Liber I
102

Clauicularum numerus.In utrisque lateribus clauiculæ (quæ Græcis κλεῖδες, Latinis uero etiam furculæ et iugula nominantur) singulæ consistunt, pectoris ossi et summo humero seu superiori scapulæ processui coarctatæ.Earundem ad pectoris os articulatio. Pectoris ossi in illis articulantur sinibus, quos in primi ossis summæ sedis lateribus exculptos diximus ; ac quemadmodum sinus illi oblongi sunt, ab anterioribusque partibus deorsum in posteriora ducti, et antica sede quam postica latiores, internoque latere altiores quam externo cernuntur, ita quoque se habent clauicularum capita pectoris ossi connexa. Hæc enim sinuum modo oblonga sunt, ac depressa : et si quis accuratius eorum circumscriptionem animaduerteret, illam quodammodo triangulam iudicaret. Vnus enim angulus in anteriori capitis parte ad humiliora consistit, utcunque obtusus. Secundus etiam obtusus est, in superiori capitis parte nonnihil uersus posteriora conspicuus. Tertius acutior longiorque est, in posteriori sede repositus, deorsumque declinans. Porro ut præsentes anguli obtusi sunt, ita etiam trianguli lineæ inæquales, extrorsumque obliquatæ occurrunt. Illa enim quæ a primo angulo ad secundum ducitur, breuissima est : a secundo autem angulo ad tertium procedens, multo longior uisitur. quæ uero a primo ad tertium fertur, omnium longissima curuaque est. Atque ita se habet clauiculæ capitis circumferentia, quod multa cartilagine incrustatur, læueque est : cartilagine tamen una cum tenuissima appendice effracta, caput asperum ac inæquale cernitur.Peculiaris cartilago articulationis clauiculæ cum pectoris osse. Verum et si caput cartilagine non minus quam et pectoris ossis sinus abundet, nihilominus tamen Natura hic cartilaginem effinxit, qualem priuatim in inferioris maxillæ ad superiorem articulis reponi commemorauimus. Inter pectoris enim ossis sinum, clauiculæque caput, cartilago quædam adeo ampla interuenit, atque capitis et sinus est amplitudo. Hæc tenuis undecunque est, ac æqua omni ex parte constat crassitie, et qua sinum respicit, admodum læuis est, et unctuoso humore perfusa, sinuique seu pectoris ossi nusquam connata. Item qua cartilago clauiculæ contingit caput, pariter quoque læuis et lubrica est, capiti interim non connata, sed tantum ligamentis articulum in orbem amplexantibus ; adeo, ut et hæc cartilago non minus triangula sit, quam clauiculæ caput pectoris ossi articulatum.Mira clauiculæ curuitas. Clauicula ab hoc cum pectoris osse articulo, non recto tramite ad alterum ipsius porrigitur articulum, quo scapulæ superiori processui connectitur. A pectoris enim osse procedens, extrorsum sensim curuatur, et anteriori parte gibba, posteriori uero concaua efficitur. Verum ilico post medium ipsius longitudinis contrario ductu procedit. introrsum nanque curuatur, et gibba fit, anteriori autem sede concaua uisitur : in anteriora insigniter illic prominens, ubi superiori scapulæ processui proxima est : adeo ut bis gibba, bisque caua reddatur. Pars enim ipsius pectoris ossi contermina, et παρασφαγές dicta, retrorsum, seu ad thoracis interiora magis pertinet ; quæ autem superiori scapulæ articulatur processui, ac ἐπωμίς nuncupatur, antrorsum uergit, et ab interna thoracis sede extrorsum remouetur, clauicula interim in medio ductu etiam obliquata ; est itaque gibba anteriori sui parte, in anteriori pectoris sede non procul ab ipsius cum pectoris osse articulo, cauaque est parte sua interna. non procul uero a summo humero anteriori parte insigniter breuique flexu caua cernitur : posteriori autem parte, gibba et conuexa. Atque ut res sedulo propter crebras clauicularum luxationes fracturasque expendenda breuiter dicatur, clauiculæ ductus huic nostro S respondet, præcipue si id in medio ductu paulo magis maiusculi S ritu in hunc modum S obliquari fingeremus.Curuitatis usus. Neque horum ullum temere et frustra a rerum Opifice factum est ; ubi enim clauicula iugulum spectat, merito posteriori seu interiori parte caua est, quum hac asperam arteriam, stomachum cum sexti paris neruorum cerebri neruis, et imprimis insignes neruorum series a dorsali medulla axillam petens, ferri deberent ; quibus potissimum neruis clauicula uiam exporrigit, et propugnaculi etiam loco præfigitur. Quia uero a iugulo, aut potius a suæ longitudinis medio clauicula in posteriora porrigitur, neque alicuius usus gratia hæc in anteriori sede gibba esse debuit, necessario rursus iuxta superiorem scapulæ processum antrorsum uergit, quousque processus illius partem contingat, cui apte coarticulari posset. Tantum autem hic antrorsum porrigitur, quantum retrorsum abscesserat ipsius gibba parte in illius posteriori sede, quæ non procul a summo humero distat.Humeri articulus cur a costis remoueatur, et clauiculæ ac summi humeri usus. Si enim clauicula a suæ longitudinis medio duntaxat in posteriora tenderet, ad colli latera prorepens, neque elatiori scapulæ processus apici articularetur, nihil profecto obstaret, totam scapulam clauiculæ beneficio non firmatam, super thoracem cadere, thoracisque lateri proxime applicari, articulumque humeri costis uicinissimum fieri, hacque occasione quamplurimos brachij motus præpediri. Brachium nanque ob id potissimum in homine et simia atque alijs quæ clauiculis donantur animalibus, tam uarijs differentibusque motibus duci potest, quod ipsius cum scapula