Liber I
113

in radij enarratione persequar, qui obliquus est, quatenus ulna recta.Radij obliquitas. Radius nanque supra infraque ulnæ committitur, in medio autem ac per reliquam longitudinem ita arcuatim obliquatur, ut admodum ab ulna dehiscat. quod partim motus ratione perficitur, ut obliquo scilicet ductu radius ulna suffultus, in pronum supinumque prompte ageretur : partim, quo apta sedes et fundamentum musculis constitueretur, quos necessario internam externamque cubiti sedem occupare oportuit. Quanquam magis obliqui sui motus occasione, quam musculorum gratia radium obliquari, plurimumque in medio ductu duo cubiti ossa inuicem abscedere, illa nos doceant animalia, quibus neque radius, neque radij beneficio manus extrema, in pronum supinumque ducitur. Equus nanque, ouis, eiusque generis animalia solidis, aut bisulcis donata unguibus, tota cubiti longitudine radium ulnæ adeo connatum astabilitumque obtinent, ut ne tantillum quidem citra ulnam radius moueatur. In canibus uero et felibus, et ijs animalibus quibus pedes in digitos dirimuntur, radius mouetur quidem, sed tanto obscurius ac difficilius, quanto nos manuum motus perfectiores obimus. Distat igitur in his quoque animalibus radius ab ulna, uerum longe minus quam in homine ; neque etiam adeo laxam articulationis speciem in illis, atque in homine, est cernere.Radij ad ulnam articulatio. Articulatur autem radius ulnæ supra infraque, differenti omnino articulo ; supra enim ulna radium excipit, infra uero a radio ulna excipitur. Ad externum itaque latus anterioris ulnæ iuxta humerum processus, sinus quidam instar quartæ circuli partis transuersim exculpitur, læuis, et cartilagine incrustatus. Huic sinui internum latus capitis radij, cui sinus insculpitur humeri externum caput excipiens, apposite congruit, ac læue et orbiculatum hic factum, in illo sinu uoluitur. Infra autem iuxta brachiale, ubi radius crassescit, dilataturque, et insigni appendice donatur, huius appendicis humillimæ sedi sinus insculpitur, illi non absimilis, quem paulo ante in ulnam incisum retulimus. In hunc sinum cartilagine incrustatum superior appendicis ulnæ sedes capituli modo protuberans, cartilagineque obducta, reuoluitur : hacque ratione radius utriusque articuli beneficio tantummodo in pronum supinumque agitur.Radij secundum ipsius longitudinem læuitas et asperitas. Non procul a superiori articulo, ubi radij ceruix consistit, radius asperum abruptumque educit processum, qui internam cubiti sedem respicit, et insertioni anterioris cubitum flectentium musculi aptam sedem parat. Rursus reliquo ab humero uersus brachiale ductu, radius non omnino teres et læuis est. Verum secundum ipsius longitudinem humiliori sua sede acutam et insigniter extuberantem producit lineam, quæ tertiam ulnæ lineam respiciens, ligamentum admittit membranæ ualidissimæ ritu ambo cubiti ossa, qua inuicem dehiscunt, colligans. Externum huius lineæ latus perinde ac internum quoque, compressum sinuatumque est, ut hoc internam cubiti sedem occupantibus musculis, illud uero ijs qui in externa consistunt, cedat. Porro internum latus externo asperius est, quod priuatim musculus tertium pollicis os flectens, non infimam sui exortus portionem ab illo latere sibi asciscat. Deinde superior radij sedes e directo dictæ nuper lineæ consistens, pene teres est, et iuxta medium suæ longitudinis aliquousque aspera occurrit, ut in hanc duo musculi ualidiorem molirentur insertionem : quorum alter radium in supinum agentium breuior est, alter uero radium in pronum ducentium superior, cuius potissimum occasione asperitas illa cælatur, quod ipse nerueam potius quam carneam insertionem efficiat, longiusque in osse producatur.Inferioris radij partis historia. In radij sede brachiali contermina, quam crassescere dilatarique dictum est, pleraque examussim inquirenda ueniunt. Primum enim hanc partem ita augeri oportuit, ut tandem apta constitueretur sedes, cui brachiale articulari queat ; necessum etenim erat, brachialis cum cubito articulum, in hominibus paulo minus toto ad radicem referri : si modo quiescente ad humerum ulna, summa manus radij beneficio, et secundario in pronum supinumque agi debuit. Si nanque in radio et ulna sinus, cui brachiale articularetur, æqualis portio exculperetur, et ipse interim sinus superiorem brachialis sedem imitatus necessario transuersim oblongus esse deberet ; impossibile profecto fuisset et radium et summam manum in pronum supinumue ferri, ulna interim ad humerum quiescente, ac ueluti huius motus basi ac fulcimento. Pars enim brachialis quæ ulnæ sinui insereretur, inarticularetur e, claui modo obstaret, quo minus uel tantillum radius immota ulna oueri posset. Operæ precium igitur fuit, inferiorem radij partem adeo crassescere, ut efficiendo sinui, cui brachiale articularetur, apta esset. Verum quia tenue os nimium crassescere nequaquam expediebat, Natura etiam brachialis portionem ab ulna sustineri uoluit : at ita, ut uix puncto ulna brachiale contingeret, contingit autem acuto ipsius processu, quem stylo dissectionum periti assimilant.Cartilago brachiale ab ulna dirimens. Ne enim ulna, reliqua sui appendicis sede, brachiale citra alterius corporis interuentum contingeret, Natura ab inferiori sede sinus in radij appendice brachialis gratia exculpti cartilaginem deduxit : quæ ulnæ appendicem ascendens, illam a brachiali dirimit, itaque articulum hunc aptat, ut ulna brachiale quidem sustineat, uerum proxime non contingat, totusque sinus (uti sane oportuit) ad radium