Liber I
82

terea sacri ossis superior pars duos exigit ascendentes processus, eodem modo insinuatos, quo ascendentes in lumbis uertebrarum processus cælari diximus. His excipiuntur infimæ lumborum uertebræ descendentium processuum tubercula. Porro inferior sacri ossis pars (quæ tertij et angustissimi trium ossium sacri ossis humilior sedes est) orbiculari quoque protuberat corpore, lumborum uertebrarum corporibus forma admodum simili. Nulla enim ratione illud ab his uariat, quam quod sacri ossis corpus lumborum uertebrarum corporibus tanto minus sit, quanto hoc corpus ab illis mole uincitur. Præsens sacri ossis corpus uni committitur ossiculo, quod ex tribus ossis coccygis ossibus iam primum enarrabitur.Coccygis canini descriptio Sub sacro itaque osse tribus ad hunc quem diximus modum ossibus concinnato, alia tria collocantur ossicula ordine inuicem succedentia, et lumborum uertebris in conformatione non absimilia. In nullo nanque ab illis imagine differunt, nisi quod transuersos processus latiores, quam lumborum uertebræ, obtinent, et eosdem magis deorsum quam sursum conniuentes : dein spinam aut nullam, aut perquam exiguam a se porrigunt. Corporum enim forma penitus illis respondet uertebris, nisi forte pro ossiculorum mole hæc aliquis, minima quæque expendens, ampliora esse astrueret. In ascendentibus autem et descendentibus processibus ne minimum quidem differunt. Horum itaque trium ossiculorum supremum, suo corpore tertio sacri ossis ita coarctatur ossi, ut lumborum uertebræ inter se. Suis enim ascendentibus processibus descendentes ossis sacri processus excipit. Tria hæc inferiora ossicula Galeno coccyx procul dubio appellantur. Inter tria enim hæc ossicula, et inter horum supremum et sacri ossis inferiorem partem, non minus interuenit cartilaginis, aut potius cartilaginei ligamenti, quam inter lumborum uertebras, quum inter tria sacri ossis ossa nihil, uti iam diximus, cernatur cartilaginis, et præcipue in ætate prouectioribus. Deinde in canibus simijsque musculus femur mouentium quartus, a tribus illis ossibus principium sumit, eum dico, quem in tertio de Administrandis sectionibus a coccyge osse enasci Galenus testatur. Quin etiam foramina neruis transmittendis incisa, Galeni in libro de Ossibus descriptioni accurate conueniunt. Tria enim neruorum paria sacro ossi, et totidem coccygi a Galeno tribuuntur, quæ in hunc se habent modum. Veteribus Anatomes professoribus is in neruorum paribus recensendis mos fuit, ut neruorum par semper ad neruis subiectam referrent uertebram, ac proinde primum dorsalis medullæ neruorum par enumerarent, quod inter occipitis os et primam colli uertebram prosilit : secundum, cui inter primam et secundam colli uertebram uia exculpitur. Sic itaque primum neruorum ossis sacri par id censetur, quod inter primum ipsius os et infimam lumborum uertebram elabitur, cui foramina ad eum modum inciduntur, quo in lumborum uertebris ea haberi iam pridem proditum est. At secundum et tertium par, non a lateribus primi paris ritu exiliunt. Quum enim ossis sacri latera articulatione cum ilium ossibus præpedirentur, impossibile fuit et hic quoque per latera neruos excidere. Quo circa in anteriori et posteriori ossis sacri sede foramina in ossium compage cælantur, ut hac Naturæ industria ab illis neruorum paribus, quemadmodum et a cæteris fere omnibus antrorsum retrorsumque soboles opportune dirigerentur. Ac secundo quidem pari foramina in primi ossis cum secundo compage excinduntur, tertio autem pari uia paratur, qua secundum ossis sacri os tertio coalescit. Cæterum tribus a coccyge osse pullulantibus neruorum paribus foramina perinde ac in lumborum uertebris exculpuntur. quum enim horum ossium latera (ut ossis sacri ossium) articulatione non occupentur, satius fuit eandem hic foraminum seriem obseruare, quam in alijs uertebris laterali articulatione non præpeditis fieri docuimus ; potissimum quum horum ossiculorum articulatio illi par sit, qua lumborum uertebræ inuicem coarctantur. Primum itaque par in utroque latere uno inciso foramine inter tertium sacri ossis os et primum coccygis prodit : Secundum uero inter primum coccygis os, et secundum : Tertium autem par, inter secundum os et tertium egreditur. Ab humiliori uero sede tertij ossis, quod dorsalis medullæ reliquum est, coniugis expers, nullique associatum excidit. Singulis enim ossibus sacri ossis et coccygis ossis dorsali medullæ uia exculpitur, medullæ hic crassitiei respondens. Extremo tertij ossis coccygis ossis in canibus et caudatis simijs solida et non perforata ossa, oblonga et superius inferiusque crassiuscula, in medio autem tenuia quadam continua serie annectuntur, caudamque constituunt. Interdum uero, neque id infrequenter, in multis canum et simiarum speciebus etiam plura tribus uidentur coccygis ossis ossa, eiusdem prorsus cum tribus superioribus formæ, atque ita etiam illis tunc plura neruorum paria ab illorum ossium lateribus prosiliunt. Non caudatis simijs infimo coccygis ossis ossi cartilago tantum adnascitur : quanquam tamen ex illis non adeo concinne, atque ex caniibus, Galeni sententia intelligatur. Quum igitur hæc ita in illis animalibus se habeant, ex hisque Galeni descriptionem optime percipiam, et pariter in scholis adeo amice ostendam, ac postmodum