Liber I
97

pulæ basis, hunc in modum (gibba est ; deinde basis hæc tenuis admodum uisitur, quamuis inferiori tamen parte et superiori modice quam alibi crassior appareat, et inferioris partis crassities partis superioris crassitiem adhuc uincat. Basis appendice. Huic basi plerunque duæ adnascuntur appendices : una quidem, quæ grandior crassiorque et longior est, ac perpetuo apparet, ad basisque inferiorem consistit angulum insigniter obtusum, ac ueluti orbicularem : altera autem appendix aliquantulum sub superiori habetur angulo, illique basis sedi coalescit, a qua scapulæ spinam principium ducere audies.Basis cartilago. Præter has appendices etiam basi mollis quædam cartilago adnascitur, eius cartilaginum generis quo ossium extrema nulli commissa ossi, augeri solent. Verum in hominibus hæc cartilago longe breuior minorque est, quam in ouibus et bobus, alijsque animalibus, quorum scapulæ thoracis potius incumbunt lateribus, quam, ut in homine, posteriori thoracis sedi uertebris proxima.Superioris inferiorisque laterum differentia. Atque ita primum scapulæ latus basisue se habet, duo autem reliqua inter se uariant. Inferius enim, ab humiliori basis sede admodum oblique sursum in anteriora ducitur : superius uero (quod tanto breuius est inferiori, quanto inferius est ipsa basi breuius) nonnihil deorsum in exteriora fertur, quodammodo transuersim procedens. Duo hæc latera in angulum coeunt, et latiusculam scapulæ partem suis extremis finibus continent, in qua ceruix scapulæ sinusque conspicitur, humeri caput excipiens : adeo ut hæc sedes (si modo anguli loco censeri possit) tertius scapulæ angulus futura sit. quandoquidem primum angulum superiorem basis angulum numeramus, secundum uero humiliorem.Tres scapulæ anguli ac laterum plenior descriptio. Cæterum duo hæc latera suis finibus tertium angulum constituentia, non solum ductu et breuitate inter se discrepant, uerum etiam crassitie. Inferius enim latus, quo altius a basi sursum conscendit, eo crassius et insigniter spissum efficitur. non aliter quam si Natura huius lateris beneficio, scapulæ alioquin tenui et infirmæ magnum robur additum uoluisset, ac deinde secundario quibusdam musculis commodi exortus locum præparauisset. Præter id enim quod musculorum quorundam gratia (ut mox subijciam) huius lateris crassities internam scapulæ sedem cauiorem reddit, et in externa sede seu gibbo, ueluti sinum efformat, ipsum quoque in sua externa sede prope inferiorem basis scapulæ angulum compressionem obtinet, ac deorsum quadantenus educitur, ut musculus illinc principium sumeret, cuius ope brachium ueluti a pectore reflexum, retrorsum ducitur. Quinetiam interna huius lateris sede, iuxta ipsius elatiorem partem, qua id scapulæ ceruicem terminat, etiam oblongus sinus aliquantulum asper inæqualisque conspicitur, musculo principium porrigens, quem a scapula enatum cubiti extensionis autorem in secundo libro asseremus : inibi perpetuo inferius hoc scapulæ latus, inferiorem costam ueterum more appellaturi, qui superius inferiusque scapulæ latera πλευράς uocauerunt. Porro superius scapulæ latus tenue, minimeque crassum est, ad eam usque sedem qua scapulæ ceruicis superior regio consistit, interiorque scapulæ processus exoritur ; hac nanque sede superius scapulæ latus impense crassescit. Deinde priuatim huic lateri iuxta interioris scapulæ processus radicem, sinus quidam seu medium foramen instar semicirculi insculpitur, uiam porrigens nerui quinti paris neruorum dorsalis medullæ surculo, hac una cum uenula arteriaque posteriorem scapulæ sedem adeunti.Ceruix scapulæ. Cæterum scapulæ ceruix, quæ inter superioris et inferioris scapulæ costarum fines habetur, crassa est, ipsaque scapula ex ampla tenuique sede inibi coarctata, et secundum latitudinem incrassata cernitur. Ceruicis tamen longitudo seu interuallum, quod a superiori corporis parte ad inferiorem metior, admodum ceruicis crassitiem superat, quæ ab anteriori parte in posteriorem pertinet.Sinus humero excipiendo paratus. Ceruix insignius adhuc extrorsum ducta, dilatatur, et ut ipsa oblonga est, ita etiam oblongum efformat sinum, inferiori parte circulari circumferentia terminatum, superiori autem parte in acutum magis exporrectum. Atque id propter impressionem accidit, hic internæ ceruicis sedi factam, tendinis eius musculi ducendi gratia, qui intro antrorsumque brachium circumuertit. Præterea sinus ceruicisque scapulæ superior pars, in hoc procerius extuberat, quo aptius hinc duo ualidissima huius articuli pronascerentur ligamenta, et externum quoque caput eius musculi commode hinc principîum duceret, qui cubitum flectentium anterior censebitur. Hic scapulæ sinus cartilagine reliquorum articuli sinuum modo incrustatus, non admodum alte cælatur. neque etiam huius longitudo et amplitudo respondent, humeri capitis quod ipsi inarticulatur, longitudini et amplitudini. Quod sane in hoc articulo Natura peculiariter machinatur. aliorum enim articulorum capita sinibus exquisite congruunt, nisi forte femoris cum tibia articulum excipere uelis, in quo tibiæ sinus femoris capitibus non respondere, ac priuatim in illo quoque articulo Naturam aliquid moliri intelliges. Qua igitur parte genu ab aliorum articulorum ratione differt, suo dicemus loco : nunc uero humeri articulus uenit explicandus. Quum ergo Natura hunc scapulæ sinum satis leuiter, laxorum motuum gratia, exculpsisset, illumque non ualde amplum longumque creauisset (præter peculiaria huius articuli