Liber I
99

sedibus potissimum obseruatur, ubi crassiores ansæ partes consistunt. Vnde etiam illæ scapulæ cauitatis sedes insignius impressæ cauatæque conspiciuntur, quæ extremis spinæ respondent ; mox enim spinam in tota ipsius exortus sede ad extrema impensius crassam, quam in medio ductu, uideri audies. Inter reliquas interim scapulæ cauitatis sedes, ea maxime caua se exhibet, quæ iuxta scapulæ ceruicem existit ; præter id enim quod in posteriora a scapulæ spina, extracta colligitur, hic etiam scapulæ collum impense crassum et introrsum protuberans, hanc cauitatem insigniter auget : quemadmodum et inferior scapulæ costa, quæ quum crassa sit, huius quoque sedis cauitatem profundiorem reddit.Posterior scapulæ sedes seu dorsum. Posterior scapulæ sedes insigni processu, ueluti spina, adornata, si obiter uideatur, gibba est, quod hanc figuram iniurijs citra noxam ferendis accommodatiorem esse Natura haud ignorauerit. Verum si pressius hoc scapulæ gibbum contemplemur, duæ in ipso sedes cauitatesque nobis occurrent, musculis suscipiendis aptissimæ. Vna enim sub scapulæ spina inter spinæ inferiorem sedem, et extuberantiorem crassioremque inferioris scapulæ costæ partem consistit. Altera uero inter superiorem scapulæ spinæ sedem, et superiorem scapulæ costam habetur. Atque hanc quidem musculus occupat, quem brachium circumducentium tertium statuemus. Inferior cauitas musculo oppletur, qui brachium circumuertentium secundus numerabitur. Porro etsi hæc externa posteriorue scapulæ sedes, cum scapulæ spinæ, tum ipsius costarum gratia, duas has cauitates ostendat, nihilominus uniuersa (quoniam extuberare cernitur) scapulæ dorsum a ueteribus nuncupata est, similitudinem a uero hominis dorso sumentibus. Processum autem qui ab hoc scapulæ dorso enascitur, spinam uocarunt, ad uertebrarum posteriorum processuum siue spinarum imaginem ; quæ quum ueteribus rectissime sint instituta, ab his nominibus nunquam ne latum quidem unguem declinaturus, externam scapulæ sedem Dorsum nuncupabo : summi uero humeri radicem, Spinam scapulæ.Summus humerus seu ἀκρώμιον, cuius iam diligens instituenda est descriptio. Dicitur autem mihi summus humerus, quod ueteribus ἀκρώμιον nuncupabatur : quanquam non adeo promptum sit diuinare, quid quisque hac uoce intellexerit. neque etiam uel diui Hippocratis causa nomen id negligendum uenit, aut etiam de ipso obiter statuendum est, si modo a Syropis et Iulepis interdum animum auocantes, diuina Hippocratis de ossium fracturis et luxationibus, idque genus malis oracula, etiam ad nos pertinere duxerimus. Quare etiam non ab re fuerit, scapulæ spinam summumque humerum, uti nobis uisum erit describere, atque tunc demum Hippocratis et Galeni sententiam sermoni adijcere. Ex tota igitur propemodum amplitudine dorsi scapulæ ualidus crassusque enascitur processus, non quidem e dorsi longitudinis medio, uerum non procul a superiori ipsius sede. Processus iste (qui scapulæ spina est) sensim magis magisque augetur, ac tandem a scapulæ dorso iuxta scapulæ ceruicem abscedens, teresque quodammodo apparens, modice antrorsum fertur, insigniter supra scapulæ cum humero articulum latescens, et ampla donatus appendice, quæ in pueris pluribus ossiculis conformatur, cartilaginis interuentu coalescentibus. Huius processus pars omnis anterior, et posterior, et humilior, læuis minimeque aspera cernitur : superior autem ipsius sedes neutiquam læuis est, sed rudis, et foraminulis quibusdam non peruijs decorata ; idque potissimum in superiori sui appendicis sede, et ubi non procul a scapulæ basi, processus iste crassior apparet, ac subinde appendicem quoque nanciscitur. Neque hæc sane frustra machinatur Natura. musculorum enim gratia has molitur asperitates, quibus maximus scapulam sursum ducens musculus implantatur. Dein processus iste ijs quibus dixi locis asperior ideo euasit, quod musculus ille latiorem ualidioremque insertionem inibi tentat. Quinetiam hæc asperitas, principium præbet dignissimo brachium mouenti musculo : quem, quod brachij cum scapula articulum eleganter integit, ἐπωμίδα dissectionum periti uocarunt. In anteriori processus sede sinus adeo leuiter et superficietenus insculpitur, ut num capitulum, num sinus sit, ægre dijudices. Huic sinui modice prominens clauiculæ tuberculum articulatur, ualidissimisque ligamentis constringitur. Interueniente hic plerunque peculiari cartilagine, illi prorsus simili quam in maxillæ inferioris cum superiori articulis obseruari retulimus, quæ scilicet utrinque qua ossa spectat, læuis et lubrica sit, et tantum ligamentis articulum continentibus affirmata et continua.Peculiaris cartilago clauiculæ cum superiori scapulæ processu articuli. Dicti modo processus pars, quæ a scapulæ dorso enascitur, ac (ut sic dicam) dorso proxima est, Spina opportune nominatur, quæ etiam in canibus, ouibus et equis cernitur. Pars autem quæ a scapula antrorsum uersus exteriora abscedit, ac sensim dilatescit, inque solis hominibus, simijs, sciuris, et si quod aliud animal clauicula donatur, obseruari potest, summum humerum appellabimus : id nomen a Græcis mutuantes, qui procul dubio brachij ossis cum scapulis articulum ὧμον nuncuparunt, ac proinde ἀκρώμιον hanc processus partem uocarunt, quod articuli superiorem constituat sedem, ac ueluti illius tutissimum habeatur propugnaculum. Atque ita sane ab Hippocrate perpetuo accipitur, cum alias sæpius, tum præcipue quando humerum (quem ipse βραχίονα vocat) nequaquam ad superiora (impediente nimirum