Liber I
84

processus, quibus sibi subdito osse coarticularetur. Verum duntaxat in orbiculare, sed paulo latius desinit tuberculum : quod primo ossi, coccygis in homine ossis, eo modo committitur, quo uertebrarum corpora inter se, aut potius quo caudarum ossa mutuo coarctantur. Quinetiam transuersis humani ossis sacri ossium processibus in externo latere, parumper uersus posteriora, sinus exculpitur, cui alterius lateris ilium os ualidissime coarctatur. Est autem hic sinus admodum asper et inæqualis, ac primum quidem secundum ipsius longitudinem in medio extuberantem habet lineam, aut amplioris lineæ modo prominens tuberculum, quod sinum rursus, in anteriorem et posteriorem sinus, dirimit. Anterior utcunque simplex est, asper tamen, et inæqualiter admodum incisus. posterior altius cauatur, uerum in medio processum ostendit transuersim extuberantem, qui sinum posteriorem denuo in superiorem et inferiorem interdiuidit. His sinibus aptissime respondent ilium ossa, mutuis tuberibus, sinibusque donata. Sinus hi et tubera cartilagine aliorum sinuum modo non obducuntur. Quum enim alia tubera et sinus læui continuaque et plana cartilagine incrustentur, isti sacri ossis sinus nihil præter cartilaginea educunt ligamenta, sacrum os robustissime ilium ossi connectentia. Hi sinus præterea ad tria potissimum superiora ossa sacri ossis referunt ; inferiora enim processus transuersos habent tenues, at amplos interim, et inter se continuos, ex quibus musculus ille pronascitur, qui femoris motorum quartus habebitur. Verum transuersus quinti ossis processus ea parte, qua transuerso sexti ossis unitur processui, tuberculum exigit, utcunque prominens et crassum, in hoc formatum ut opportune duo ligamenta hic sacro ossi implantarentur ; quorum alterum ab acuto coxedicis[16] ossis processu enasci docebitur, alterum ab elatiori sede appendicis, qua coxendicis os donari audies.Foramina neruos in sacro osse transmittentia. Foramina neruis transmittendis in sex istis ossibus exculpta, imagine, quamuis non numero, illis omnino conueniunt, quæ tribus canis ossibus inciduntur. In anteriori enim sede homini quina utrinque iuxta corporum compagem foramina cælantur, et totidem in posteriori sede : adeo ut hæc ossa sex neruorum paribus uiam præbeant. Primum nanque inter primum os et quintam lumborum uertebram perinde egreditur, ac reliqui nerui ex lumborum et thoracis uertebrarum lateribus prosilientes. Secundum par inter primum ossis sacri os, et secundum : et alia hac serie deinceps ita elabuntur, ut excidens par ad subditum os perpetuo referatur. Præter hæc foramina neruis exculpta, in posteriori sacri ossis sede alia apparent, inter spinas ossium, in uiam spectantia quæ dorsali medullæ est parata. Hæc foramina ligamentis opplentur, perinde ac interualla foraminaque inter spinas reliquarum uertebrarum conspicua.Sacri ossis spinæ. Cæterum hæc inter sacri ossis spinas interualla, interdum continua apparent, neque ullis foraminibus perinde ac in canibus fere peruia. Verum interim ossis sacri ossibus spinæ obtigerunt, tanto in singulis ossibus proceriores, quanto os ipsum unde prodeunt grandius superiusque est. Nulla tamen spina (si modo quid iudico) ne minimum quidem sursum conniuet, sed deorsum potius omnes spectant, et ut in alijs uertebris cum transuersis processibus interuallum quoddam et sedem constituunt : in quam nonnulli dorsum mouentes musculi apte reponuntur, et a qua illi iustissime cum alijs hinc prodeuntibus musculis originem ducunt.Anterior et posterior sacri ossis sedes cuiusmodi. Tota autem ossis sacri sedes posterior gibba est, et curua, quo ita tutius propugnaculi modo eas quibus præest partes tueretur, ac ab occursantibus muniret. Anteriori autem sede, læue est, neque asperum, sed simum cauumque, quo aptiorem illis organis quæ cum alijs ossibus instar peluis cuiusdam complectitur, sedem efformet. Ad hunc modum hominis sacrum os se habet ; quod interdum quinque tantum constat ossibus, et tunc in anteriori sede duo desunt foramina. in posteriori tamen perpetuo sex neruorum coniugijs iter paratum cernitur.Coccygis ossis historia. Coccyx os quatuor extruitur ossiculis : quorum supremum, sinum exigit, quo sexti ossis sacri ossis tuberculum excipitur : quod ipsi corporum uertebrarum modo ligamenti admodum cartilaginei interuentu committitur, nulla interim alia accedente articulationis specie, nisi forte quinque tantum ossibus sacrum os extruatur. Tunc enim ad foraminis cuiusdam in posteriori sede constitutionem, neruumque sexti in sacro osse coniugij deducendum ac defendendum ; primum hoc os in posteriori sede duos acutos educit processulos, qui sursum spectantes, quinti ossis sacri ossis processibus ualide coalescunt, ipsumque primum coccygis os uix cartilaginei ligamenti interuentu quinto committitur, sed prope modum ossis sacri ossium ritu coalescit. Porro primum coccygis os, quando sex sunt ossis sacri ossa (quod frequentissime euenit) eiusmodi nullos educit processus. Verum ad sinus eius, quo sexto ossi sacri ossis coarctatur, latera, superiori ipsius sede latius ad transuersa extuberat : inferiori autem parte sensim angustatur, ac rursus secundo ossi ita omnino committitur, ut id sexto ossis sacri ossi diximus committi. Huic dein tertium et quartum succedunt, eodem penitus modo inuicem commissa, tantoque minora, quanto unumquodque in ipsa serie humiliorem locum obtinet. Quatuor his ossiculis nullum foramen 

×Sic [coxendicis].