Liber I
76

ro decimam thoracis suscipi tradidit, uti in simijs et canibus cernebat. mihi autem nunquam decima utrinque suscipi in homine uisa est, sed plurimum duodecima. Aliquando enim cum sacrum os quinque tantum ossibus efformatum repperi, undecima mihi utrinque suscepta occurrit. Verum Bononiæ Galli cuiusdam sacerdotis ossa contexuimus, in quibus prima lumborum utrinque suscipitur, et illa suos processus perinde sibi articulatos gerit, ut duodecima thoracis uertebra duodecimas costas. Quum itaque duodecima thoracis frequentissime utrinque suscipi appareat, ab hac orationem instituamus. Vndecim thoracis uertebrarum processus ascendentes protuberant, ac in exteriori posteriori ue sede, notatu digna orbicularique circumferentia cartilagine incrustantur. atque horum processuum tuber adeo leuiter ac in plana superficie extuberat, ut num sinus, num tuber censendum sit, uix internoscas. Descendentes autem processus interna anteriori ue ipsorum sede, qua foramen dorsalis medullæ gratia cælatum respiciunt, sinum quoque adipiscuntur amplum, et quodammodo orbicularem, et cartilagine incrustatum, et nuper dicto tuberi ad amussim respondentem. Hi sinus et tubera, a colli uertebrarum sinibus tuberibusque in ductu duntaxat uariant. Colli enim uertebrarum sinus, ac tubera oblique ab anterioribus sursum porriguntur, aut contra oblique deorsum tendunt.Ab a ad b colli uertebrarum processuum ductus meritu. A c uero ad d thoracis. Nihil enim refert, siue sursum, siue deorsum porrigi dixeris, modo obliquitatem illorum intelligas, et cum thoracis uertebrarum sinuum tuberumque ductu conferas. qui quandantenus recto perficitur tramite, quo firmior minusque ad motum sequax thoracis uertebrarum contextus foret. Quum igitur thoracis uertebrarum, ut et colli, ascendentes processus posteriori sua sede protuberent, descendentes uero interna sede cælentur, merito ascendentes inferioris uertebræ processus subintrant descendentes superioris uertebræ processus, inferiorque uertebra a superiori excipitur.Quomodo lumborum uertebræ mutuo dearticulentur. Cæterum lumborum uertebræ, alia ratione coordinantur. Ascendentes enim illarum processus interno latere, quo se inuicem illi respiciunt, sinum habent oblongum, et ampliter satis cauum. Descendentes autem processus latere suo externo (modice interim uersus anteriora) oblongo protuberant capitulo, quod in inferioris uertebræ ascendentis processus sinu apte excipitur. Adeo, ut in lumborum uertebris inferior uertebra suis sinibus superioris admittat capitula : secus quam in ceruice et thorace, ubi superior suis sinibus inferioris uertebræ tubercula exicipit[14]. Duodecima autem thoracis uertebra, ascendentes processus similes gerit cum ascendentibus ceruicis ac thoracis uertebrarum processibus, quos posteriori sua sede extuberare diximus. Atque ideo duodecima ascendentibus suis processibus undecimæ thoracis uertebræ descendentes subit, ipsaque ab undecima excipitur. Descendentes uero duodecimæ processus extuberant quoque, descendentium in lumbis uertebrarum processuum ritu ; deinde hi subeunt sinus ascendentium processuum primæ lumborum uertebræ, quæ quum duodecimam excipiat, quid promptius colligi possit, quam duodecimam supra infraque suscipi. Verum interim non ita multum refert, an duodecima, an undecima, an alia quæpiam utrinque suscipiatur :Quamobrem unam uertebram in dorsi medio utrinque suscipi oportuerit. modo nos indicibilis Naturæ industria hic non lateat, quæ in dorsi medio uertebram effinxit, stabilem, et utrinque ita susceptam, ut in cameratis et arcualibus ædificijs architectos inter utriusque lateris lapides unum locare cernimus, qui utrinque suscipitur, ipso interim nullum suscipiente : quemadmodum cæteri omnes unum lapidem suscipiunt, et ad alio excipiuntur, sustinenturque. Vt enim dorsum sibi dicatis ageretur motibus, hanc uertebram utrinque susceptam quiescere, firmarique necessum est, reliquis interim omnibus ab hac et a se inuicem leuiter secedentibus : illa  enim quiescente quum dorsum flectimus, superiores deorsum ducimus, inferiores autem quodammodo sursum incuruamus. In tensione uero rursus opposito motu uertebras agimus : si quidem dorsi motus circularij, non autem prorsus angulari figura celebrantur. Quam parum uero hæc cum Galeni in decimo tertio de Partium usu, placitis conueniant, si mutuo loca contuleris, prompte animaduertes. Cæterum dorsi motus una cum ipsius musculis parum recte hactenus cognitis, in secundo libro exequemur. Iam autem ad thoracis uertebras reuersis, inter utriusque lateris ascendentem et descendentem processum, insignes nobis obseruandæ sunt asperitates, inæqualiterque protuberantes processuli, in hoc parati ut ualida hinc pronascerentur ligamenta, tanto robustius firmiusque thoracis uertebras colligantia, quanto obscuriori motu thoracis uertebras, quam ceruicis moueri, ex usu fuerit.Thoracis uertebrarum processuum numerus. Quæ quum ita sint, omnes thoracis uertebræ septem donantur processibus : duobus nimirum transuersis, duobus ascendentibus et totidem descendentibus, unoque posteriori, seu spina. Si uero undecima, aut aliqua hac superior, utrinque susciperetur, tunc duodecima, aut omnes utrinque susceptæ humiliores, duobus abundarent processibus, quando quidem ascendentes singuli duorum loco, propter sinum illis incisum enumerarentur. Veteribus enim nonnullis, hic sinus tam insignis habebatur, ut singulos ascendentes lumborum uertebrarum processus, geminos enumerasse 

×Sic [excipit].