Liber I
79

bras contemplator, etiam eiusmodi processu donatas : uti et in senioribus canibus perpetuo lumborum uertebræ eiusmodi processum obtinere uidimus. In homine autem ne signum quidem eius processus ulla in uertebra reperitur.Lumborum uertebrarum processuum numerus. Lumborum igitur uertebræ in homine septem donantur processibus, uno scilicet posteriori, seu spina, duobus transuersis, totidemque ascendentibus et descendentibus. Simiæ uero adhuc duos habent, quos ad transuersorum radices consistere diximus, adeo ut his nouem adsint processus : quot etiam in homine quidam recensuere, quum singulos ascendentes processus, in duos processus subdiuidunt, idque sinuum ipsorum gratia. Verum hac ratione simijs undecim processus in lumborum uertebris consurgerent. Porro Galenus interim (ne id prætereamus) parum sibi consentiens, in decimo tertio de Partium usu, foramina neruorum occasione cælata exprimens, non uidetur peculiarem in lumborum uertebris processum fingere, quum descendentibus harum uertebrarum processibus illum usum ascribat quem alias dicto nobis simiarum processui tribuit.

 DE OSSE SACRO ET OSSE COCCYGE. CAPVT XVIII
PRIMA DECIMI OCTAVI CAPITIS FIGVRA, SECVNDA, TERTIA

[Illustrations]

trium quæ hic proponuntur figurarum et earundem characterum Index.

Præsens tabula, uniuersum dorsi ossium, quæ lumborum uertebris subijciuntur, contextum exprimit. ac prima quidem ipsius figura, quæ dextrum latus occupat, anteriorem horum ossium faciem spectandam proponit. Secunda uero in sinistro consistens latere, posteriorem ostendit faciem, modice in latus delineatam, sinus commonstrandi gratia, cui dextrum ilium os coarctatur. Tertia antem[15] figura in dictarum medio consistens, integrum coccyx os ea forma magnitudineque oculis subijcit, qua id in uegetæ ætatis hominibus plurimum obseruatur.

A, B, C, D, E, F, G, H, I, KHi characteres in prima figura novem denotant ossa, quintam lumborum uertebram subsequentia, quorum sex superiora sacri ossis loco in homine habiturus sum : quatuor uero inferiora (quæ etiam G,H,I,K in tertia figura insinuantur) mihi coccyx, seu (uti interdum loquimur) coccygis os, appellabuntur.
L, L, RIn prima figura notantur transuersi ossium sacrum os constituentium processus. uerum hic L et
×Sic[autem]