Liber I
115

nus est, bicornem transmittens tendinem alterius musculi brachiale extendentium, una cum tendine musculi pollicem uersus indicem euertentis, extendentisue. Quartus sinus leuiter admodum exculptus est, uixque sinus nomen meretur : asper tamen locus est, qui ligamentum transuersim tribus tendinibus obuolutum educit ; quorum unus brachialis ossi pollicem sustinenti inseritur : secundus primo ossi pollicis, tertius autem tertio pollicis ossi. Verum quarti sinus sedes, ligamenti illius gratia non duntaxat aspera est, protuberatque, uerum etiam ut tendo illi ualidius implantetur musculi longissimi radium in supinum ducentis. Et præter hos sinus, etiam in externa articuli, quo radij appendix iuxta brachiale appendici ulnæ articulatur sede, sinus etiam consistit, quo musculi tendo uehitur ; cuius potissimum beneficio paruus digitus extenditur. atque is sinus et ulnæ et radio communis censetur. Iam de ulna et radio nihil dicendum superest, præterquam quod solida undique constent substantia, illic tantum fungosa, ubi appendices ipsis adnascuntur ; intus sinum exigunt, medulla oppletum, atque in hoc ulna radiusque humerum, femur et tibiæ ossa imitantur.

DE BRACHIALI. CAPVT XXV
PRIMA FIGVRA EARVM QVÆ VIGESIMOQVINTO CAPITI PRÆPONVNTUR.

[Illustration]

SECVNDA.

[Illustration]

TERTIA.

[Illustration]

QVARTA.

[Illustration]

QVINTA.

[Illustration]

SEXTA FIGVRA,
cuius (ut et quinque præcedentium figurarum) Indicem sequenti pagina subijciemus, una earundem characteres explicaturi.

[Illustration]