Liber I
89

rente musculo ? Thoracis autem motus, quem maxime ad aëris inspirationem requirimus, omnino aboleretur, si solis duntaxat ossibus thorax constaret. Si uero is rursus ex solis musculis motuum opificibus conformaretur, ij pulmonibus et cordi, nulla etiam re externa eos urgente, inciderent. Vt igitur aliqua thoracis capacitas intus fiat, ac thorax etiam motu agatur uoluntario, musculi alternatim sunt interpositi. Mox autem et hoc ad securitatem non parum cordi pulmonibusque conducit. magis enim nunc muniuntur, quam si solis musculis thorax fabricatus esset. Quinetiam ossea thoracis moles firmandis sustinendisque scapulis, ac demum brachijs quoque, mirifice confert. Scapulas enim solis inniti costis, et clauiculas nullo osse quam scapulis et pectoris osse firmari, docebimus : ad quas rursus brachia, et postea cubiti et extremæ manus quadam serie coarctantur. Præterea si nullis ossibus thorax constaret, nullus esset locus unde scapulis et brachijs et abdomini ac alijs quibusdam membris musculi pronascerentur : neque ullis fundamentis musculi hærerent, aut consisterent. Atque hanc sane ossei thoracis necessitatem, si quid aliud, profecto testudines non absque summa Creatoris nostri admiratione, pulcherrime edocent, quæ etsi tam tuto sepiantur domicilio, tamen in pectoris et thoracis laterum sedibus elegantissimum et iucundissimum spectatu ossium demonstrant textum, in hoc duntaxat incredibili artificio creatum, ut illi priora crura innitantur : utque musculi testudinis brachia mouentes, commode originem sumant.Cur abdomen non etiam sit osseum. Sed fortassis in medium aliquis adferet : Cur esset peius, thoracis modo abdomen quoque osseum extrui ? quum si talis ossea strues uicissim ex musculis formata uentri circumponeretur, contractionem ac dilatationem non præpediret, ad hæc maior securitas ita abdomini conciliaretur ? Qui sic quærit, docendus est, ea quæ uentre continentur, non potuisse adeo, atque interdum ex usu est, dilatari comprimique, si extrinsecus ossibus sepirentur. Si autem hoc uerum est, neque mulieres concipere possent : deinde neque ad saturitatem semel comedere homini liceret, uerum assidua egeret comestione, quemadmodum et respiratione. Sed hac quidem perpetuo hominem indigere, nihil est absurdi : quippe qui in aëre uersatur, ac uiuit. Si uero esculentis poculentisque similiter egeremus, uitam duceremus admodum a philosophia et musis alienam : cibisque perpetuo dediti, operam optimis pulcherrimisque rebus nunquam nauaremus. Rursus, si ossea moles tanta esset, quantam mulieres ultimis mensibus utero gerentes requirunt, quid hac mole esset ineptius ? si excluso foetu, illa tam moleste extuberaret ? et interim nulla re alia quæ ex usu humanæ fabricæ esset impleta non consideret, ut intestina et uentriculum debite amplexaretur, et penicilli modo, uel calefaciendi causa, proxime illis applicaretur ? Verum hæc in quinto libro exequemur fusius, et ostendemus pariter, in uentris fabrica tantam Naturæ fuisse solertiam, ut uentris organa neque dilatatione neque compressione uicissim egentia, aut alijs subiecerit partibus, aut etiam non minus quam pulmonem muniuerit. Iecur nanque et lien costis sepiuntur, et renes quoque tot alijs organis ob hoc potissimum ad dorsum succumbunt, quod horum nullum dilatari debeat ; reliqua autem uentris organa insigni qua diximus prouidentia, osseo contextu suis functionibus haudquaquam præpediri Natura uoluit.Quo potissimum natura thoracem conditura attenderit. Quum itaque neque respiratio, neque uox absque thorace fieri possit, ac dein thorace primum quidem cor, insuperque cum ipso pulmo, muniri debeant, ad quatuor uelut scopos rerum Opificem in thoracis fabrica attendere oportuit, uocem nimirum, respirationem, cordis et pulmonis magnitudinem. Thorax enim, qui quodammodo ouali constat figura, tam amplus est, quantam pulmonis molem esse oportuit. At pulmo interim thoracis sequitur formam, non autem thorax pulmonis. In pulmonis enim historia, mediocri negocio ostendam, ipsum nulla peculiari eguisse forma, ut neque iecur, neque lienem, neque quodammodo cerebrum.Costarum numerus. Porro iam tempestiuum erit, thoracis ossa seriatim describere, et cum uertebras eiusdem prius enarrauerimus, a costis sermonem auspicari. Costæ igitur uiris et mulieribus ab utroque latere duodeno constant numero : rarius enim undenæ tantum uidentur. quamuis interdum etiam tredecim obseruauimus : quemadmodum tredecim quoque thoracis uertebras sæpius quam undecim tantum occurrere, supra retulimus. Singulis enim thoracis uertebris, singulæ in ambobus lateribus costæ articulantur.Viris ac mulieribus idem costarum numerus. Quod autem uiros costa quapiam in altero latere destitutos, ac uiros unius costæ numero a muliere superari, uulgus opinatur, ridiculum plane est : etiam si Euam ex Adæ costa a Deo procreatam, Moyses in secundo Geneseos Capite prodiderit. Quamuis enim forsitan Adæ ossa, si quis ea in sceleton compegisset, ex altero latere una caruissent costa : non ob id tamen omnibus quoque uiris unam deficere necesse est.Libro 1 Historiæ animalium Capite 15. Aristoteles homini octo costas tantum tribuit, concessurus etiam quosdam gentis Turdulorum septenis costis creari, si modo id alicuius idonei autoris testimonio ipsi constitisset. Verum ut hic Aristoteles aliorum duntaxat suffragijs suum dogma firmaret, ita quoque non dissimile uero est, illic octo costas homini ex aliorum relatu eundem ascripsisse, hacque