Liber I
96

QVARTA VIGESIMI PRIMI CAPITIS FIGVRA

[Illustration]

Præsenti figura externam seu posteriorem canis scapulæ sedem in hoc delineauimus, ut prompte expenderetur hominis scapulæ ad canis, aut ouis differentia, quam in summo humero, aut superiori scapulæ processu notabimus. Significet igitur A et B scapulæ gibbum, seu dorsum. ac A quidem ipsius inferiorem sedem, B autem superiorem, et animantis collo capiti ue propiorem. C et D spinam scapulæ notent, super scapulæ ceruicem non excedentem. E scapulæ ceruicem.

Scapularum situs et nexus. Scapulæ utrinque singulæ posteriori thoracis regioni uersus superiora innituntur, ac occipitis ossi, ceruicis, thoracisque uertebris, costis, et ossi υ literam referenti, musculorum duntaxat interuentu copulantur. Occipitis quidem ossi beneficio secundi scapulam mouentium musculi, qui etiam hanc multarum uertebrarum spinis committit : uti et tertius scapulæ motuum dux, qui ceruicis uertebris illam nectit. Quartus uero scapulam mouentium, illam aliquot thoracis et ceruicis uertebrarum spinis firmat. Costis scapulam committunt primus illam mouentium musculus, et thoracem mouentium secundus. Ossi uero υ referenti septimi eius ossis peculiarium musculorum ope scapula copulatur. In hominibus, simijs, ac sciuris, et si quæ alia clauiculis donantur, ex abundanti ligamentorum auxilio, scapula clauiculis coarticulatur, clauiculæque contermina est.Scapulæ usus. In omnibus uero animalibus brachij os seu humerus ipsi articulatur. ac proinde si hominem scapulis destitutum finxeris, nulla ratione humeri articulum sermone constitues. Ad eius nanque articuli constructionem necessum est, humeri caput alicuius ossis sinum subire, atque ut moueatur, in aliquo osse ueluti in basi quapiam firmari. Porro huiusmodi sinus occasione, collum quoddam seu ceruix scapulæ protuberat, in cuius extremo sinus tam alte lateque exculpitur, quantum humeri articulo uarijs admodumque differentibus motibus mouendo ex usu est. Atque hic sane primus præcipuusque scapularum usus censetur ; cui alius mox subsequitur, neque ipse quidem pœnitendus, thoracis uidelicet partium costis intectarum communitio atque custodia. Anteriores enim thoracis partes tuemur, multo ante prouidentes quæ occursura læsuraque sunt, et anticipantes uel transilire, ut id quod ingruit declinemus, aut obijcere pectori munimentum aliquod, aut manibus quippiam quo defendamur assumere. Quinimo plerunque et solis manibus ante periclitamur, satius esse rati has uulnerari, rumpi, conteri, abscindi, quam quod læsurum sit, ad pectus pertingere concedamus. Thorax enim respirationis est organum, quemadmodum et ab illo complexus pulmo : cor autem insiti caloris fomes, irascibilisque animæ sedes censetur, propugnaculis ob id etiam egens ualidioribus. Porro quum posteriori thoracis sedi, et anteriori æquale ab occursantibus periculum impendeat, eorum uero quæ obesse possunt præcognitio, in anteriori et posteriori regione nequaquam par sit, non præsentibus nimirum in posteriori regione oculis, oportuit sane et hic quoque Naturam artificium quoddam  machinari, posterioremque thoracis sedem neutiquam negligere. Quocirca instar ualli et mirabilis propugnaculi uertebras thoracis inibi compegit, et scapulas tanquam duos clypeos et scuta, firmissimosque muros obiecit ; hinc rursus alium usum homini accessurum minime ignorans, quo complures musculi motuum brachij autores, sedem qua fulciantur, et a qua originem aptissime ducant, commode adipiscuntur. Adque id profecto summæ opus est iustitiæ, eodem osse ad tam uarios prorsusque necessarios usus abuti, et undequaque ita scapulas efformare, ut priuatim ad singulos usus confictæ censeri queant.Scapulæ forma triangularis. Scapula enim inæqualis est admodum, omnique ex parte sibi dissimilis. præter uarios enim ipsius processus, sinus, tubera, appendices, eiusque generis reliqua, e quibus ossium differentias desumpsimus, scapula trianguli differentibus lateribus efformati imaginem quodammodo exprimit.Basis scapulæ. Primum nanque ipsius latus, quod basim scapulæ perpetuo uocabimus, ea scapulea sedes est, quæ secundum dorsi longitudinem thoracis uertebrarum spinis proxime exporrigitur. basis hæc obliqua constat linea, quæ superius et inferius, uersus corporis latus oblique ueluti in circuli conuexum inclinata, in medio autem crebro paululum lunata cauaque uisitur. Interdum enim continuo ductu  tota sca