Liber I
91

est, non omni ex parte læuis occurrit. ea enim parte qua costæ uertebris alligantur, præterquam quod tubercula et capitula efformant, quibus uertebrarum inarticulantur sinibus, etiam asperæ inæqualesque sese offerunt, quo aptius hinc ligamenta educantur costas uertebrarum corporibus et transuersis earundem processibus colligantia.Costarum asperum tuberculum. Præterea in hac externa costarum sede, ubi primum a transuersis uertebrarum abscedunt processibus, tuberculum quoddam asperum inæqualeque uisitur, tendinibus undecimi dorsum mouentis musculi excipiendis paratum. Tendines enim huius partim in apices transuersorum processuum, et partim in hæc costarum tubercula inseruntur. Deinde, qua costæ adhuc magis a transuersis uertebrarum abscedunt processibus, in hac posteriori externaque ipsarum sede, asperæ inæqualesque sunt, ac etiam ueluti tubere quodam modice prominenti donantur, ut in illas apta insertionis sedes eius musculi efficeretur, quem in homine thoracem mouentium quartum, in simijs uero et canibus sextum numerabimus. Dein hæc asperitas non duntaxat illius musculi insertioni idonea est, imo etiam externi intercostales musculi hinc enasci docebuntur, qui hac iuxta uertebras regione non solum ab inferiori sede superioris costæ in humilioris costæ elatiorem enascuntur partem, uerum etiam ab externa unius costæ sede ad externam alterius hic exporriguntur. Reliqua autem regione costæ læues æqualesque sunt, nisi forte quispiam eas modice asperas in superiori et inferiori sede esse contenderet, a qua intercostalium musculorum pendet origo, in quamque eorundem etiam insertio perficitur. Prima costa superiori sede, qua latissima est, priuatim aspera inæqualisque cernitur, ut musculus dorsum mouentium quartus hinc principium opportune sumat.Costarum ad uertebras articulatio. Costis omnibus non par ad uertebras obtigit articulatio. nouem enim superiores duplici coarctantur articulo, undecima autem et duodecima simplici, quemadmodum et decima quoque rarissime duobus articulis suæ committitur uertebræ : utcunque etiam secus Galeno uisum fuerit, qui singulas costas duplici articulo uertebris coarctari docuit.Tum alias sæpius, tum maxime 8 de Administrandis sectionibus . Cæterum costæ duobus nodis articulatæ duo exigunt tubercula ; unum quidem, quo sinui uertebrarum corporibus inciso inarticulantur : alterum autem, quo internæ sedi apicis transuersi processus firmantur. Atque hæc tubercula sinibus illis respondent, quos uertebris, quum earum recenseretur constructio, insculptos retulimus. Prima igitur costa rotundo tuberculo primæ thoracis uertebræ corpori inarticulatur, ac deinde transuersum eiusdem uertebræ processum tantisper ascendit, quousque ipsius apici alio capitulo tuberculoue articuletur. Secunda uero costa et septem subsequentes communi semper duarum uertebrarum corporum sinui non rotundo, sed instar obtusi anguli protuberante capitulo inarticulantur : transuersis autem processibus pari modo cum prima coarctantur costa. quanquam et hic quædam in articulis, propter sinus non eadem sede in transuersis processibus exculptos differentia consurgat. Superiorum enim uertebrarum transuersi processus, suos sinus in humiliori parte internæ illarum sedis incisos gerunt, inferiorum autem (uti supra etiam contra Galeni suffragium admonuimus) in superiori parte ; mediarum uero uertebrarum sinus medio se habent modo. Cæterum quod costarum articulatio, quæ ad uertebræ corpus efficitur, tanto elatior sit illa, quam costæ ad transuersos processus moliuntur, quanto apex transuersi processus demissior est, sinu uertebræ corpori exculpto, uel me tacente notum esse arbitror. Porro trium inferiorum costarum articulatio, quæ ad uertebrarum duntaxat corpus perficitur, sinibus quoque non admodum alte cauatis, neque ualde protuberantibus capitulis perficitur. Atque hac ratione costæ uertebris committuntur ; quam autem articuli speciem cum pectoris osse moliantur, et quo ductu a uertebris antrorsum contendant, tunc primum opportune explicabimus, quum pectoris ossis constructionem sermoni addiderimus : quæ profecto enarratu esset facilis, si humanum os, simiarum et canum et uitulorum, eiusque generis animantium ossi responderet.Quadrupedum pectoris ossis descriptio. In his nanque animalibus (ut etiam inter edendum uidere est) pectoris os septem constat ossibus, non admodum inter se forma differentibus. In canibus enim, porcis, et ouibus, inuicem conueniunt : in simijs uero, et sciuris, propter clauicularum articulationem, primum supremumque os aliquantulo cæteris amplius uidetur. Septem hæc ossa latiora, quam profundiora crassioraue sunt, et qua inuicem committuntur latiora nonnihil, quam in ipsorum medio existunt. Horum connexus cartilaginis interuentu interdum tam laxe perficitur, ut a uertebrarum compage modice differat : est tamen is connexus ad symphysim seu unionem ita referendus, ut appendicum cum suis ossibus connexus ; nisi quod hunc connexum etiam in admodum decrepitis bobus est cernere. Vnde etiam Galenum in libro de Ossibus miror, qui pectoris ossa synarthrosi scripserit committi, quum tamen neque harmonia neque sutura, multoque adhuc minus gomphosi componantur, quas compositionis species Galenus in eius libri initio sub synarthrosi complectitur. In harum commissurarum lateribus sinus utrinque exculpitur, cui cartilaginis in quam costæ degenerant, tuberculum aliquod inarticulatur. Ad primi enim ossis cum secundo contextum,