Liber I
108
DE CVBITI OSSIBVS, VLNA NIMIRVM, ET RADIO. CAPVT XXIIII.
PRIMA VIGESIMIQVARTI CAPITIS FIGVRA.

[Illustration]

Præsens figura sinistri cubiti duo exprimit ossa, anteriori facie delineata. Quod uero in hac, uti et in subsequentibus fere huius Capitis omnibus figuris, sinistri lateris ossa sint obuia, quum tamen alioquin quodammodo semper dextra potius, quam sinistra explanentur, fortuito et casu accidit, quod in lignis seu formis hic pro sinistris dextra depinxerimus. Quamuis interim in ossibus, dextrum ne an sinistrum proponatur, nihil intersit.

SECVNDA. TERTIA. QVARTA. QVINTA. SEXTA [FIGVRÆ] 

[Illustrations]