Liber I
93

manubrium obduci curamus. Tertium os una cum cartilagine, reliquæ gladij parti posset assimilari. adeo, ut nonnulli uniuersam hanc ossium struem ξιφοειδή ab ensis imagine uocarint. alij, qui canes potius ac simias quam homines spectarunt, mucronatam cartilaginem duntaxat illo nomine dignantur : quod hæc scilicet gladij mucronis formæ accedat, ipsumque canum pectoris os ensis imagini non ita apte ac humanum os conferri queat. Hæc imaginum collatio attestatur, ueteribus illis hominum cadauera, Galeno autem simiarum dissectioni fuisse adhibita. cui sententiæ Celsi quoque oratio,Pectoris os utrinque lunatum. qua ille os pectoris utrinque lunatum esse scripsit, suffragatur ; id enim de simijs et canibus falso protulisset, quum tale quid in illis nihil appareat. quippe in homine primum pectoris os superius, et secundum inferius, multo latiora sunt, quam ubi hæc inuicem committuntur.Pectoris ossis substantia. Pectoris ossis substantia admodum fungosa mollisque est, et anteriori sede magis continua squama quam posteriori obducitur. Posterior enim sedis squama multis inæqualibusque donatur foraminibus, quæ haud peruia sunt, sed uasis solum uiam præbent, quibus id os enutritur. Atque hæc foramina in primo osse tanto magis sunt conspicua, quanto huius ossis crassities secundi ossis crassitiem superat.Pectoris ossis usus. Quod itaque pectoris os, illis costis quæ orbiculatim thoracis amplitudinem efformant, stabiliendis procreatum sit, neminem latere arbitror : quemadmodum neque, quod propugnaculi etiam uicem secundario gerit, eosque usus homini præstet, quos generatim thoracis ossa præbere in huius Capitis initio retulimus.Mucronatæ cartilaginis usus. Cartilago, in quam pectoris os exacuitur, subditorum quoque est propugnaculum, et malum granatum uulgo appellatur, quod (ut arbitror) unius balaustij apicis imagini illa accedat. A qua etiam forma, uulgus ipsam epiglottalem appellat cartilaginem, ab imagine uidelicet laryngis operculi, pectoris ossis cartilagini specie non admodum absimili. Verum huiusmodi nominum copiam ad præsentis libri calcem una cum cæterorum ossium nominibus subijciemus. Modo autem nihil addendum superest, nisi forte costarum ductus in costarum ossibus longe quam in cartilaginibus diuersus.Costarum ductus. Costarum enim ossa quum primum a uertebris abscedunt, in posteriora deorsum obliquantur, et hinc ad thoracis latera deorsum semper oblique uersus anteriora declinant, quousque in cartilaginem desinunt oblique ac circulatim sursum in anteriora porrectam ; adeo ut costæ ubi cartilaginem primum educunt, arcuatim, et in angulum quodammodo sursum flectantur. Iste costarum ductus non in illis solum quæ pectoris ossi committuntur, euidens est : uerum et in reliquis omnibus, si forte duodecimam exceperis, cuius cartilago admodum obscure sursum spectat ; quanquam interim hic inflexus potissimum in medijs, quinta nimirum, sexta, septima, octaua et nona uisitur, in superioribus uero ac inferioribus magis latet.

DE CARTILAGINEA QVÆ CORDIS BASI ASCRIBITVR SVBSTANTIA, SEV CORDIS OSSE. CAPVT XX.

[Illustration]

Hæc figura magnæ arteriæ et arterialis uenæ radices perfunctorie exprimit, ab omnibus connatis corporibus partibusue diuisas, et duobus circulis similimas. Ac A quidem arteriæ magnæ radicem notat, B uero arterialis uenæ radicem . C autem connexum indicat, quo uasa inuicem in ipso exortu connascuntur. Iste connexus, qui potissimum cartilagineus est, non ex hac rudi figura petendus est, uerum cum ex alijs sexti libri figuris, tum maxime ex octaua et decima, quas non obfuerit obiter cum suorum characterum indicibus modo perlustrare. Parum autem opportune facerem, si easdem tabulas uarijs in locis frequenter proponerem.

 

Ne forsitan præsenti libro, os aliquod præter misisse uideamur, hoc loco etiam osseæ cordis substantiæ mentionem faciendam duximus.Libro de Administrandis sectionibus 8. Galenus nanque ab elephantis corde, a quopiam suorum familiarium os eximiæ magnitudinis exectum prodidit : et grandium quidem animalium cordibus os, minorum uero cartilaginem ascribit.Humanum cor uero osse destitui. Cartilaginea cordis substantia.Ego autem hactenus, uti in nullo corde, ita neque in humano exquisitum os repperi, eaque sede, qua Galenus cordis os constituit, substantiam obseruo cartilagineam, quæ mea quidem sententia nihil est aliud, quam magnæ arteriæ et uenæ arterialis radices a corde principium ducentes. Quippe radices hæ, in quibus membranarum bases consistunt, quæ ma