[Illustrations]
Secunda uigesimi quarti Capitis figura, utrumque cubiti os, radius nimirum et ulna, exteriori facie proponitur. Tertia, solus radius interna sede, quarta autem radius externa sede delineatur. Quinta internam ulnæ sedem, sexta uero externam exprimit. Septima dextri radij inferiorem ostendit portionem, cui brachiale inarticulatur : atque hanc partem ueluti ex inferiori, seu alias ulnam spectante facie, ita delineauimus, ut sinus in conspicuo sit, quo ulnæ tuberculum caputue hic iuxta brachiale excipitur. Octava figura, ut et tres ipsam subsequentes, et sex priores, ad sinistrum cubitum pertinens, inferiorem radij portionem exteriori facie sic delineatam continet, ut sinus oculis pateat, cui brachiale inarticulatur. Nona superiorem radij portiunculam indicat, in qua sinus observatur, quem externum humeri caput subintrat. Decima inferiorem ulnæ portiunculam exhibet, partem quæ brachiale spectat ostendens. Vndecima superiorem ulnæ partem expressam offert, in qua sinus tuberaque et processus occurrunt, quibus humeri orbita seu rotula adaptatur.
A, B 1, 2 | Interuallum his characteribus inclusum, Cubitus uocatur. ac A superiorem ipsius notat partem, quæ humero coarctatur : B uero inferiorem, quæ brachiale spectat. Si quæ interim huius sedis horumque ossium nomina desideras, ea ex præsentis libri calce non inopportune petes. |
C 1, 5, 11 | Anterior processus ulnæ, humeri sinum subiens, in elatioris humeri rotulæ sedis anteriori parte cælatum. Et C quidem in prima figura internam processus notat sedem cartilagine incrustatam ; in quinta uero et undecima externam sedem indicat, asperam et inæqualem. |
D 1, 2, 5, 11 | Posterior ulnæ processus sinum intrans, in humeri posteriori sede ad elatiorem ipsius rotulæ regionem exculptum. Ac D in prima quidem, et secunda, et quinta internam processus sedem indicat, in undecima autem externam seu posteriorem. |
E 1, 2, 5 | Vlnæ sinus humeri rotulam excipiens. Hunc sinum undecima figura exactius ita notat. |
F, F | F et F tuber quod secundum sinus huius longitudinem fertur. |
G, G | G et G latus tuberis internum. |
H, H | H H latus tuberis, seu, si mauis, sinus ulnæ, externum. |
I, K | I et K sinus huius sedes, qua in suis lateribus infima ipsius parte a læui circumferentia nonnihil intermittitur, ligamentorumque producendorum gratia aliquantulum asper et modice foratus cernitur. |
L 1, 5, 11 | Processuli magnaque asperitas in radice anterioris ulnæ processus C insigniti conspicua, et quorundam musculorum exortui et insertioni aptam sedem parans. |
M 1, 2, 3, 4, 9 | Ceruix seu collum radij. |
N 1, 2, 3, 4, 9 | Radij capitulum, cui sinus insculpitur, quem externum humeri caput ingreditur. |
O | Sinum hunc O in nona figura indicat. |
P 1, 2, 5, 6, 10 | Vlnæ ceruix. |
Q | Q in ijsdem figuris, ulnæ appendix notatur. |
R 1, 2, 5, 6, 10 | Vlnæ appendicis processus, quem stylo scriptorio comparamus. |
S 10 | Sinus appendicis ulnæ, cui cartilago quædam adnectitur, seu potius innascitur, T notanda, atque a radij sinu, quo is brachiale continet, pronata. |
T 1, 2, 3, 4, 7, 8 | Cartilago cuius iam meminimus, quæ ulnæ appendicis maximam portionem a brachiali dirimit. ac T quidem in prima et octaua cartiliginis sedem indicat, qua primum a radij appen |