Liber I
105

Humerus. Brachium.Humerus Celso, atque alijs compluribus id os uocatur, quod scapulæ et cubito articulatum, Græcis (uti et Latinorum quamplurimis) βραχίων nuncupatur. Vt uero totam ossis et musculorum molem cum neruis, uenis, arterijs, cute, et alijs si quæ brachij constructionem ingrediuntur, ab ipso osse in sermonis contextu distinguamus, quum solius ossis mentio incidet, id Humerum, aut interdum Brachij os appellabimus : quum autem reliquas membri partes una cum osse indicabimus, Brachij uoce non inopportune clarioris doctrinæ studio, utemur.Humerum post femur non esse omnium ossium grandiorem, uti Galenus in Libro de Ossibus censet. Humerus itaque, Galeni sententia, omnium totius corporis ossium, femore tantum excepto, maximum est : licet tamen fibula et tibiæ os, humerum longitudine insigniter uincant. dein tibiæ os crassitudine et grauitate perinde atque ossa sacri ossis lateribus coarticulata, pondere humerum longe superant, adeo ut pleraque nobis præter femur occurrant ossa, quibus humerus magnitudine cedit. Verum id cum alijs permultis Galeni concedemus autoritati, quum aliorum uenia nobis non liceat ipsius placitis contraire.Superioris humeri partis descriptio. Summa igitur humeri pars, qua is scapulæ articulatur, admodum magna appendice constat, quæ in duo dirimitur capita. quippe hæc interna ipsius sede amplum, et in ambitu orbiculare, et paulo minus quam medij globi modo protuberans efformat caput, quod læue æqualeque est, et cartilagine incrustatum scapulæ sinui articulatur. Hoc caput, appendicis internum latus constituit, superioris etiam appendicis sedis aliquantulo plus quam medium occupans. Cæterum appendicis externum latus, quodammodo in aliud asperum et inæquale protuberat caput, non quidem articulationi cuipiam erectum, sed duntaxat collis modo prominens, in quem ualida multaque ligamenta humerum scapulæ nectentia implantantur. Ad externum enim interioris capitis latus, quod in eminentiori et summa appendicis sede habetur, et deinde in anteriori posteriorique eiusdem capitis sede, amplus quidam patulusque sinus orbiculatim ducitur, internum caput (quod articulationi subseruit) ab exteriori (quod ligamentis excipiendis adaptatur) dirimens, et idoneam ligamentorum insertioni sedem parans. In hunc enim sinum orbiculatim ductum, et in anteriori humeri sede magis quam in posteriori patulum, seu amplum profundumque, tanquam in uallem ligamenta inseruntur. In caput uero externum, quod hoc sinu ab interno distinguitur, ligamenta ueluti in collem et promontorium aliquod insertionem moliuntur ; et quemadmodum omnium ossium sedes, in quibus aliquid inseritur, aut a quibus aliquid principium ducit, asperæ inæqualesque sunt, sic quoque et præsens sinus una cum externo capite asper inæqualisque cernitur. Porro præterquam quod hoc externum caput inæqualiter prominet, uariumque est, alio quodam sinu ueluti in duo rursus capita diuiditur, in anterius nimirum, et posterius quod anteriori multo grandius est. Sinus enim iste paululum uersus exteriora in anteriori appendicis sede cælatus, insigniter profundus, longus et secundum cauitatem ad amussim teres perinde uisitur, ac corpus, cuius gratia insculpitur, quod externum caput est musculi cubitum flectentium anterioris. Quod autem sinum illum secundum concauum, caput autem musculi secundum conuexum, teres esse intelligo, neminem latere arbitror, dummodo sinus quidem omnes cauos, ea autem quæ illis uehuntur insidentue, gibba esse, non ignoret.Inferioris humeri partis descriptio. Cæterum oblongus hic sinus non tantum ad appendicem pertinet, uerum etiam ad eam humeri ossis sedem cui appendix coalescit, et quæ humeri ceruicem perquam breuem et impense crassam constituit ; atque ita superior humeri pars scapulæ contermina se habet. Inferior autem, quæ duobus in cubito existentibus ossibus, ulnæ nimirum et radio articulatur, longe magis adhuc uaria est, tum sinuum, tum capitum ac tuberum copia et imagine. Primum igitur, in medio inferioris humeri sedis, sinus cum suis tuberibus talis prorsus conspicitur, qualem in trochleæ rotula est cernere, ad quam funes uoluuntur. Quemadmodum enim rotula trochleæ rotunda orbicularisque in ambitu est, in lateribus autem plana et lata : sic etiam in hac humeri sede orbicularis rotundaque conspicitur pars, quam nullæ imagini propius quam rotulæ assimilaueris. Deinde, ut rotula in ambitu, cui chorda aduoluitur, sinu quodam (ut sic dicam) tereti, et læui, ac lubrico exculpitur, et sinus huius latera utrobique protuberant, funemque in se quo minus aberret amplexantur : ita etiam hæc humeri pars in medio sinuata est, et utrinque protuberat. In hoc tamen ab exquisitæ rotulæ tuberibus differt, quod perpetuo fere sinus rotulæ latera æqualiter exporriguntur. Hæc autem humeri pars interno latere admodum insigniter prominet, et ad amussim rotulæ respondet, externo interim latere multo minus educto. Non sane, quod hic Natura magis quam rotularum artifices dormitauerit, aut minus fuerit solers, sed quod neutiquam necessum erat, humeri sinus, seu orbitæ latera, utrinque pariter exporrigi. Vt enim rotula murum altero latere spectans, ideo minus in latere mu