Liber I
92

secundæ utriusque lateris costæ cartilago articulatur. Ad secundi ossis cum tertio commissuram tertiæ utriusque lateris costæ cartilago ipsius serie suorum ossium commissuris coarctatur. Verum primi ossis lateribus primæ costæ cartilago adarticulatur, aut potius adnascitur. Hæc enim commissura ad coalitum potius, quam ad articulationem spectat. Septimum autem os, quod reliquis gracilius, magisque teres est, in cartilaginem exacuitur, ipso osse latiorem, ensisque mucroni quam similimam. ac huiusmodi sane pectoris ossis in canibus et simijs est ratio ; quam Galenum spectasse annues, quum ipsius de pectoris osse historiam, his quæ modo prælibauimus, contuleris.Humani pectoris ossis descriptio. Verum si humanum pectoris os (quod ut generatim dicam amplum, licet si cum aliorum animalium ossibus conferatur longe breuissimum est) intuitus fueris, multo aliter id habere animaduertes. Nunquam enim quod certo affirmare possim, in humano pectoris osse mihi septena occurrerunt ossa, neque etiam hæc in homine eodem semper numero cernuntur. In adultis tria fere conspiciuntur, prorsus inter se uaria ; ac primum quidem insigniter amplum est, et nonnihil etiam crassum : ita tamen, ut ipsius crassities ab amplitudine plurimum uincatur. Os id interna seu posteriori sede, qua thoracis respicit amplitudinem, modice cauum est : in anteriori autem gibbum, et in medio secundum ipsius longitudinem longe crassius, quam in lateribus ; uidetur enim in anterioris sedis lateribus depressum, atque ut apte primæ costæ cartilaginis crassitiei responderet, extenuatum. In medio autem, roboris gratia trianguli modo protuberans. Superior etiam ossis pars multo crassior ampliorque est inferiore, et utrinque uno sinu longo ac uersus posteriora inciso, et cartilagine incrustato donatur, cui clauiculæ caput inarticulatur. In horum sinuum medio propter extuberantia illorum interiora latera, primum hoc os in superiori hac sede lunatum cernitur, et ueluti foueam ostendit, quam σφαγήν et iugulum proprie uocamus, uulgo autem furculam superiorem. Inferior ossis pars utcunque aspera est, et secundo, quod iam describam, ossi cartilaginei ligamenti interuentu adeo laxe committitur, ut nunquam horum ossium lateat connexus, imo et ipsius quoque motus in magnis respirationibus interdum animaduertitur. Secundum os multo amplius est, quam crassum, superiori sede qua primo connectitur ossi, strictius est quam prope inferiorem. At nullibi interim æque amplum cernitur, atque primi ossis elatior sedes. Qua secundum hoc os primo committitur, in utroque connexus latere sinus instar obtusi anguli insculpitur, ambobus ossibus communis, et cartilagine incrustatus, cui secundæ costæ cartilago instar obtusioris trianguli uerticis protuberans inarticulatur. Præter hunc sinum, præsens os utrinque alios multos exigit pari modo, instar obtusioris anguli insinuatos : uerum hi paribus interuallis ab inuicem nequaquam distant. Primus enim in altero latere huic ossi proprius sinus, qui tertiæ costæ cartilagini paratur, a sinu secundæ costæ gratia inciso longius distat, quam secundus huius ossis peculiaris sinus, quartæ costæ gratia cælatus. Rursus, plus interualli consistit inter secundum sinum et tertium, quam inter tertium et quartum, adeo ut sinus sextæ et septimæ costarum nomine in hoc osse sculpti, se inuicem contingant, uixque mutuo remoueantur, et non tam alte, atque superiores, excauentur. Suscipit enim hoc secundum os priuatim tertiæ, quartæ, quintæ, sextæ et septimæ costarum cartilagines, secundæ costæ cartilaginis modo protuberantes. Secundum hoc os in pueris ex plurimis efformatum uidetur ossibus inuicem symphysi seu unione cartilaginis interuentu contextis. Verum is contextus neutiquam canis aut simiæ ossium compagi uenit conferendus, quum longe magis lateat, inferioraque ossa multo breuiora superioribus cernantur. Et in cemiterijs secundum os integrum, et a primo disiunctum fere semper effoditur, quemadmodum uertebræ mutuo diremptæ eximuntur, etsi fortuito in secundo osse aliquam compaginis speciem, ac si ex pluribus id constaret, obseruabis, ea potissimum apparebit, ubi tertiæ costæ cartilago ossi articulatur, et deinceps ubi quartarum costarum cartilagines pectoris ossi iniunguntur. Tertium uero os exiguum est, et inferioris secundi ossis sedi interna parte eadem ratione committitur, qua primum secundo iungi relatum est, illicque secundo ossi nectitur, qua septimarum costarum cartilagines infimæ secundi ossis sedi articulantur. Hoc os modice amplum est, ac tenue, humiliorique sede in mucronatam cartilaginem degenerat.Pectoris ossis ad ensem comparatio. Verum id non infrequenter deesse reperies, et mucronatam cartilaginem inde enasci conspicies, ubi septimarum costarum cartilagines mutuo coeunt, secundoque pectoris ossis ossi articulantur. Iam si tria pectoris ossa simul iunxeris, manubrij alicuius gladij imaginem conspicies ; primi nanque ossis superior pars, quæ lata admodum est, illi manubrij parti respondebit, quæ sub paruo digito in apprehensione consistit. Secundum autem os, illi parti congruet, quam manus tota intus complectitur, in qua sinus costarum cartilaginibus parati instar fouearum erunt, quibus digiti firmari possent ; atque huiusmodi foueæ eum præstarent usum, quem in gladijs ex manubrij asperitate quærimus : quoties intortis nodosisque funiculis, aut scabra piscis cute,