Liber I
95

Prima uigesimi primi Capitis figura internam, seu anteriorem scapulæ dextræ sedem exprimit, quæ costis innititur.
Secunda, dextræ scapulæ externam posterioremue sedem ostendit.
Tertia, scapulam dextri lateris in latus depictam continet, ut sinum gibbæ exteriorisque scapulæ sedis proponeret, qui inter elatiorem scapulæ costam, et scapulæ spinam consistit. Verum id iam ex characterum indicibus reddetur explicatius.
In prima figura Z, X et Y scapulæ ostendunt basim. Est enim scapula quodammodo triangularis. Z uero, et a, et A, superiorem scapulæ notant costam. Y autem, et B, costam scapulæ inferiorem : adeo ut Z superior sit basis angulus, Y inferior angulus : A et B tertius scapulæ angulus, quem scapulæ superior et inferior costæ constituunt. Atque hæc obiter isti notant characteres : singulis autem seorsum aliud cum cæteris in hunc modum insignitur.

A,B 1, 2Scapulæ sinus, cui humeri caput articulatur. In secunda figura B notatur inferior sinus sedes, quæ quodammodo orbicularis est. A, superior sedes magis stricta, contractaque in prima figura A indicat protuberantem sinus seu ceruicis scapulæ partem, a qua duo huius articuli peculiaria ligamenta, una cum externo capite musculi cubitum flectentium anterioris pronascuntur
C, D 1, 2Cervix seu collum scapulæ. Verum C etiam insignitur radix interioris scapulæ processus, qui E, f et F insignitur. Deinde C in prima figura sinum quendam indicat, sub interiori scapulæ processu conspicuum.
E, f et FIn prima figura, et E et F in secunda, interiorem insinuant processum scapulæ, in quo F protuberantem notat partem, cui clauicula alligatur, et pene innititur. E uero, processus huius appendicem. f autem, asperam commonstrat partem, a qua ligamentum pronascitur, hinc in summum humerum (qui K indicabitur) pertinens.
G, H 2 KRadix spinæ scapulæ, seu ipsa scapulæ spina, quæ in homine summum producit humerum, quem K in prima et secunda et tertia notat, et L etiam in prima ac tertia. Est itaque G et H spinæ exortus longitudo. Quod uero ab H ad K fertur, summus est humerus. Ubi enim H cernitur, illic spinam a scapulæ dorso abscedere dicemus. Verum K priuatim notatur summi humeri appendix.
L 1, 3Sinus summi humeri admodum leuiter cælatus, et admittendæ clauiculæ paratus.
I 2, 3Scapulæ spinæ pars crassior, interdum appendice decorata. Ad G enim, et I, et H spina scapulæ est crassior, quam alibi. A G uero per I ad K aspera pars notatur spinæ, et summi humeri. Quod autem in secunda inter I et H consistit, et in prima inter L et a, læue est, et minime asperum.
M,M etc.Instar obliquarum linearum tubercula sinus perinde constituentia, ac si illi a costarum conuexis scapulæ cauo essent impressi.
N, O, 1Sedes in interna scapulæ regione magis cauæ, quæ secundæ figuræ literis G et H respondent.
P 1Protuberanscrassiorque inferioris costæ pars, quæ in internam scapulæ sedem prominet.
p 1Hac sede inferior scapulæ costa latus ue efficitur acutius, ideoque magis prominet, ut tertius brachium mouentium musculus hinc promptius exoriretur.
Q 1 .Scapulæ inferioris costæ asper sinus, unde interior cubitum extendentium pronascitur musculus. R incuria elapsum est
S 2Ad scapulæ externam sedem protuberans inferioris costæ pars.
T 2Impressio et amplitudo inferioris costæ, unde tertius brachium mouentium musculus nascitur.
V, V 2Hic externa scapulæ sedes propter crassitiem inferioris costæ insigniter caua cernitur. Quod enim inter V et V, et G et H consistit, tenuissimum maximeque subtile et solidum est
X 1, 2, 3Appendix basis scapulæ, ad principium ipsius spinæ coalita.
Y 1, 2, 3Appendix inferioris anguli basis scapulæ.
Φ 1Superioris anguli sedes, in internam scapulæ regionem modici protuberans
Z 1, 2, 3Z superiorem basis angulum antea notauit.
A 1, 3Semicirculare foramen, seu sinus, in superiore costa scapulæ conspicuus.
b, c, 3Sedes in externa scapulæ regione inter spinam et elatiorem scapulæ costam consistens. Verum b priuatim scapulæ sedem hic notat tenuissimam, maximeque subtilem : et quodammodo pellucidam. c aut foraminulum indicat hic frequenter apparens, et uenulæ inibi scapulam nutrituræ uiam præbens.