Liber I
100

summo humero) luxari docet, et quum de effracto summo humero pertractat.Tertium os a Galeno in summi humeri cum clavuicula nexu recenseri. Quanquam et hic Galenus etiam in libro de Ossibus audiendus est, qui compaginem præsentis processus cum clauicula ἀκρώμιον nonnullis dissectionis professoribus uocari asserit. Vbi etiam subiungit, hic quosdam tertium os præter processum hunc, et clauiculam in solis hominibus ponere, idque acromion et κατακλεῖδα uocare. Tertium hoc os Galenus decimo tertio de Partium usu in hominibus recenset, et simias illo priuat : quemadmodum et in libris de Administrandis sectionibus, et in suis in Hippocratis de Articulis librum commentarijs. Scribit enim, præter hunc scapulæ superiorem processum, et clauiculam, tertium quoddam os esse cartilagineum, quod clauiculæ ad illum scapulæ processum contextui insternitur, et a quo membranæ ligamentaque pronascuntur, quorum beneficio contextus iste ualidius committitur. Galenus in quinto de Administrandis consectionibus libro huiusmodi os Hippocrati ἀκρώμιον uocari ait, ipseque eo nomine ibidem id appellat, quemadmodum in libro de Ossibus testabatur, quosdam hic tertium quoddam os collocare, idque ab illis ἀκρώμιον nuncupari ; quum interim Galenus subinde in libris de Partium usu, et in libris de Administrandis sectionibus, ac fere in omnibus in Hippocratem Commentarijs, hunc scapulæ processum ἀκρώμιον uocitauerit, aut saltem huius scapulæ processus cum clauicula compagem ; adeo ut non parum Galeni inconstantiam hic admirer, multoque magis tantisper admiraturus sim, dum in homine tertium id cartilaginosum os mihi occurrat. Neutiquam enim arbitror Galenum, peculiarem superius commemoratam huius articuli cartilaginem ossis loco habere, quum eius generis cartilagines ad ligamenti naturam a uera cartilagine plurimum recedant, neque osseæ ullo pacto sint : quinetiam quum hæc in simia perinde ac in homine reperiatur. Et si forte ossis loco habenda esset, præterquam quod Galenus aliter huius meminisset, et articulum interuenire, non autem ipsi insterni scripsisset, etiam reprehensione non careret, quod peculiare os in clauiculæ cum pectoris osse articulo, et rursus in inferioris maxillæ ad superiorem articulis et in genu non statuisset, quum interim illic huius generis cartilagines manifestius quam hic in summo humero appareant, etiamsi illæ Galeno incognitæ et prætermissæ uideantur. Adeo ut adhuc multo satius sit, peculiarem hanc cartilaginem (et si ossea esset) ossis nomine non haberi, quam simul tot ossa Galenum latuisse, clam innuere. Hactenus itaque mihi hic nunquam, quantumuis diligenter Hippocratis nomine secanti, tertium os animaduertere licuit. Satisque perspectum habeo, Galenum id nunquam etiam uidisse : et si ausim eo usque in ipsum impietatis progredi, affirmarem illum huiusmodi os confinxisse a quadam cum ossium, quæ sesami semen referunt, similitudine, quæ aliorum ossium articulis contextibusque ita apponi audies, quemadmodum cartilagineum os Galenus hic consistere prodidit. Lubens igitur concessero, tertium id os me in homine non magis quam in simia reperisse, ut neque qui mihi secanti adfuere ullus, utcunque etiam ut a singulis id obseruaretur, sedulo semper monuerim. Ac proinde si quis id os, aut simile quodpiam præter processum scapulæ et clauiculam mihi ostenderit, fidem do in humeri cum scapula articulo, me aliud eiusmodi quid longe dignius atque in artis operibus egregie perpendendum, ocyus commonstraturum ; quod uel sola hac occasione sciens nunc prætereo.Quibus tantum animalibus superior scapulæ processus obtigerit. Quamuis interim neminem ignorare uelim, nullum unquam animal, præter hominem, simiam, et sciurum, et si recte memini, glirem mihi occurrisse, hoc superiori scapulæ donatum processu : adeo ut uix ambigem, eum qui primus hominem duntaxat ἀκρώμιον donari scripsit, intellexisse solum hominem hunc processum obtinere : quando illum in canibus, ouibus, capris, leporibus (qui etiam interiorem scapulæ processum separatim nanciscuntur) et alijs quæ mensæ apponi solent quadrupedibus, nullum superiorem scapulæ processum (at duntaxat spinam) spectaret, parum de simijs cum Galeno solicitus. Liceat igitur superiorem hunc scapulæ processum nobis tantisper Summum Humerum, aut Superiorem processum, dum uerior occurrat sententia, appellare. Porro cuius usus gratia is homini et alijs animalibus clauiculas obtinentibus detur, tum demum melius explicabimus, ubi clauicularum historiam aggrediemur.Summi humeri usus. Præter hoc enim quod ad superiora humeri luxationem is processus prohibeat, et tutissimum humeri articulo propugnaculum sit, et quod musculorum insertioni et exortui eleganter famuletur, in hoc potissimum iuuat, ut accedente clauicula humeri articulum a thoracis lateribus et costis quam longissime remoueat, illumque in eo situ reseruet, quo maxime ad suos motus, quos uarios differentesque admodum molitur, indiget. At hæc in clauicularum descriptionibus resumentur diffusius. iam enim aliquando opportunum erit, scapularum sermoni modum imponere : præcipue quum aliud enarrandum nihil supersit, nisi forte perquam exiguum. cuiusmodi esse posset, basim scapulæ qua appendicibus decoratur, utcunque fungosam fistulosamque uideri, et nonnulla foramina in scapulæ spinam porrigi, quæ ipsi (quum crassa sit) uenas deducant, nutrimentum illi suppeditaturas. Cernitur autem unum subinde in illa amplitudine, quam superior scapulæ costa cum ipsius spina efformat : ac etiam in interna scapulæ sede, qua hæc impensius cauatur.