Liber I
83

in homine secus omnino inueniam, cur quoeso scioli quidam, et in Galeni uerba iurati, ad aliudque nihil quam ad detrahendum et inuide de aliorum laboribus (quum ipsi nihil possint) iudicandum nati, nunc mihi obstrepent, quod toties Galeni placitis inter dissecandum minime acquiescam. Quasi uero et ipsi oculis priuarentur, ac mihi quæ meo marte adinuenio, non liceret, ob nescio quam in Galenum religionem, apud eruditissimos sæpe nostræ ætatis uiros proferre ; quum interim hisce rabulis, nullus nec bonus nec malus genius silentium possit imponere, si quid dignum de medicinæ subiecto, et ars ne an scientia sit, et num prædicamentorum tractatio ad logicum an ad metaphysicum spectet, et de intellectu possibili, et num scientia de anima omnium sit præstantissima, alijsque ineptijs reperissent. Verum illos ridiculos (quamuis interim superciliosos) homines, modo (uti longe minus adhuc præsens consueui) neutiquam moror : quin potius gratiam a ueritatis studiosis expecto, quod Galeni sententijs subinde commemoratis, ueram hominis constructionem ipse pertractem, etiam si forte longius alicubi expatietur oratio. Neque arbitror Galeni (qui toties inter scribendum ingemuisse uidetur, quod simul cum ipso Anatomes studium prorsus, uti sane accidit, collaberetur) manes mihi ob id infestos fore, quod ipsum potius simiæ quam hominis fabricam edocere, ac propter aliorum Anatomicorum qui illum præcesserunt libros, a simiæ constructione ad hominis demigrare, simulque ambas confundere, ostendam. Quod non eo dico, quasi in sacri ossis et coccygis descriptione Galenus hominis ossa cum simiæ miscuerit (nisi uolens pauciora coccygis ossa, quam subinde in caudatis simijs occurrunt, enumerauerit) sed quod quinque tantum uertebras lumborum recenseat, quum canes et caudatæ simiæ plures habeant, nihilominus tamen Galenus et uertebras et sacrum os et coccyx os simiæ describat. Quod uero ueteres illi pueros in Anatome exercentes, hominis ossa sedulo uersauerint, nomina attestantur partibus ab ipsis indita.Libro 10 Naturalis historiæ Caput 9. Vix enim ambigo, quin κόκκυγα appellauerint os quoddam a similitudine quapiam, quam cum aue a Plinio quoque coccyge (nobis uero cucculo) nuncupata, obtinet : præcipue quum carne ligamentisque adamussim non est purgatum. Quæ autem hæc esse possit similitudo, tunc promptius exponam, quum horum quoque ossium in homine descriptionem succincte addidero.Hominis sacri ossis descriptio. Sub lumborum itaque uertebris in homine plurimum decem reperiuntur ossa, quorum sex sacrum hominis os, quatuor uero coccygem constituunt. Sex enim superiora inuicem ita committuntur, quemadmodum tria ossa canis sacrum os efformantia, uniri relatum est. In medio enim anterioris sedis connexum ostendunt, qualem uertebrarum constituerent corpora, si adeo coaluissent, ut nihil cartilaginis in sex horum ossium unione uiseretur, nisi forsitan in admodum pueris, quibus ossa adhuc prorsus non coaluere. In lateribus quoque anterioris partis, ubi (ut ita dicam) transuersi sex horum ossium processus inuicem uniuntur, admodum obscura connexus apparet species. In posteriori autem sede, unio prorsus aboletur, unumque os ex illis sex efformatum conspicitur. Nulla enim hic unionis se offert linea, nisi interdum in primi ossis cum secundo coalitu. Quippe non raro primum os secundo posteriori sede ea articulationis forma committi spectatur, qua ascendentes descendentesque in lumbis uertebrarum processus articulari solent. Verum etsi illi processus ita iungantur, transuersi tamen eius ossis processus, omni ex parte secundi ossis processibus coalescunt : et omnes isti connexus adeo sunt ualidi, ut primum os ne tantillum quidem super secundum moueri queat. Aliquando tamen sacra ossa in cemiterijs obuia primum os abruptum ostendunt, idque ac si lumborum esset uertebra seorsum inuenitur. Nisi enim id primum os crassis et amplis donaretur transuersis processibus, a lumborum uertebris forma uix discerni posset. Porro in pueris sex horum ossium coalitus etiam in posteriori sede conspicuus est, quemadmodum in anteriori parte est spectatissima. Deinde ut in nullis hominibus in anteriori sede coalitus omnino obliteratur, ita etiam perpetuo in posteriori sacri ossis sede ea coalitus species se offert, quæ ossium corporibus perficitur. Si enim foramini dorsali medullæ in sacro osse inciso, animum accommodaueris, per foraminis progressum, ossium corpora ita liquido coaluisse cernes, atque in anteriori sede. Præterea sex horum ossium series tribus ossibus quæ canis sacrum os efformant, respondet ; quemadmodum enim his supremum maius est medio, et medium maius infimo : ita quoque hominis ossa tanto minora uidentur, quanto humiliorem in sacro osse sedem occupant. Quanquam secundum os, hoc sibi priuatim uendicat, quod inter reliqua ossis sacri ossa amplioribus crassioribusque, et antrorsum retrorsumque magis prominentibus transuersis constet processsibus. Primi seu supremi ossis superior pars, omnino superiori sedi cuiuis lumborum uertebræ respondet. Et corpus etiam quintæ lumborum uertebræ ita primo ossi adaptatur, ut lumborum uertebræ superioris uertebræ processuum tubercula suscipiunt. Sexti uero ossis humilior pars insigniter ab inferiori sede tertij canum ossis differt. Hominis enim os nullos descendentes adipiscitur