Liber I
74

Differentia a transuersis processibus. uersis processibus, uertebræ thoracis etiam inuicem uariant, uerum non adeo ut Galenus in decimo tertio de Partium usu prodidit, decimam et duas ipsi succumbentes transuersis priuans processibus. Omnibus enim thoracis uertebris utrinque unus transuersus obtigit processus, qui magnitudine in nouem superioribus uertebris uix quicquam differt ; decimæ autem uertebræ transuersi processus minus, quam superiorum uertebrarum, extuberant, ut etiam decima, quæ ipsi committitur costa, admodum parua spuriaque est. Vndecimæ uero uertebræ transuersi processus minores adhuc decimæ sunt, et duodecimæ processus adhuc minores ipsius undecimæ : nimirum quod non tantus horum processuum usus, atque superiorum uertebrarum processuum, sit. Cæteris enim omnibus costæ articulantur, quarum gratia thoracis uertebræ ualidissimos crassissimosque processus transuersos sibi uendicant. Duodecimæ uero et undecimæ transuersis processibus costæ non articulantur ; duæ enim infimæ utriusque lateris costæ, unica tantum ad uertebrarum corpus articulatione committuntur, reliquis interim ad uertebrarum corpora et processuum transuersorum apices dearticulatis. Ad apices nanque transuersorum processuum nouem superiorum thoracis uertebrarum sinus cartilagine incrustati uidentur, quibus costarum capitulum articulatur. In transuersis autem decimæ uertebræ processibus eiusmodi sinus aut nulli, aut interdum obscuri conspiciuntur : in duarum uero infimarum processibus prorsus nulli occurrunt. Præterea sinus in transuersorum processuum apicibus sculpti, omnes quidem anteriori processuum sede habentur : uerum alij superiorem, alij mediam magis occupant. Primæ enim uertebræ transuersorum processuum sinus deorsum spectant, nonæ uero sursum, mediæ autem medio se habent modo.Libro de Ossibus et octauo de Administrandis dissectionibus. Quod Galenus quidem parum animaduertisse uidetur, quum costarum nexus explicans, huiusmodi sinus omnes deorsum spectare, atque inferiori apicis transuersorum processuum sede insculpi arbitratur. Qui decimam thoracis uertebram, et duas huic subiectas nequaquam transuersis processibus ob id debebat priuare, quod illi totius dorsi in latus motum essent præpedituri. Si enim motus illius ratione Natura transuersos processus illis uertebris abesse uoluisset, non magis uertebras decimæ In Libro de Ossibus. (quam Galenus supra infraque suscipi tradidit) subditas, quam superpositas, debuisset illis processibus priuare. Nam si inferiorum uertebrarum transuersi processus motui laterali obstaculo erant futuri, prosecto superiores non minus motui, quam inferiores obstitissent. Quemadmodum enim dorsi pars, quæ uertebræ supra infraque exceptæ subijcitur, sursum in illo motu ducitur : ita etiam superiacentem partem deorsum ferri necessum est, si modo ueluti in semicirculum dorsum in latus duci debeat, cuius semicirculi circumferentiæ medium punctum uertebra illa merito censetur, quæ supra infraque suscipitur, quæcunque etiam hæc sit. At quid opus est huic sermoni, adhuc propter uertebram utrinque susceptam intellectu difficili, immorari. quum decima et duæ ipsi succumbentes thoracis uertebræ tam insignes transuersos processus habeant, quam illorum usui in musculorum exortu insertioneque expedit.Tum alibi sæpius, tum maxime 8 de Administrandis dissectionibus. Quinetiam Galenus sui nescio quam memor, passim omnes costas duobus internodijs articulari prodidit, uno scilicet uertebræ corpori, altero autem transuerso processui. quod si esset (uti sane non est) nunquid et decima thoracis uertebra, et duæ ipsi subditæ necessario transuersis donarentur processibus. Quo autem ductu illi aut sursum aut deorsum porrigantur, tunc dicemus, quum thoracis uertebrarum spinas sermoni subnexuerimus.A spina differentiæ. Natura enim omnibus thoracis uertebris spinam toto ductu simplicem, minimeque bifidam largitur. Atque huius spinæ in omnibus uertebris non eadem forma uisitur. Nouem enim superiores longissimas exigunt spinas, non admodum amplas, at tamen ex ampla basi in mucronem sensim desinentes, triangulique imaginem ita referentes, ac si triangulari constarent pyramide. Superiori nanque sede rectam acutamque ostendunt lineam, secundum ipsarum longitudinem exporrectam, et deinde utrinque ad latera iuxta inferiorem ipsarum sedem, similem etiam obtinent lineam ; adeo ut spinæ unius, tres longæ acutæque lineæ, ternas superficies efforment : quarum duæ superiorem spinæ sedem constituunt, quæ superiorem uertebram respicit, atque harum una utrinque habetur ; tertia superficies inferiorem constituit sedem, subiacentis uertebræ spinæ incumbentem. Tres istæ superficies in eadem spina in nouem superioribus uertebris, ut plurimum pares et æque amplæ cernuntur, et duæ superficies exacte læues sunt ; tertia autem et inferior aspera est, et ueluti linea secundum ipsius longitudinem ducta interdiuiditur. Ab hac tertiæ superficiei linea ligamentum prodit, quod lineæ duabus superficiebus communi inseritur, ac inuicem spinas colligans, interuallumque earundem opplens, dextros spinæ musculos a sinistris dirimit, illi respondens ligamento, quod inter ulnam et radium, ac inter tibiæ os et fibulam consistere dicam. Interdum superiores superficies inferiori ampliores apparent, ipsæque spinæ a lateribus magis  (quemadmodum in quadrupedibus cernitur) sunt depressæ. Decima thoracis uertebra non ita prominentem, atque superiores uertebræ, spinam exigit : neque hæc triangula