Liber I
114

spectet. Atque hæc sane tanto uelim inquiri diligentius, quo magis cum Galeni dogmatibus pugnant. non enim lubet in hoc negocio alioqui satis prolixo, passim Galeni loca, a quibus prudens dissentio, subnectere, rationemque cur aliter sentiam subijcere, quum diligens lector etiam non admonitus, hæc abunde animaduersurus sit. Verum ne nimium Galeni Anatomicorum coryphæi placita, eaque potissimum quæ a studiosis in publicis sectionibus, ut expendantur requirere soleo, iam præterijsse uidear, in radij ulnæque Galeni historia portionem et particulam modo assumam, quæ prolixius sæpiusque ab ipso inculcatur ; est autem hæc, acutus ulnæ processus, quem stylo comparamus. Vt itaque præteream, quod magnam, et (quantum ex ipsius scriptis assequor) dimidiam sinus cui brachiale inarticulatur portionem, ulnæ ascribit, acuto huic processui priuatum ad brachiale connexum inibi tribuit, ubi ulnæ radijque historiamIn libro de Ossibus. Primo de Administrandis sectionibus . Secundo de Vsu partium. in libro de Ossibus pertractat. Vbi autem paulo post brachialis ossa recenset, connexus speciem exprimit, quando tertium superioris brachialis ossium ordinis os quod paruum digitum spectat, sinuatum esse, atque in illud acutum ulnæ processum ingredi recenset, ac ueluti duos brachialis cum ulna et radio articulos proponit : quorum unum quidem ad radium et ulnam simul refert, alterum uero ad acutum ulnæ processum. atque ad hunc quidem nexum pertinere asserit, brachiale in obliquum ducere : ad illum uero, in rectum, cuius opera summam manum extendimus inflectimusque. Arbitror autem Galenum par obliquum motum, illum intelligere, quo manus in utrunque latus ducitur, pari nimirum motu, quo digitos inuicem adducimus et reducimus : ita enim obliquum lateralemue motum alias fere semper Galenus intelligit. Quod si est, quid dici posset absurdius, quam hunc motum acuti illius processus munere celebrari ? quum tantum absit ut quicquam ad illum motum auxiliari queat, ut illum non secus impediret, quam si palum bacillumue aliquem brachiali et cubito simul ad latus sic obligares, ut sedulas matres puellorum sinistræ manus pollici et cubito pariter baculum alligare uidemus, quando pueros nimium sinistra manu uti cernunt, metuuntque ne progressu temporis sinistra pro dextra utantur. Porro si Galeni locum in secundo de Partium usu excutere uolueris, inibi illum quoque duplicem articulationis speciem recensere, atque eam quæ acuto sit processu in hoc factam dicere, animaduersurus es, ut manus eius articuli ope in pronum supinumque, et deinde etiam in latus duceretur. Hanc sententiam re ad amussim perpensa, non minus quam priorem ueritati repugnare fateberis ; idque tunc potissimum, quando omnem fere brachialis articulationem, ad radium ob hoc præcipue referri disces, ut radij motum, qui in supinum et pronum fit, extrema manus secundario sequeretur : et insuper colliges, illos motus debere impediri, si acutus ille processus ex Galeni sententia brachiali articularetur. Quod (ne longius in re clarissima immorer), oues, bouesque liquido ostendunt ; nam ipsorum brachialis ad cubitum articulatio Galeni descriptionibus quodammodo respondens, neque in latera, neque in pronum, neque supinum apte moueri potest. Illis nanque animalibus acutus ulnæ appendicis processus oblongus est, et sinum priuatim in brachialis ossibus sibi uendicat, nullaque cartilago peculiaris ulnam ac brachiale interuenit, præter eam quæ ossibus crustæ modo obducitur ; cuiusmodi tamen cartilago in homine spectatur, in quo etiam processus ille non tantum cartilaginis illius altitudinem excedit, quantum superior illius qui in radij appendice sculpitur sinus pars porrigi educique cernitur. Eminet autem illa radij pars eadem cum acuto illo processu ratione, ut scilicet sinum efformaret brachiali aptum, hincque ualidiora articulum continentia producerentur ligamenta. Quum uero huic radij sinui non unicum tantum brachialis articulatur os, uerum inter tria brachialis ossa, quæ radio ulnæque coarctari docebimus, duo ad solum radij sinum referuntur, et tertium, cartilaginem illam a radio peculiariter pronatam et acutum ulnæ appendicis processum, respicit,Sinus radij, deducendis locandisque musculis et ipsorum tendinibus apti. radij sinus geminus esse apparet, eo quod sinus modice inibi protuberat, ubi secundum brachialis os primo committi, illo quod subsequitur Capite dicturi sumus. Ad hunc igitur modum brachiale radio committitur ; in quo præterea considerandum uenit, radij partem, cui appendix ipsius coalescit, ipsamque appendicem interna parte sinuatam et leuiter cauam uideri, cum ut musculo cederent radium in pronum ducentium inferiori, tum ut exactum iter tendinum seriei aptaretur, qui cubito exporrecti digitorum flexui famulantur. Externa autem huius radij sedis pars gibba est, quod ita  (quum extra ponatur) iniurijs ferendis pertinacior reddatur. ; ne tamen musculorum cubito exporrectorum tendines summam manum hac petentes, et gibba illa sede deducti, hinc inde aberrarent implicarenturque, sinus multi huic sedi insculpuntur, quibus tendines transuersis obducti ligamentis, tanquam per anulos traijci, in secundo libro describemus. Sunt autem huiusmodi sinus numero quatuor ; ac primus quidem amplus est, tendinibus paratus, qui indicem, medium et anularem extendunt. Secundus tendinem transmittit, indicem et medium a pollice in latus abducentem. Tertius quodammodo gemi