Liber I
103

articulus a thoracis latere plurimum distet. Si enim articulus ille thoracis costas contingeret, uel quauis ratione ipsis proxime (quemadmodum in quadrupedibus) locaretur, ipsas manuum circulationes et iactationes ad pectus, dorsum, collum, et ilia nequaquam moliremur : quemadmodum accidere nouimus, quum luxatus humerus in costas procidit, uel scapula instar alæ ob effractam clauiculam dependet. Ne igitur adeo necessarijs destitueremur munijs, Natura humeri articulum a thorace plurimum distare uoluit. quod sane præstitit superiori scapulæ processu, qui ita producitur, ut clauiculæ beneficio a pectore detrusus, sustentetur ac stabiliatur, ipseque articulus hac occasione procul a thorace disiungatur.Clauiculæ ad summum humerum nexus. Articulatur uero clauicula huic processui minimum extuberanti tuberculo latiori, quam longiori, et nonnihil obliquo : talisque hic consurgit articulatio, ut quodnam os suscipiat suscipiaturue, dijudicare uix queas ; fit enim hic ea articuli species, quam Græcorum ueteribus ἀρθρωδίαν uocari diximus.Clauiculæ substantia, tubera, asperitates, læuitates et foramina. Clauiculæ pars quæ superiori scapulæ processui connectitur, latiuscula est, quemadmodum et processus quoque latus amplusque cernitur ; præterea hæc clauiculæ pars, ut et illa, quæ pectoris ossi committitur, intus fistulosa magisque rara est, quam reliqua clauiculæ portio, quod uidelicet hæ partes etiam crassiores spissioresque sint : et ossa intus tanto semper fungosiora, quanto crassiora et ampliora cernantur. Ipsa enim clauicula in suæ longitudinis medio solidissima est, quod etiam hic sit tenuissima, quodammodoque teres ; non enim prorsus teres est. In humiliori nanque ipsius parte ueluti in lineam protuberat, quæ incipit non procul a clauiculæ capite, quod pectori articulatur, iuxta medium scilicet posterioris et anterioris eius capitis angulorum. Pertingit autem hæc linea paululum ultra clauiculæ longitudinis medium, in hoc parata, ut musculus thoracem mouentium primus ab ipsa principium duceret. Iuxta huius lineæ principium propter caput clauiculæ asperitas sinuosa conspicitur, unde ualidum pronascitur ligamentum, clauiculam pectoris ossi illic colligans, qua ipsi primæ thoracis costæ cartilago connascitur. Quinetiam ad aliud huius lineæ extremum, altera occurrit asperitas, et ueluti asper quidam sinus, quo clauicula tuberculo radicique interioris scapulæ processus pene incumbit, ac a quo ligamentum promitur, clauiculam illi tuberculo pertinaciter colligans. Porro inferior hæc clauiculæ sedes, ubi linea illa desinit, clauiculaque ampla uisitur, sinuosa fit, et aspera, idque potissimum iuxta conuexum clauiculæ ad superiorem scapulæ processum, ubi ligamenta articulum hunc continentia ualidiora quam superiori sede enascuntur. Superior uero totius clauiculæ regio læuis omnino est, præterquam iuxta ipsius articulos, ubi ligamentorum producendorum occasione, quemadmodum et musculorum gratia nonnihil aspera est. A clauiculæ enim parte superiori iuxta pectoris os musculus ille enascitur, qui etiam a pectoris osse pronatus, in mamillarem capitis processum implantatur, capitisque motorum decimus tertius, seu septimi paris alter numerabitur. Superiori uero clauiculæ parti scapulæ superiori commissæ processui musculus ille inseritur, qui scapulam sursum ducentium primus recensebitur. In anteriori clauiculæ parte ad radicem primi ipsius capitis anguli, linea quoque protuberat, ante medium longitudinis clauiculæ desinens, a qua non minima pars musculi brachium pectori adducentis principium ducit. Ad hæc, in anteriori clauiculæ sede, ubi retrorsum inflectitur, et ubi non procul ab ipsius cum superiori scapulæ processu articulatione caua uisitur, etiam asperitas notatu digna consistit musculo brachium attollenti parata, cuius principij magna pars hinc pronascitur. In posteriori clauiculæ sede nihil, quod non dictum sit, inæquale occurrit, præter quoddam tuberculum hic protuberans ubi clauicula inibi maxime gibba est, idque tuberculum ueluti illius gibbæ sedis angulum constituit, ligamentumque ad interiorem scapulæ processum educit. Præter hæc in clauicula uix quicquam notandum est, nisi fortassis adhuc sermoni foraminula quædam non prorsus peruia adijci uelis, quæ interdum duo, interdum tria in maxime solida clauiculæ parte, et potissimum in posteriori ipsius sede uidentur, in hoc parata, ut uenulas transmittant clauiculam enutrientes.

DE HVMERO SEV BRACHII OSSE. CAPVT XXIII
Characterum duarum præsentis capitis figurarum (quas sequens pagina proponet) Index.
A, B, C, D, E, F, G, HHorum characterum alij in prima figura, alij uero in secunda obuij sunt, indicantes humeri appendicem, uti modo subijciam, ualde uariam.
A, B, CIn ambabus figuris humeri caput circumscribitur, quod scapulæ inarticulatur.
D, EVtrique characteres in prima uisuntur figura, externum caput appendicis humeri notantes,