Liber I
98

ligamenta, quæ in secundo libro una cum musculis prosequemur, et quosdam scapulæ processus, quos articulum a luxationibus prohibere tum audies, ubi illos quoque iam in sermonis contextu pertractabimus)Cartilago scapulæ sinum frequenter augens. cartilaginem quandam ligamenti substantiæ compotem in hoc sinu crebro effingit, qua sinum auget, profundioremque efficit, nimiamque luxandi promptitudinem multum corrigit, parum interim laxissimos differentesque brachij motus, quibus maxime indigemus, præpediens. In ambitu enim huius sinus ea cartilago ponitur, scapulæ interim, neque etiam humero connata, sed tantum ligamentis articulum in orbem amplexantibus adnexa. Huius cartilaginis externa sedes crassa est, sensimque ad sinus centrum ducta gracilescit, ac multo ante centrum desinit : quasi quis sinum in ambitu anulo augeret, cuius orbis instar trianguli esset contusus : et istius trianguli externum latus, exteriorem articuli ambitum respiceret : inferius uero latus sinui incumberet : superius autem humeri caput spectaret ; adeo ut duo anguli ambitum articuli contingerent, tertius interim sinus centrum spectaret. Cæterum hanc Naturæ industriam spectatu iucundissimam, etiam si hominis corpus ad manum non sit, in quadrupedum et auium genibus prompte intueberis, quum pari quoque artificio hic tibiæ ossis sinus perpetuo augeantur. Huius itaque cartilaginis quotiescunque reperitur, beneficio, sinus scapulæ profundior euadit, et interim cartilago impetui compressionique ossium facile cedit, laxum huius articuli motum minime cohibens.Scapulæ processus. Processus uero quibus præsenti articulo Natura prospexit, duo censentur : quorum alter superior est, summusque humerus nobis uocabitur, atque mox a scapulæ spina pronasci docebitur ;Interior processus. alter uero est interior ac minor, qui ampla radice ex superiori sede ceruicis scapulæ principium ducit, et hinc utcunque latus antrorsum fertur, anteriori articuli parti uersus superiora magis oppositus. Inferior huius processus pars exacte læuis est, ac instar antiquæ Græcorum literæ C cauus, ob idque etiam ςιγμοειδής appellatus. Alij uero a quadam imagine, quam obtinet cum altera anchoræ parte, quæ terræ infigitur, ἀγκυροειδῆ hunc processum uocarunt. Nonnulli rursus, quod corniculæ rostri modo inclinatur, κορακοειδῆ appellauere. Atque hæc nomina Galeni interpretes subinde luserunt, ad hoc etiam opitulante Galeno, sibi in nominibus hic parum constanti. quum is enim alibi pene semper hunc processum ἀγκυροειδῆ uocat, in decimo tertio tamen de Partium usu, eo nomine illum scapulæ processum donauit, quem summum humerum uocamus. Verum huius processus nominum mentio, postmodum necessario incidet ; nunc autem quod de interiori processu adhuc enarrandum superest, percurremus. Inferna itaque sede is læuis est, in superiori autem parte asper et inæqualis. in elatissima enim sui principij sede crassior uisitur, et inæquali tubere prominet, cui clauicula fere incumbit ac innititur, ualideque alligatur. In apice uero, ubi appendicem exigit, etiam asper est, ut aptius internum anterioris cubitum flectentium musculi caput ab ipso exoriretur, et ligamentum humeri articulo peculiare hinc principium obtineret. Inter apicem uero et tuberculum, quo clauicula pene suffulcitur, hæc superior processus sedes etiam aspera existit, quo foelicius ligamentum educeretur, hinc ad superiorem scapulæ processum pertinens. Quemadmodum uero hæc superior processus sedes in hoc aspera est, ut opportune ligamenta illa et hoc musculi caput produceret : ita quoque scapulæ ceruix orbiculatim foraminula quædam non peruia commonstrat, ex quibus commoda ualidorum huius articuli ligamentorum pendet origo.Anterior seu costis proxima scapulæ sedes. Nunc tempestiuum quoque erit, alterum scapulæ processum sermone persequi : cuius naturam optime inueniemus, anteriorem posterioremque scapulæ sedes non oscitanter spectantes. Scapula itaque anteriori sede fima cauaque est, ut commode costarum conuexis respondeat, ac sit per ipsas stabilita debite moueatur ; deinde etiam, ut opportuna hic sedes aptaretur musculo, qui totam anteriorem scapulæ sedem implens, intro antrorsumque brachium circumuertit. Caua hæc scapulæ sedes læuis quidem est, sed non omni ex parte æqualis ; nam iuxta inferiorem ipsius sedem tubercula quædam exigit, modice instar obliquioris lineæ extuberantia, quæ quodammodo sinus constituunt, ac si thoracis costæ, quibus scapula hac sede incumbit, temporis successu in scapulam comprimerentur, ipsaque scapula illarum effigiem cedendo assumeret. Hi enim sinus tuberaque in senibus apparent magis, quam aut in pueris, aut iuuenibus, quibus omnia minus conspicue protuberant, excrescuntque. Ad hæc, scapulæ anterior sedes ad radicem elatioris anguli basis scapulæ nonnihil protuberat, aptamque regionem efficit, cui alter scapulam attollentium musculorum ualide insertatur. Præterea scapulæ anterior sedes qua summi humeri radici scapulæue spinæ respondet, insignius quam alibi excauatur, non secus quam si Natura quum scapulæ spinam fingeret, cauam scapulæ partem in posteriora extraxisset, ac ita ipsius cauitatem auxisset : quemadmodum in fictilibus uasis, et ijs quoque quæ ex massa uel cera parantur, in dies fieri cernimus. Quando enim ollæ ansam externa ipsius sede locatam conspicimus, plerunque caua ollæ pars ansæ respondens, sinuata magis, ac ueluti ab ansa extrorsum tracta cernitur. idque in illis