Liber I
87

[Illustration]

TERTIA FIGVRA ex mediis vertebrarum thoracis. Tres continet uertebras, dextro latere expressas, una cum eiusdem lateris media costa. atque huius figuræ beneficio, costarum ad uertebras articulatio, dein et costarum quoque ductus ostenditur.

[Illustration]

QVARTA, exprimitur costæ posterior et vertebris proxima portio, ut tubera exacte in conspectum uenirent, quibus nouem superiores costæ uertebris articulantur. præterea huius costæ partem effregimus, ut ossea costarum ostenderetur substantia, φ indicata.

[Illustration]

QVINTA FIGVRA portionem exhibet duodecimæ costæ, posteriori facie, et qua duodecimæ thoracis uertebræ coarctatur depictam. hanc quoque, ubi φ positum cernis effregimus, osseam costæ substantiam ostensuri.

[Illustration]

[Illustration]

SEXTA FIGVRA pectoris ossis a cartilaginibus costarum liberi anteriorem partem proponens.

[Illustration]

SEPTIMA, pectoris ossis cartilaginibus costarum liberi posteriorem commonstrans faciem.

B B1, 3Nobis modo ad characterum indicem reuersis, B,B indicetur cartilagineæ costarum substantiæ principium. Linea enim B et A intercedens, eius substantiæ cum ossea coalitum notat.
C1Primæ costæ cartilaginis cum pectoris osse coalitus.
D1Secundæ costæ cartilaginis cum pectoris osse articulatio, a qua etiam prompte subsequentium quinque costarum articuli species colligitur.
E 3Cartilaginis tuberculum, quo secunda costa ac quinque subsequentes, pectoris ossi articulantur.
F F 1Terminus cartilaginis illegittimarum costarum, qui acutus spectatur.
G 1Sedes, qua undecimæ costæ cartilago a decimæ cartilagine frequenter dehiscit.
H 1Sedes, qua duodecimæ costæ cartilago ab undecimæ perpetuo dirimitur.
I I 1His sedibus costarum cartilagines inæqualiter protuberant, ipsarum interualla plerunque opplentes.
K K 1, 4Hac regione internæ mediarum costarum sedi sinus oblongus exculpitur, cui uena, arteria, et neruus insident.
L 4Tuberculum, seu capitulum, quo costæ uertebrarum corporibus articulantur.
M 4Tuberculum, quo costæ transuersorum processuum apicibus articulantur. Atque hæc quodammodo nouem superioribus costis sunt communia.
N 5Species tuberculi, quo undecima et duodecima costæ uertebris articulantur.
O 4, 5Tuberculum, in costarum posteriori sede iuxta apicem transuersi processus consistens, cui undecimus dorsum mouentium musculus insertur.