Liber I
85

unquam inscinditur, quo dorsalis medulla prorepat, aut ex quo ulli exiliant nerui. In sexto enim ossis sacri osse dorsalis terminatur, neque ipsius extremum in coccyx os descendit. Hæc ossicula fungosa sunt, et pectoris modo rubicantia, ac in pueris admodum cartilaginea, uniuerso contextu ex ampliori basi in mucronem desinunt, cucculique rostri modo introrsum curuantur. Infimum ossiculum suo mucrone, quo recti intestini posticam infimamque sedem contingit, in cartilaginem degenerat, eiusdem usus occasione qua uertebrarum spinis cartilagines obnasci relatum est.Impios Galenum esse, qui hominis historiam docuisse eum contendunt. Hinc sane liquet, quam in Galenum essemus impij, si hominis fabricam illum contenderemus enarrasse, ac non potius semel simiarum constructionem illum persecutum fateremur. et dein si non ipsi statim initio tertij libri Commentariorum in Hippocratis librum de Articulis crederemus, quum ait se de Ossibus librum conscripsisse, cum sigillatim quale unumquodque os esset, præcipue quidem in ipsis hominum aridis cadaueribus, sin minus, in simijs certe diligenter inspexisset : ita indicans se omni studio saltem simias descripsisse, hasque homini in ossium constructione esse similimas. Deinde si quis ipsius enarrationem ad hominum, non autem simiarum fabricam cogere uolet, is Galenum quatuor ossa latuisse annuet, quæ nos coccygis loco recensuimus : et deinde Galeno falso imponet, ipsi sex foramina fuisse incognita. Quandoquidem in homine utrinque in anteriori sede sacri ossis sex sunt foramina, quum in canibus tria tantum occurrant ; nam foramina in coccyge canum conspicua, tantum in posteriori sede, seu potius lateribus consistunt, uti et Galenus uerissime recenset, anteriorum foraminum nullam faciens mentionem. Ad hæc, cogeremur Galenum oscitantiæ turpiter insimulare, quod non eundem contextum in tribus inferioribus ossis sacri hominis ossibus esse dixerit, qui est in tribus superioribus. Non enim plus cartilaginis in inferiorum ossium unione, quam in superiorum interuenit. Et interim nulla cartilaginei ligamenti portio hominis coccygis ossicula committit, quam cartilaginem, ut et in uertebrarum corporibus, Galenus esse existimauit. Adeo ut si pressius singula inquirenda duceremus, tandem Galenum ex ueris aliorum Anatomicorum descriptionibus falsas fecisse uelimus nolimus concederemus.Coccygis et sacri ossis nominum ratio. Nulli enim dubium esse debet, a formæ obliquitate et in mucronem ductu ac rubore, quatuor illa hominis ossicula κόκκυγα ueteribus fuisse appellata, quod illi hæc omnia ad cucculi rostrum pueris suis referrent ; quum interim nulla sit in canibus cum hominis ossibus similitudo. Ea enim quæ Galeni conueniunt descriptioni, uertebris lumborum, uti diximus, omni similitudine accedunt. Porro sacrum os πλατύ, seu latum et amplum uocarunt, quod eius amplitudo facile reliquarum uertebrarum, quibus instar basis tutissimique fundamenti subijcitur, amplitudinem uinceret. Non enim arbitror eos id in amplitudine omnibus contulisse ossibus, quum ilium ossa sacro osse ampliora esse cognoscantur. Vnde uero id ἱερόν seu sacrum uocarint, non satis constat : nisi id ita dixerint a rara quadam effigie formaque, aut quod adeo diuini propugnaculi imaginem referat : aut quod diuina ope, citra musculorum auxilium, in partu huius cum ilium osse connexu referari, ac denuo naturali instinctu committi plerique (sed falso) arbitrentur ; aut forte quod grande magnumque sit : quemadmodum apud poetas Ilium, mare, famem, atque id genus, sacra uocari putamus. Verum tunc, uti de amplitudine dictum est, sacrum os uertebris duntaxat esset conferendum, quum ossa ipsi utrinque commissa, et femur ac tibiæ os sacro osse grandiora sint, et interim unico tantum (ut sic dicam) hæc constent osse, quum sacrum senis compingatur. Alij huius nominis rationem indagantes, nescio quid de ueterum sacrificijs in medium adferunt. Porro quandoquidem nominum rationem perlubens ad alios remittere passim soleo, etiam huius nominis inuestigationi non grauatim concessero.

DE THORACIS OSSIBVS. CAPVT XIX
Characterum septem deciminoni capitis figurarum Index.

Quoniam subsequens characterum Index septem præpositis figuris habebitur communis, ut leuiori opera ad quam figurarum characteres referantur cognoscas, singulis, uti consueuimus, numeri notam subiungemus.

1, 2, 3, 4, 5 etcIn prima et secunda figura hoc numero indicantur duodecim thoracis costæ : quarum septem superiores pectoris ossi articulantur, quinque autem humiliores non item. Thoracis uero uertebrarum numerus, etiam citra notarum subsidium, modo e notatis costis obuius euadit : si singulis uertebris utrinque unam costam articulari spectes.