Liber I
88
Q 4Interuallum, inter L et M apparens, quod asperum ligamenti producendi gratia efficitur.
R 4Hæc quoque sedes, musculorum quos in Capitis contextu numerabimus occasione exasperatur.
S, T, V 3Tres simul contextæ uertebræ, aut harum uertebrarum corpora. Alias autem uerebrarum[17]Pour uertebrarum partes, processusue, suis locis indicauimus.
X 3Sinus duobus uertebrarum corporibus communis, cui costæ capitulum inarticulatur.
a 3Costæ ad uertebræ corpus articulus.
b 3Sinus in transuerso uertebræ exculptus processu, cui costa etiam articulatur.
c 3Costæ ad transuersum processum, articulus.
d, e 3In suprema uertebra S insignita, etiam d sinus indicatur, talis qualem inter mediam et infimam uertebram X expressimus. ac e is notatur, cui in infima uertebra b inscriptum cernis.
f 3Costæ regio in posteriora maxime exporrecta, adeo ut in hunc modum opportune costarum ductum hinc metiaris. Ab a enim et c ad f costa a uertebris deorsum oblique in posteriora fertur. ab A uero et B ad E, sursum in anteriora circulatim costa reflectitur.
g. h. i. k 1His characteribus in prima figura pectoris os notatur. ac g quidem ad h, primum pectoris indicatur os. h uero ad i usque, secundum. i ad k usque, tertium. k autem, mucronatam pectoris ossis notat cartilaginem. Verum iam exactius pectoris os in sexta et septima aggrediemur.
L 6In anteriori primi ossis sede protuberans instar trianguli pars, quæ t, q, et r posset circumscribi.
m, n 6Sedes utrinque ad partem eam protuberantem depressa.
o 7Posterior primi ossis sedes, quæ utcunque caua cernitur.
p 6, 7Sedes primi ossis, cui primæ costæ cartilago innascitur.
q, r 6Sinus primi ossis, quibus clauicularum capitula articulantur, ac r etiam in septima figura dextrum indicat sinum.
s 6, 7Sedes inter duos clauicularum nomine insculptos sinus consistens, ac lunæ modo excauata.
t 6,7Hac sede primum os secundo committitur.
u 6, 7Communis primi et secundi ossis sinus, cui secundæ costæ cartilago coarctatur.
x, y, z, α, β 6,7Sinus secundi ossis, quibus cartilagines tertiæ, quartæ, quintæ, sextæ et septimæ costarum inarticulantur.
γ δ ε 6,7His sedibus interdum in pueris secundi ossis distinctiones apparent, perinde ac si id ex pluribus efformaretur ossibus, per unionem mutuo coalescentibus.
ζ η 6,7Hoc tertium pectoris ossis os censetur, quod in cartilaginem ensis mucroni non absimilem, ac η notatam finitur. Foramina, quibus interna pectoris ossis sedes abundat, etsi notis non indicentur, sese facile demonstrant.

Quid thorax. Libro 1 Historiæ animalium capite 7. Thoracem uocabimus, quicquid costis interceptum circumscriptumque est : non autem cum Aristotele uniuersum corporis truncum, quem a iugulo ad pubemusque metimur.Pectus. Pectoris os. Anteriorem uero thoracis partem, pectus opportune nominabimus. ob idque etiam latum in hac sede os, cui costæ coarticulantur, pectoris seu pectorale os rite uocabitur ; quo minus tres Græcorum et præcipue Galeni uoces, θώρακα, στήθος, στερνόν oscitanter uideamur confundere. Pectoris itaque os, et costæ, itemque duodecim dorsi uertebræ, quas thoraci hactenus ascripsi, thoracis sunt ossa.Opificis rerum in thorace creando industria. Est autem admirabilis summi rerum Opificis industria, qua totus thorax neque osseus, neque carnosus efficitur, uerum os cum musculis uicissim alternatimque commutatur. quanquam interim caluaria quidem uniuersa ossea, abdomen uero musculosum magna ex parte extruitur. Cæterum decet hæc non per transennam aut obiter considerare, uerum accurate præcipuoque studio expendere. Quum enim tria sint principia hominem dispensantia, os quidem immobile ac nullis interstinctum musculis primo principio circundatur, musculi uero tertio : at secundo ex ossibus musculisque medium quid circumtexitur. Cerebrum nanque in nullos usus musculis eguit, quum nulla caluariæ pars aut dilatatione, aut compressione indigeat. Quare etiam merito caluaria ueluti galea et murus immobilis ipsi circumponitur. Porro si organis iecori famulantibus, uentriculo scilicet, et intestinis, et uesicæ, ac demum ipsi utero aliquod tale septum in circuitu oppositum fuisset, ubi cibum et potum uentriculus susciperet ? quorsum utero gestantium tumor emineret ? qua excernerentur excrementa, aut quomodo partus fœlici conatu propelleretur ? nullo hic opem fe

×Sic [uertebrarum]