Liber I
107

etiam tuberculum id musculis producendis duntaxat famulatur, uerum etiam duobus cubitum adeuntibus neruis idoneam efformat sedem, ipsisque propugnaculi loco censendum est. In anteriori enim ipsius sede iuxta humeri orbitam, sinum leuiter exculptum ostendit, quo tertius brachium petentium neruus dirigitur. In posteriori autem ipsius sede, alio sinu, quintum brachij neruum deducit.Tum alibi, tum etiam libro de Ossibus capite 16. Porro utcunque internum humeri tuberculum grande sit, et in nobis tactu prompte deprehendatur, obserueturque, non tamen ob id Galeno credendum est, qui id externo grandius esse prodidit, quum externum multo grandius interiori sit ; nam quod tactui non ita atque internum sese offert, non ipsius quantitas in causa est, uerum radius, cui id articulatur, quique quo minus tactu id dijudicari possit, prohibet. In canibus autem, equis, ouibus, et id genus animantibus parum admodum ab hac constructione hæc humeri tubera differunt ; quanquam externum humeri caput radio articulatum, tanto minus ab externo humeri orbitæ latere distinguitur, quanto illis radius in pronum supinumque agitur, et cum ulna laxe articulatur.Aristotelis et quamplurimum aliorum lapsus. Cæterum non ambigo, hic Aristotelis sectatores, eosque qui de animalium motu quicquam ipsius suffragio, tum alias sæpius, tum maxime in libro de Communi animalium gressu repetito, freti prodiderunt, e quorum numero Galenus in tertio de Partium usu est, et Plinius, et cum plerisque alijs noster Erasmus Roterodamus in suo deTalorum -lusu parum anatomico- Dialogo, non mediocriter admiraturos, quod adeo exiguam inter homines et quadrupeda in hac humeri sede, seu humeri cum cubito articulo differentiam statuam : quum interim, ut reliqua mittam, Aristoteles, et quotquot illum sequuntur, diuersum flexum in nobis et quadrupedibus enarrent, quum nos antrorsum, illa autem retrorsum hanc flexionem moliri docent, quod non solum falsum est, uerumetiam Aristoteles uno osse quadrupeda priuat, ipso nimirum humero, arbitratus illic cubiti cum humero articulum in illis esse, ubi cubitus brachiali iungitur ; quem articulum illa animalia nobiscum habent communem, ac ipsa parem nobiscum flexionem moliuntur, ut etiam in cubiti ad humerum articulo. At illorum animalium humerus, quemadmodum et femur eorundem, et auium, pariter Aristotelem latuit, forte quod in corporis trunco in illis aliter atque in nobis occultetur.Mediarum humeri partium descriptio. Porro hæc alias fortassis diffusius prosequuturi, nunc ad reliquas humeri partes redimus, quæ secundum longitudinem teretes quodammodo sunt, uerum posteriori sede magis quam anteriori ampliores et depressæ. Anterioris enim sedis medium, quodammodo secundum longitudinem protuberat, et utrinque hæc anterior sedes compressa uidetur, latera autem humeri magis, ut et anterioris sedis medium, protuberare quam deprimi conspiciuntur. Atque hæc omnia accumbentium musculorum ratione ; qui, ubi eorum naturam habueris perspectam, os suo uoto eleganter compressisse tibi uidebuntur. Ex abundanti autem, in posteriori humeri sede iuxta ipsius longitudinis medium, quædam apparet compressio, ad quam neruus manum adeuntium quartus ab interno brachij latere per posteriora, in externum latus oblique deorsum repit. Quomodo autem sedes humeri anteriores quidem et exteriores gibbæ, posteriores uero atque interiores simæ Galeno in libro de Ossibus uisæ fuerint, et cur in secundo libro de Partium usu humerum exterius gibbum esse, interius autem simum prodiderit, non satis assequor. Nam nisi humerum statuerimus rectum esse, gibbus censebitur anteriori superiorique parte, simus uero posteriori ac superiori : rursus anteriori inferiorique simus, posteriori et inferiori gibbus. Deinde, ni fallor, interius, et potissimum ad inferiora, gibbus, exterius uero simus. Atque hanc formam musculi potissimum inducunt, cubiti flexionis et extensionis opifices ; quamuis interim minor humeri sit obliquitas, quam quæ in dissensionem uocari debeat. Asperitas autem quæ in anteriori humeri sede uersus exteriora et supra medium ipsius longitudinis consistit, in hoc parata est, ut ualidior musculorum brachium mouentium hic succederet insertio, et posterior cubitum flectentium musculus hinc idoneum educeret principium. Atque hæc asperitas tanta est, ut in admodum senibus hinc insignis processus enasci conspiciatur, imprimis ad musculi brachium attollentis insertionem paratus. Præter hanc asperitatem, alia occurrit iuxta sinum, quo externum musculi caput uehitur, qui cubitum flectentium anterior est : cuius interioris capitis carnosa pars, huic asperitati adnasci docebitur. Foramina notatu digna in humero nulla occurrunt, præter pauca iuxta sinuum et capitum supercilia, in hoc forata, ut hinc ligamenta ualidius educerentur, aut eadem hic implantarentur. Sunt etiam nonnulla, sed rara foramina, in humeri longitudine conspicua, et uenis admittendis potissimum in interno ipsius latere  (qua maxima uasorum fertur series) cælata, atque in amplum sinum medullæ asseruandæ gratia, et ossis læuitatis occasione paratum, pertinentia.