Liber I
116

Duæ priores figuræ non præsenti tantum subseruiunt Capiti, uerum etiam tribus ordine subsequentibus, quibus summæ manus partes etiam explicantur. Vocamus autem summam extremamue manum, quæ Hippocrati ἀκρόχειρ dicitur : ea nimirum pars quæ a cubito ad extremam usque digitorum aciem habetur, quamque in brachiale et postbrachiale ac digitos partimur. Hippocrati enim manus nuncupabatur, quicquid a scapulis ad extremum usque digitorum pertinet : quodque in brachium cubitum et extremam manum subdiuiditur. Prima igitur huius capitis figura, internam ossium summæ manus sedem proponit. Secunda uero, eorundem ossium externam faciem appositissime delineatam continet. Quatuor autem figuræ has seriatim subsequentes, huic Capiti sunt propriæ, ac duntaxat octo brachialis ossa uaria facie exprimunt. Illa namque quæ tertia inscribitur, octo brachialis ossium simul in sua sede commissorum internam faciem commonstrat. Quarta eadem ossa externa facie delineata continet. Quinta superiorem brachialis ossium partem notat, qua cubito articulantur. Sexta brachialis ossium infernam ostendit sedem, cui primum pollicis os, quatuorque postbrachialis ossa coarctantur. Characterum uero index erit huismodi.

1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8Octo his numeri characteribus octo brachialis ossa in omnibus sex præsentibus figuris insigniuntur, si modo in illa superficie, in qua brachiale se offert, omnia in conspectum ueniant. Atque unumquodque os suo semper charactere indicatur, suumque nomen ita exhibet. Id enim primum uocabimus, quod 1 inscribitur. Secundum uero, quod 2. Sic itaque 1,2,3,4 notant superiorem octo brachialis ossium ordinem, ipsa nimirum quatuor superiora, seu cubito proxima. Verum 5,6,7,8 inferiora indicant ossa, quæ postbrachiali sunt contermina.
I, II, III, IIIIIn prima et secunda figura notantur quatuor postbrachialis ossa, quibus ab inscripto etiam numero nomen imponere nihil prohibet : nisi forte magis libeat illa a digito quem sustinent, aut cui præponuntur, nuncupare.
A, B, C 1, 2Tria pollicis ossa, quæ fere et internodia appellamus.
D, E, F 1, 2Tria indicis ossa. atque eadem ratio in cæteris est digitis.
G 3, 6Quinti brachialis ossis sinus, sedesque, cui primum pollicis os articulatur. atque sinus huius longitudinem transuersim in sexta figura ab a ad b metimur. Internam uero sedem c, externam autem d notat. ac d quidem in quarta figura etiam est conspicuum.
H 3, 4, 6Sedes sexti brachialis ossis, cui postbrachialis os indicem suffulciens coarctatur. h uero in quinto osse sedem indicat, quam idem quoque postbrachialis os contingit.
K 3, 4, 6Sedes in septimo brachialis osse, cui postbrachialis os medium digitum sustinens coarctatur.
kk uero in eisdem figuris sedes indicatur, qua idem postbrachialis os, sextum brachialis os contingit.
L 3, 4, 6Sedes octaui brachialis ossis, cui postbrachialis os anulari præpositum coarctatur.
M 3, 4, 6Sedes octaui brachialis ossis, cui postbrachialis os paruum digitum sustinens coarticulatur.
N 1, 2Ossiculum accumbens externo lateri articulationis octaui brachialis ossis, ad postbrachiale os, quo paruus digitus sustinetur.
O 2, 3, 6Processus octaui brachialis ossis, in internam brachialis sedem protuberans.
P 2, 3, 6Processus quinti brachialis ossis, ex quo transuersum pronascitur ligamentum, quod in octaui ossis processum O notatum insertionem tentans, tendinibus obducitur, ex cubito internam summæ manus sedem adeuntibus.
Q 2Appendix postbrachialis ossis indicem sustinentis superior, quæ brachiali coarctatur.
R 2Appendix postbrachialis ossis indici præpositi inferior, quæ capitulum constituit primi indicis ossis sinum subiens.
S 1, 2Interuallum occurrens inter postbrachialis os indici præpositum, et id quod medium sustinet. In cæteris autem postbrachialis ossibus eadem appendicum interuallorumque est ratio.
T 1, 2In prima figura ex duobus sesaminis ossibus internæ secundi pollicis articuli sedi præpositis, internum os notatur : in secunda uero figura, externum.
V, V 1Duo sesamina ossicula, indicis articulo præposita.
X 1Vnicum ossiculum sesaminum, aut potius sinapis semini simile, secundo indicis articulo appositum.
Y 1Vnicum sesaminum ossiculum, tertio pollicis articulo allocatum. In reliquis digitis cum indice eadem est ratio, etiam si secundi et tertij articuli sesaminum ossiculum non appinximus.