Liber I
81

Medicorum in Anatome oscitantia et ignorantia.Quemadmodum permulta hactenus commemorata, aliaque postmodum et in hoc et subsequentibus libris frequentissime recensenda omnium qui Galeno successerunt medicorum in dissectionibus oscitantiam ac insignem prorsus inscitiam attestantur : ita profecto non minus et ossis sacri, et coccygis quæ apud omnes obuia est descriptio. Quid enim prohibet, obsecro, illos Anatomes imperitos rudesque dici, qui Galeni descriptiones in aliquibus falsas, in plerisque simijs et canibus, non autem hominibus conuenientes, ac si eas in homine spectassent, posteris prodiderunt : ac nunquam ab ipsis ne per somnium quidem uisa, et sæpe perperam in Galeni libris intellecta, scribarum modo recensere haudquaquam sunt ueriti. Apud quem quæso, Galeni tempora secutum, alia ossis sacri et coccygis sit mentio, quam a Galeno uarijs locis sibi non constante, proditur : quum interim nulla prorsus imagini ossis humani accedat. At in præsenti reliquos Galenum secutos, qui hominis partibus cognoscendis obfuere potius, quam profuere, missos faciamus, Galeni omnium dissectionis professorum facile coryphæi placitum altius resumentes, quo minus turpiter ipsius quoque autoritatem neglexisse uideamur.Galeni de sacro osse et coccyge sententia. Libris 12, 13, 15 et alibi. In libris itaque de Partium usu, sacri ossis non semel incidit mentio : idque inibi quatuor ossibus extrui docetur, nullo interim uerbulo de coccyge osse asscripto. Et præterquam quod coccygis ossis Galenus inibi non meminerit, abunde constat, hoc ipsi quum illos libros scriberet, fuisse incognitum. Quandoquidem quatuor ossis sacri ossa esse docens, illorum extremo talem cartilaginem adnasci subiungit, qualem nos coccygis ossis mucroni in sermonis progressu obnasci dicemus, et in quam ossium fines alteri ossi non commissi, perpetuo fere degenerant. Præterea in duodecimo de Partium usu, transuersos sacri ossis processus tenues et subtiles esse asserit : quum in libro de Ossibus eos (uti mehercule sunt) crassos et amplos esse doceat. Verum Galenus in hoc de Ossibus libro, quem post libros de Partium usu , iam in simiarum sectione peritior, aggressus est, sacrum os tribus efformari ossibus percenset, illiusque libri ossis descriptio utcunque breuis sit, simiarum tamen et canum ossi sacro eleganter et scite congruit. Dein sub tribus ossis sacri ossibus alia tria enumerat ossicula, simul coccygis nomine ab ipso donata, et succincte ut in simijs sese habent enarrata. In libris de Administrandis dissectionibus, quos omnium Anatomes librorum postremos secundo exarauit, ut semper simiæ magis quam hominis constructionem inibi pertractat, sic quoque sacri ossis et coccygis ad eum modum meminit, ut nihil omnino ipsius oratio inibi a libro de Ossibus discrepet. Quando enim inter femoris motuum autores musculum recenset, quem a coccyge osse principium ducere inquit, promptissime colligitur, illum tria ossicula in simijs tertium os sacri ossis subsequentia innuisse,Libro decimoquinto quum interim in libris de Partium usu  (dum magna ex parte aliorum Anatomicorum niteretur placitis) eum musculum a sacro osse (uti etiam in homine fieri audies) enasci scripserit. Cæterum quo minori negocio Galeni dogmata assequaris, et eorum oscitantiam pariter expendas, qui ex aliorum libris ea quæ nunquam uiderunt ridicule transcribunt, iam me non pigebit et sacrum et coccyx os, ut in simijs canibusque se habent, describere, ac postmodum hominis ossium historiam instituere.Simiæ canisque sacri ossis descriptio. In canibus itaque et simijs sub infima lumborum uertebra, os quoddam reponitur tribus efformatum ossibus, ita inuicem commissis, ut in anteriori sede iuxta earundem medium talem connexus speciem ostendant, qualem uertebrarum corpora mutuo compacta exhiberent, si quando ita coaluissent, ut ne tantillum quidem moueri possent, et ex ipsorum medio omnis cartilago temporis successu iam euanuisset. quanquam et in catulis sacri ossis ossium unio cartilagine etiam aliqua (ut in appendicum connexu) repleri conspiciatur. In lateribus anterioris iam dictæ sedis, hæc ossa in ætate prouectis uix aliquam coalitus imaginem ostendunt, sed continuæ ab initio fuisse uidentur. quemadmodum et posterior ipsorum ossium sedes prorsus (nisi forte in admodum catulis) continua apparet. Tria hæc ossa inuicem ad hunc modum coalita, Galeno in libro de Ossibus, et libris de Administrandis sectionibus sacrum seu amplum et latum os dicuntur. Sunt enim hæc a lateribus ampla, continuaque : et quum uertebrarum imaginem quodam modo exprimant, hic amplos latosque transuersos processus efformant, qui inuicem continui in se insignem et inæqualem asperumque sinum in externo latere excisum gerunt, quo ilium ossibus ualidissime coarctantur. In posteriori parte hoc os tres exiguas efficit spinas, minus quam Galenus arbitratur sursum spectantes, et subinde instar continuæ lineæ constitutos. Hoc sacrum os superius inferiusque magna ex parte lumborum respondet uertebris. superior nanque pars, superiori earum uertebrarum sedi : inferior autem, inferiori assimilatur. Superior enim ossis sacri pars tanta amplitudine protuberat, et appendice donatur, quanta est inferior corporis infimæ lumborum uertebræ pars, quæ sacro ossi eadem prorsus ratione committitur, qua lumborum uertebræ inter se coarctantur. Præ