Liber I
78

sursum uergit. D et E, duos indicant ascendentes processus. F uero et G, duos descendentes processus insinuant. Postremo H indicatur processus, quo humanæ lumborum uertebræ (uti paulum infra audies) priuantur.

Cuiusmodi sint lumborum uertebrarum corpora. Fere omnia quæ ad lumborum uertebras spectant, antea recensuimus, ac proinde illarum descriptioni modo prolixius non immorantes, obiter prius commemorata resumemus : dein si hoc Caput priuatim aliquid sibi uendicat, subiecturi. Sunt itaque lumborum uertebræ numero quinque, omnium quas hactenus descripsimus maximæ et crassissimæ, ob quod etiam ipsarum corpora multis foraminibus opplentur, quæ non peruia sunt, ac duntaxat uasorum nutrimentum afferentium occasione parata. Foramen uero dorsali medullæ in his exculptum, tanto minus est incumbentium uertebrarum foraminibus, quanto iam toto progressu dorsalis medulla gignendis neruis tenuior graciliorque euasit. Foramen emittendo neruo et admittendæ uenæ arteriæque in ambobus uertebrarum lateribus cælatum, fere uniuersum ad superiorem refertur uertebram, quæ eius foraminis superiorem sedem ac latera constituit, quum interim subiecta inferior ue uertebra duntaxat humiliorem foraminis sedem efformet. Transuersi harum processus utrinque singuli, longe tenuiores sunt thoracis uertebrarum transuersis processibus. At interim admodum procere educuntur, quasi costarum usum in lumbis essent præstaturi. Prima et quinta lumborum uertebræ, breuioribus transuersis donantur processibus quam mediæ. Præterea nullius uertebræ transuersi processus sursum manifesto assurgunt, præter quintæ uertebræ processus, quibus quo minus transuersim aliorum modo porrigantur, ilium ossa obstant, quæ illius uertebræ corpori uicinius accedunt, quam mediarum in lumbis uertebrarum transuersorum processuum est longitudo.Spina. Spina his est ualida et crassa, at pro ipsarum mole non admodum procera, aut longa. Si dextrum sinistrumque in spina spectes, ipsa tenuis est : si autem superiora inferioraque consideres, latissima ; superius quidem acuta, et in asperam desinens lineam : inferius uero crassior, et quasi duobus donata sinibus. in quorum medio linea seu oblongum educitur tuberculum, a quo ligamentum superiorem in spinæ inferioris uertebræ lineam pronascitur, quod spinarum interuallum opplens, dextros musculos a sinistris ita dirimit, ac ligamentum inter ulnam et radium sedem sibi uendicans, internos cubitum occupantes musculos quodammodo ab externis interdiuidit. Spinæ mucro appendice, ut et thoracis uertebrarum spinæ, constat : et ualde obtusus, ac quodammodo triangularis uisitur ; si modo utrinque ad latera unam trianguli costam, et tertiam (quæ alijs breuior est) in spinæ appendicis basi constituas.Ascendentes processus. Ascendentes processus interno latere, quo se inuicem e regione spectant, sinum adipiscuntur profundum, et si animum anteriori et posteriori sinus partibus accommodaueris, oblongum.Descendentes processus. Descendentes processus insigniter decliues feruntur, et externo ipsorum latere in oblongum tuberculum desinunt, quod magis uertebræ anteriora quam posteriora respicit. Tubercula hæc in subiectæ uertebræ ascendentes subeunt processus, quemadmodum etiam antea fusius exequutus sum : adeo ut huic Capiti hactenus, quod prius non recensui, nihil adiectum sit.Processus quem Galenus ex abundanti lumborum uertebris ascribit libro 13 de Vsu partium , et libro de Ossibus capite 10. Neque etiam aliud subnecterem, nisi Galenus lumborum uertebris, ex abundanti unum utrinque tribueret processum, quem ad inferiora uergentem iuxta foramen situm scribit, quo neruus a dorsali medulla principium ducens prolabitur. Ego hunc processum in humanis uertebris nunquam obseruaui, unde etiam in hoc inquirendo eadem ratione et uia mihi utendum duxi, qua ea indagare soleo, quæ a Galeno descripta in hominis compage mihi haudquaquam occurrerent, quæue secus quam ipse tradidit habere cernerem. Consueui enim hæc omnia mox in brutis animantibus, et potissimum (quorum copia nunquam defuit) canibus examinare, qui per sæpe Galeni descriptionem mihi ostenderunt, aut ueluti manu ducentes, quid sibi uoluerit, edocuerunt. Hic itaque processus me tantisper latuit, donec omnium partium anatomen Bononiæ in simia illa aggrederer, cuius ossa præter humanum sceleton,, Hippocraticæ medicinæ apud Bononienses professori clarissimo, compegi : IOANNES ANDREÆ ALBII hospitalitas. quum is, ut uir est splendidissimus, suæque Academiæ studiosis summe addictus, omni humanitate admodumque liberaliter in ipsius ædibus me Bononiam hominis fabricæ docendæ gratia uocatum secundo, excepisset. In simiarum igitur lumborum uertebris ad radicem transuersi processus in inferiori ipsius sede, acutus conspicitur processus recta deorsum protensus, et sinus qui nerui nomine incisus est, externum latus constituens, ac ueluti interuallum quoddam cum descendente processu efformans, in quod ascendens inferioris uertebræ processus subintrat. Cæterum etsi huius processus naturam in simia ob eius penuriam intueri non dabitur, canis tamen tres humiliores thoracis uerte