Liber I
75

rem illam imaginem adeo scite commonstrat. Duæ enim superiores superficies, amplæ admodum sunt ; tertia autem inferiorue angusta cernitur, nec ualde depressa, sed insigniter aspera et inæqualis. Præterea spinæ huius mucro obtusus amplusque est, non ut superiorum uertebrarum spinæ acutus et strictus. Vndecimæ uertebræ spina, adhuc minus quam decimæ exporrigit, et utrinque magis adhuc deprimitur, ampliorque (si superiora inferioraque inspexeris) efficitur. Deinde inferior ipsius superficies in lineam insigniter extuberat, neque amplius depressa, sed arcta et aspera uisitur, huiusque spinæ mucro admodum obtusus est ac spissus. Duodecimæ spina, adhuc magis a superiorum uertebrarum spinis uariat, ad lumborum uertebrarum spinæ imaginem magna ex parte accedens, quæ utrinque admodum depressa est : et si summum imumque spectes, admodum lata et ampla.Spinarum ductus. Cæterum ut omnibus uertebris non eadem spinarum forma accidit, sic etiam spinæ ductu inuicem discrepant. Nouem nanque superiorum thoracis uertebrarum spinæ, ut et ceruicis, insigniter decliues feruntur, seu a summo ad imum tendunt. Decimæ autem thoracis uertebræ spina minus quam superiorum spinæ deorsum conniuet, magisque recta retrorsum fertur. Vndecimæ spina adhuc rectius erigitur, et huius rectitudinem duodecimæ spina uincit. Verum interim harum nulla adeo recta fertur, quin ipsius mucro semper magis deorsum, quam sursum, uergat ; quod etiam omnium in lumbis uertebrarum spinis accidit, deorsum magis quam sursum spectantibus. Atque hæc in hominis dorso subaudienda sunt. Canibus enim, simijs, leporibus, et alijs fere quadrupedibus prorsus contraria est ratio,Libro de Ossibus, et libro 13 de Vsu partium. Galeni dogmatibus pulchre quadrans. His enim decimæ thoracis uertebræ spina neque deorsum neque sursum uergit, et duæ deinceps, quæ statim decimæ subijciuntur, spinam habent obscure superiora suo mucrone spectantem. Reliquæ uero has adhuc subsequentes spinas exigunt ab imo sursum porrectas ; longe profecto secus, quam homo, cui ne unius quidem uertebræ spinam sursum magis, quam deorsum, inclinare, nemo uere asserturus sit.Transuersorum processuum ductus. Transuersi colli uertebrarum processus, quemadmodum et nouem superiorum thoracis, ex Galeni sententia, decliues, seu a summo ad imum deberent porrigi : uerum id adeo obscure leuiterque fit, ut uix mentione dignum uideatur. Quandoquidem si transuersos colli uertebrarum processus non perfunctorie consideraueris, dices illos externo seu posteriori eorum latere, deorsum respicere : interno autem seu anteriori latere, quod posteriori latius est, sursum tendere. Transuersi autem nouem superiorum thoracis uertebrarum processus, toto ipsorum corpore retrorsum et sursum magis, quam deorsum, feruntur. Verum superior eorundem pars gibba uisitur, inferior caua, et nonnihil sinuata, quasi hac ratione descensus ad inferiora speciem processus illi referrent. Transuersi autem processus duodecimæ thoracis, non solum sursum conniuent, uerum etiam egregie retrorsum ducuntur, quemadmodum et undecimæ et decimæ processus nonnihil sursum spectant. Transuersi lumborum uertebrarum processus admodum obscure sursum ducuntur : quanque uertebra sacro ossi commissa, paulo manifestius suos processus sursum efferre cernitur. In canibus transuersi processus colli uertebrarum perquam conspicue et manifesto deorsum tendunt. Thoracis autem uertebrarum processus, aut non deorsum feruntur, aut admodum leuiter.Tum alibi, tum in Libro de Ossibus . Verum lumborum uertebrarum processus insigniter in altum oblique porriguntur, et Galeni descriptionibus ad amussim conueniunt : si modo uerterarum numerum exceperis ; plures enim lumborum uertebræ canibus et caudatis simijs obtigerunt, quam hominibus, qui etiam plerunque a canibus una thoracis uertebra superantur. Ad hunc igitur modum transuersi posterioresque thoracis uertebrarum processus constituuntur. ; illi uero quos ascendentes et descendentes uocamus, ea quæ nunc subsequitur serie disponuntur.Differentiæ ab ascendentibus et descendentibus procesibus, eorundemque articulationis ratio. Vertebrarum omnium quæ supra sacrum os habentur, articulationis, quæ nuper dictis efficitur processibus, duplex est ratio. aut enim succumbens uertebra superiacentem subintrat, ac ab illa suscipitur : aut succumbens superiorem in suis sinibus excipit. ; adeo ut omnis uertebra, duabus tantum demptis, una parte suscipiat, altera suscipiatur. Prima enim ceruicis uertebra et superiori et inferiori sede suscipit, superiori quidem occipitis ossis capitula, inferiori autem secundam ceruicis uertebram. Duodecima uero thoracis (nisi alia quæpiam interdum sit) utrinque suscipitur, nullam interim suscipiens. Omnes itaque hac uertebra superiores, ad primam usque ceruicis, priori articulationis genere committuntur ; superior enim semper inferiorem excipit, ut decima thoracis undecimam. Quæ autem sub utrinque suscepta locantur, superiori quidem sui parte superiacentem excipiunt, inferiori autem parte subiacentem ingrediuntur ; atque ita prima lumborum uertebra a secunda suscipitur. Thoracis uertebræ supra utrinque susceptam repositæ, eandem in ascendentibus descendentibusque processibus speciem cum colli uertebris obtinent. Sunt autem hæ thoracis uertebræ, secundum Galeni sententiam in libro de Ossibus, nouem superiores : aut alicubi in libris de Vsu partium decem. Is enim hic undecimam, illic ue