Liber I
90

ratione rem non uisam parum recte nobis tradidisse. Quod si toties in hominis fabrica ipsum fecisse nobis occurrit, quid de reliqua animalium historia censendum putabimus. Quanquam interim dum memoratum iam Aristotelis locum aliquando Patauij in scholis enarrarem, a summæ (propter singularem literarum ac Iuris ciuilis cognitionem) spei adolescentibus IACOBO NIGRO et FRANCISCO PINELLO patriciis Genuensibus accepi,Corporum in Liguribus symmetria. generosissimos Ligures in ueterum monumentis ἑπτάπλευροι fuisse appellatos, quum tamen is populus ut est nauali terrestrique pugna strenuus, optima quoque membrorum symmetria ac numero sit spectatissimus. Sunt itaque plurimum utrinque duodecim costæ : ac septem superiores pectoris ossi et uertebris, ut postea dicemus, articulantur : quinque autem humiliores solis alligantur uertebris, neque ad pectoris os pertingunt, sed in thoracis lateribus desinentes, suarum cartilaginum finibus inuicem committuntur, duodecima duntaxat excepta, quæ ab undecima penitus dehiscit, neque aliqua ex parte ipsam contingit. id quod et undecimæ non raro usu uenit, decimæ cartilaginem tunc non attingenti. Quinque istæ humiliores, quod pectoris ossi non articulantur, νόθαι quasi dicas spuriæ et illegittimæ, Græcis appellantur.Costarum substantia et appendix. Omnibus costis commune est, quod ossea cartilaginosaque constent substantia, quodque appendice ea sede qua uertebrarum corporibus connectuntur, et qua in capitula eas protuberare audies, donentur. Ossea costarum substantia non omni ex parte sibi similis est. Vbi enim costæ uertebris coarticulantur, ac ubi dorsum efformant, solidiores multo durioresque sunt, quam in thoracis lateribus et iuxta pectoris regionem, ubi magis fungosa extruuntur substantia, quæ tenui squama, seu lamina obducitur, atque hæc illic demum tenuissima est, ubi in cartilaginem degenerat.Cartilaginea substantia. Cartilago etiam non parem undique ostendit speciem. inferiorum enim costarum cartilago mollior est : unde etiam fortassis nonnulli illegitimas costas χόνδροι, quasi cartilaginem dicas, uocari tradunt. Superiorum uero costarum cartilago durior est, solidiorque, ac in senibus intus ossea efficitur, quemadmodum in ouibus et bobus, alijsque fere omnibus eius generis animantibus experimur, quorum cartilago intus friabili alboque ac fragili constat osse, exterius cartilagine ueluti membrana quapiam obuoluto.Libro 8 de Administrandis sectionibus et partim in libro de Ossibus capite 13.
Costis omnibus non par longitudino. Non par amplitudo.
Atque id etiam in simijs canibusque adeo est manifestum, ut Galenus uerarum costarum cartilagines osseas, spuriarum uero exquisitas cartilagines esse dixerit. In hominibus autem nisi ætate admodum prouectis, cartilago in osseam naturam desijsse uidetur, quum interim in iunioribus adhuc canibus, et quæ iam proxime recensuimus animantibus ossea admodum efficiatur. Huius cartilaginis moles in omnibus costis non eadem est, ut etiam omnium costarum non par est longitudo. prima nanque et duodecima breuissimæ sunt, mox secunda et undecima, quæ omnes breuibus donantur cartilaginibus. Sexta uero, septima et octaua, longissimæ sunt, ac longissimas etiam obtinent cartilagines. Primæ costæ cartilago amplissima est, quemadmodum et prima costa cæteras quoque amplitudine superat, mox hanc secunda, et deinde tertia subsequuntur. duodecima uero et undecima omnium sunt tenuissimæ, et in tenuissimas quoque terminantur cartilagines. Mediæ autem medio se habent modo, quarum cartilagines subinde in progressu ab ossea costæ substantia latiores efficiuntur. Quum enim cartilagines sex superiorum costarum interualla efforment, totoque ductu ab inuicem æque distent, sextæ, septimæ, octauæ et nonæ interdum costarum cartilagines uarie in progressu latescunt, inuicemque continuatæ interualla ipsarum suamet sustantia implent. Ad hæc quinque spuriarum costarum cartilagines in acutum mucronem desinunt, Verarum autem costarum cartilagines non item. Primæ enim costæ cartilago, suo fine qui pectoris ossi ualide connascitur, amplior fit, quam qua primum ab ossea costæ substantia educitur. Secundæ ac tertiæ triumque subsequentium costarum cartilagines modice in progressu arctantur, et singulæ in tuberculum finiunt, quo postea has pectoris ossi coarticulari docebimus.Costarum læuitas et asperitas. Costis non omni ex parte eadem adest læuitas. interna enim sede, qua membranam ipsas succingentem spectant, omnes læues minimeque asperæ apparent ; tertia  tamen, et quæ illam ad decimam usque subsequuntur,Costarum sinus. in interna ipsarum sede uersus humiliora sinum ostendunt, ipsis secundum earum longitudinem exculptum, non quidem per uniuersam costæ longitudinem conspicuum, sed maxime ea sede qua primum a uertebris abscedunt, atque in thoracis latera ferri incipiunt. Sinus iste paratur uenæ cauæ ramo, quem uena coniuge carens costis exporrigit, deinde etiam hac uehitur arteriæ magnæ soboles, et neruus a dorsali medulla pronatus. Verum quia hæc uasa in medijs costis grandia sunt, ac pari semper feruntur serie, in tribus autem superioribus minima et errabunda ducuntur, non mirum est medias costas his sinibus ornari, superiores uero non item. Porro tres costæ humiliores, etiamsi magna illis attendantur uasa, quum tamen tenues et interna sede depressæ cernantur, etiam citra huiusmodi sinuum operam illis uasis tutum iter præbent. Hic sinus uasis deducendis cælatus, inferiorem costæ partem acutiorem tenuuioremque efficit, quam sit superior, quæ obtusior magisque (ut sic dicam) teres cernitur. Externa costarum sedes, quæ gibba