis priuatim cum articulationis laxo motui aptæ gratia, tum musculorum collum flectentium occasione oboritur. Musculi enim illi, ita utrinque primarum thoracis omniumque ceruicis uertebrarum corporibus insternuntur, ut liquido constet, ea corpora ab illis comprimi. Reliquarum autem uertebrarum corporibus huiusmodi musculi neque adnascuntur, neque incumbunt quoque. Præterea omnibus thoracis uertebrarum corporibus hoc commune accidit, quod utrinque sinus habeant, quibus costarum capitula inarticulantur.Ex sinibus quibus costæ articulantur differentia. Verum ut costarum capitula in illo articulo uariant, ita etiam ijsdem omnino sinibus non omnes uertebræ decorantur. Vbi enim prima thoracis secundæ committitur, et secunda tertiæ, atque ita deinceps ad nonæ usque cum decima conuexum, sinus quidam in ambobus lateribus iuxta foramina neruorum nomine parata insculpitur, qui utrarumque inuicem colligatarum uertebrarum corporibus communis existit, ac partim in superioris uertebræ corpus, partim in inferioris excinditur, quanquam interim huius sinus grandior portio ad inferiorem uertebram potissimum pertineat. Sinus iste incrustatur cartilagine, et obtusi anguli pene forma cælatus est, quemadmodum et costarum capitulum sinum subiens anguli obtusioris modo extuberare, in costarum tractatione commonstrabimus. Cæterum prima thoracis uertebra hoc proprium cum undecima et duodecima adipiscitur, quod utrinque peculiarem habeat sinum alijs uertebris non communem, in ipsiusque corpore duntaxat incisum. Ad superiorem enim sedem corporis primæ thoracis uertebræ, sinus utrobique exculpitur rotundus, et satis insigniter cauus, ac denique cartilagine oblitus, cui primæ thoracis costæ radix rotundo capitulo inarticulatur. Deinde ad inferiorem huius sinus sedem alius insigniter profundus conspicitur, asper et inæqualis, et foraminibus quibusdam oppletus, neque cartilagine inunctus, a quo ualidissimum prodit ligamentum costam in suo sinu robustissime stringens. Pari ratione sinus in duodecima uertebra duodecimæ costæ gratia insculptus, ad inferiorem ipsius sedem alium quoque asperum, sed minus quam postremo dictus primæ uertebræ sinus, profundum adipiscitur, qui ligamenti duodecimam costam firmius uertebræ adnectenti nomine cælatur.Differentia ex corporum substantia. Postremo thoracis uertebrarum corporibus etiam substantiæ ratione quædam accedit differentia ; quanto enim cuiusque uertebræ corpus grandius maiusque est, tanto etiam minus apparet solidum, sed fungosum, et multis inæqualibus uarijsque foraminibus incerta serie interstinctum, in quæ uenæ arteriæque corpus uertebrarum enutrituræ subintrant. Nisi enim uasorum surculi crassorum ossium substantiæ insinuarentur, impossibile esset mediam intimamque et a superficie remotissimam ossis substantiam, sibi nutrimentum (quandoquidem ita distat) allicere. Inter cætera huius generis foramina, nullibi insigniora se offerunt, quam in posteriori corporis uertebrarum sede dorsalem medullam respiciente. Vbi in plurimis uertebris unum peculiare cernitur foramen, pro uertebræ mole magnum, et asperum, et in multa desinens foraminula.Libro de Ossibus Capite 10. Et quamuis Galenus huiusmodi foramina, priuatim lumborum uertebris uideatur adscribere, si tamen quis singula studiose rimabitur, conspiciet primam lumborum et thoracis duodecimam, et undecimam, aliquotque uertebras ipsis superpositas, hæc foramina pro illarum magnitudine insigniora, plura et altiora exigere, harumque uertebrarum corpus fungosius, quam cæterarum omnium esse. Quod scilicet magnæ sint uertebræ, et cauæ uenæ caudicem sibi innitentem non sortiantur, ac duntaxat uenæ pari carentis propaginibus implicentur. In trans