Liber I
112

Vlnæ ad brachiale ductus, et inferioris ipsius sedis historia.Cæterum ulna a suo cum humero articulo deorsum recta quodammodo uersus brachiale fertur, sensim gracilescens, tenuiorque tantisper facta dum ad brachiale usque pertingat ; illic enim ex tenui longaque ceruice rursus nonnihil aucta, appendice donatur instar capituli cuiusdam rotunda, sed uaria interim. Hæc nanque inferiori ipsius parte processum obtinet, quem, quia in acutum procedit, Græci dissectores a scriptorij styli imagine γραφοειδῆ et στυλοειδῆ appellant : in hoc formatum, ut sinum adaugeat, quo brachiale ad cubitum articulari docebimus : utque ab ipso ligamen articulum continens pronascatur. Verum huius processus usum paulo post, uel Galeni huic processui nimium tribuentis nomine, explicatius aggrediar. Inferior igitur ulnæ appendicis sedes brachiale respiciens, ad internum latus acuti illius processus inæqualem quendam nanciscitur sinum, in quem cartilago firmatur, quam a radio pronatam magna ex parte ita inter brachiale et ulnam audies repositam, ut neque brachiali neque ulnæ adnascatur, eiusque generis cartilago sit, quam priuatim in maxillæ inferioris ad superiorem articulis, et in clauicularum cum conterminis ossibus nexu, contineri dudum retulimus. Porro si sinum illum appendicis ulnæ exceperis, tota sedes brachiale spectans, ad eum modum cartilagine incrustatur, quo sinus capitaque articulorum obduci læuigarique solent. Præter hunc sinum appendix ulnæ, in externa ipsius sede sinum sibi insculptum gerit, qui oblongus, et (ut sic dicam) teres est, tendini paratus, eius musculi qui postbrachiali ante paruum digitum insertus, brachialis extensionis autor habetur. Verum præter hanc appendicem, ulnæ secundum ipsius longitudinem forma et impressiones quædam, et ipsius instar linearum tubera, adhuc expendenda ueniunt. Qui ulna secundum ipsius longitudinem habeat. Qui ulna secundum ipsius longitudinem habeat. Primum itaque humilior ulnæ sedes ad posterioris ipsius iuxta humerum processus radicem, qua cubito innitimur, aliquousque gibba est, sua amplitudine triangulum referens, qui excarnis et musculis intectus, mox adempta cute conspicitur, duntaxat neruosam tenuitatem musculorum excipiens, quorum beneficio cubitus extenditur. Huius trianguli uertex deorsum per ulnæ longitudinem exporrigitur, et lineæ modo ob hoc maxime protuberat, quod huius lineæ latera a musculis duobus comprimantur, ipsaue ulna musculis illis cedat, quorum alter exteriori lineæ lateri exporrigitur, postbrachiali ante paruum digitum insertus, ac brachiale extendens. Alter, qui interno lateri exporrigitur, et cui ulnæ os impensius cedit, brachiali ante paruum digitum inseritur, idque flectit. Hæc ita protuberans linea, secundum inferiorem ulnæ sedem ultra medium ipsius longitudinis fertur : et præter hanc aliæ adhuc duæ cernuntur, quæ cum nuper dicta sic ulnam efformant, ut ipsa ab humero uersus brachiale procedens non teres, sed triangularis uideatur. Secunda igitur protuberans linea ab interiori latere radicis anterioris processus ulnæ recta deducitur, quæ commune latus cum prima linea constituit, quod ab illo musculo impressum est, quem modo brachiale flectere diximus. Aliud autem latus cum tertia linea efformat, quæ trium linearum acutissima asperrimaque est, et ab externo latere radicis ulnæ processus anterioris longissime procedit, atque in hoc producitur prominet' ue, ut ab ipsa ualidum pronasceretur ligamentum, quod radium ulnæ secundum cubiti longitudinem robustioris membranæ ritu connectit. Porro latus inter secundam lineam et tertiam repositum, musculorum gratia comprimitur, qui internam cubiti sedem occupant, quibusque hic ab ulna et radio apta sedes paratur. Horum præcipuus est, quem tertium quatuor digitorum articulum flectere audies. Verum quia illi musculi in ipsorum quoque per ulnam progressu etiam sui ortus portionem assumunt, hoc tertium latus inter secundam et tertiam consistens lineas magis asperum occurrit, quam latus inter secundam lineam et primam conspicuum, a quo nullus pronascitur musculus, nisi iuxta ulnæ cum humero articulum, ubi is principium ducit, qui radium in pronum ducentium superior est. Latus tertia et prima lineis circumscriptum, reliquis duobus minus est compressum, et priuatim lineam obtusam, sed longam et modice prominentem, ac uicinius tertiæ lineæ quam primæ deductam adipiscitur. Hanc Natura trium musculorum gratia produxit, qui ab ipsa triplici principio originem ducunt. Ac primum quidem eius musculi est, qui inter radium in supinum ducentium breuior habebitur. secundum autem et tertium pollicis ac indicis famulari motibus, in secundo libro docebimus : quem eo leuiori negocio intelliges, quo consideratius ea quæ modo narramus, in ossibus spectaueris. Sunt enim hæc non minus uisu ac cognitu iucunda, quam cerebri et aliarum, quas hodie solum miramur, partium sectio. ut interim de summo in artis nostræ operibus usu nihil dicam, dum ad has lineas scopum figentes, fractum ac luxatum os rite nos reposuisse certissimo cognoscimus. Ad hunc itaque modum ulna multum etiam ultra medium ipsius longitudinis se habet. Vbi uero brachiali propinquius accedit, teres omnino esset, nisi secunda linea insignius inibi protuberaret, ac oblique deorsum protensa sedem adaptaret quadrangulari musculo, qui radij in pronum motus opifex hinc principium sumere docebitur. Porro si quid de ulna adhuc dicendum supersit, id iam una