[Illustration]
[Illustration]
[Illustration]
Prima præsentis Capitis figura dextri lateris clauiculam anteriori externaue et superiori sede expressam habet.
Secunda, posteriorem interioremue dextri lateris clauiculæ faciem, una cum superiori quoque ipsius sede ostendit.
Tertia inferiorem eiusdem lateris clauiculæ sedem commonstrat.
A 1, 2, 3 | Clauiculæ capitulum, quo ipsa pectoris ossi articulatur. |
B 1 | Capituli huius primus angulus. |
C 1, 2, 3 | Secundus capituli angulus. |
D 1, 2,3 | Capituli nuper commemorati tertius angulus. In prima tamen figura, uniuersa triangularis capituli circumscriptio est conspicua literis B, C et D ; perinde ac in figura manifestioris doctrinæ gratia, indici characteris D hic superposita. |
E 1, 3 | In anteriori clauiculæ sede protuberans linea e directo primi anguli B insigniti, notatur. |
F 2, 3 F et G | in tertia figura, protuberans linea inferioris sedis clauiculæ indicatur, quam F et G in secunda figura utcunque etiam ostendunt. |
G 2, 3 | G priuatim indicatur asperitas, ad lineæ F insignitæ posteriora apparens. |
H 1, 2 | Clauiculæ longitudinis medium, quod teres esset, nisi linea F inferiori ex parte protuberaret. |
I 1, 2 | Hac sede clauicula ad superiorem scapulæ tendens processum dilatescit, superiorique sede (quæ etiam I ad K usque notatur) gibba est. |
K 1 | Asperitas in ea clauiculæ sede conspicua, ubi hæc anteriori sui parte maxime caua cernitur. |
L, M 3 | Latiusculæ sedis clauiculæ inferior pars leuiter sinuata, et aspera, non autem superioris partis modo gibba. |
N 3 | Hac sede clauicula etiam aspera est, perinde ac iuxta M, ex qua ligamentum ad internum scapulæ processum fertur. |
O 2, 3 | Clauiculæ sedes maxime retrorsum introrsumue protuberans, et huius sedis peculiare tuber. |
P 3 | Locus insigniter asper, in inferiori clauiculæ sede conspicuus, qua superiori scapulæ processui coarticulatur. |
Q 1, 2, 3 | In tertia figura Q tuberculum insignitur, quo clauicula superiori scapulæ processui committitur. In prima uero figura et secunda Q sedes indicatur, qua id tuberculum consistit. |
[Illustration]
HANC figuram integrum erit præsentis Capitis quartam constituere, in qua dextri lateris pars R insignita cartilaginem exprimit, clauiculæ cum summo humero articuli peculiarem. Altera autem pars S indicata, cartilago est peculiaris clauiculæ cum pectoris osse articuli.