Liber I
106

ro proxima, quam in alio, protuberare citra noxam potest (quod scilicet nullus metus sit, funem a latere quod murum proxime tangit, e rotula elapsurum) ita quoque externum humeri orbitæ latus, non ita atque internum periclitatur. Ad externum enim latus, aliud caput constitui mox subiungemus, cui radius articulatur, quodque muri uice censeri potest, prohibentis ulnam extrorsum a sua orbita luxari. Verum est et aliud humeri rotulæ cum ueris rotulis discrimen, quod non ad omnem ipsius partem ulna similiter ac funis ad rotulam circummoueri potest. Quamuis enim in superiori mediaque orbitæ sede, humeri os insigniter sinuatum sit, longeque tenuissimum, et squamæ modo pellucidum, tamen nequaquam est peruium, et hoc magni cuiusdam usus gratia. Summus enim rerum Opifex quum ulnam ad hanc humeri orbitam flecti et reflecti uoluit, ita sane rotulam parauit, et ipsi etiam ulnæ sinus, tuberaque et processus elargitus est, ut cubitum flectere et extendere possimus, et tamen in his motibus robore non destituamur : quod sane periret, si in superiori rotulæ sede humerus esset peruius, nihilque esset in quo ulna in extrema extensione firmaretur, sed funiculi modo, citra renixum basimque et obstaculum obuolueretur. Exculpsit itaque Natura in superiori rotulæ huius sede duos insignes sinus, unum quidem anteriori in parte, alterum uero in posteriori, qui multo amplior, profundior, et quouis modo insignior est anteriori. Sinus hi quasi squama duntaxat dirempti, ulnæ processus (quos κορώνας priuatim uocant) excipiunt. Atque horum anteriorem, quum cubitus flectitur, anterior sinus admittit : quum uero cubitus extenditur, posterior sinus posteriorem ulnæ processum excipit. Sunt enim hi sinus extremæ flexionis ac extensionis termini, tanta prouidentia facti, ut cubitum in acutissimum angulum flecti sinant, et uix ultra rectam lineam eundem extendi permittant. quod scilicet nulla prorsus in angulum extensione, sicuti sane flexione, indigeamus. Quia uero præsentes sinus in cubiti motibus ueluti bases et obstacula sunt, quæ ulnam non ultro ferri sinunt, Hippocrates eos βαθμίδας nuncupauit, cui etiam humeri orbita a quadam cardinum imagine γιγγλιμοειδής appellatur. Cæterum istorum sinuum usum tunc demum accurate intelligemus, quum et ulnæ descriptionem sequenti Capite absoluerimus ; in præsentia autem inferior humeri pars adhuc est describenda. Ad externum itaque humeri orbitæ latus, rotundum et oblongum quodammodo habetur caput, quod similiter atque orbita, cartilagine incrustatum et læue, radij cum humero articulationi subseruit, et in radij superiorem sinum subintrat, radiusque (ut alias fusius exequar) ad id caput in pronum supinumque mouetur. Deinde capitis longitudo, quam a superiori ipsius parte ad inferiorem secundum humeri longitudinem metior, in causa etiam est, quod in cubiti flexione ac extensione, caput id a radij sinu (qui rotundus, non autem oblongus est) haud elabatur aberret ue. atque hac etiam occasione tota capitis pars cartilagine obducta, anteriorem humeri sedem spectat, nihil prorsus in posteriora erectum, quod in nulla cubiti extensione radius posteriorem humeri sedem adeat. Veruntamen ad externum huius capitis latus, humerus insigniter protuberat, montis rupisue imaginem ostendens, in hoc paratam, ut quamplurimi musculi hinc opportune principium ducant. Ab hac enim humeri sede, et acuta linea quæ ab hoc tubere sursum aliquousque secundum externum humeri latus conscendit, sex enascuntur musculi, quorum primus is censeri posset, qui cæteris est latior, quique inter radium mouentes facile est longissimus, radiumque in supinum ducit. Secundus sub illo exoritur, qui bicorni tendine brachiale extendit. Tertius is est, cuius ope index, medius et anularis extenduntur. Quartus, quem præcipuum parui digiti extensionis autorem ponemus. Quintus, qui ulnæ exporrectus, extensionis quoque brachialis opifex est. Sextus, alter radium in supinum agentium numerabitur, cuius etiam portiuncula ab illo humeri tuberculo seriatim ac infima ex parte educitur. Porro tuber istud quoties musculorum, neruorum, uenarum, arteriarumque hanc sedem perreptantium mentio incidet, perpetuo externum humeri tuber seu tuberculum uocabimus. est enim, uti diximus, musculorum producendorum gratia paratum, ac in posteriori ipsius sede iuxta externum latus orbitæ humeri sinum exigit, quo quartus brachium adeuntium neruus uehitur. Sed ut externum hoc humeri latus protuberat, ita quoque et internum latus musculorum quoque et neruorum ratione insignem acutumque processum seu tuberculum adipiscitur, nullius articulationis gratia, quemadmodum externum, cui radius articulatur, prominens. Ad internum itaque latus orbitæ humeri processus educitur, ex cuius apice, qui utcunque amplus est, musculus enascitur, qui lato tendine cutem internam summæ manus adit ; deinde duo brachialis flexus autores, insuper ex infima processus huius (quem semper internum humeri tuberculum nuncupabimus) sede portio eius musculi oritur, qui inter radium in pronum mouentes, superior habetur ; postremo et quorundam digitos flectentium musculorum obscura hinc pendet principij portio. Neque