Liber I
117

Brachiale octo ossibus construi, inter se forma differentibus.Extremæ manus, partem cubito articulatam Græci καρπόν, nos Celsum imitati Brachiale appellamus ; ea octo ossibus duplici ordine distinctis construit. Quæ in natu grandioribus dura sunt et paruula, intusque parum fungosa, modicaque medulla appendicum modo oppleta, non autem prorsus medullæ expertia, et potissimum quæ horum maiora cernuntur. Haud parem enim omnia sortiuntur magnitudinem, ut nec formam etiam, neque situm : quum ex omnibus nullum sit, quod alteri omnino respondeat : et singula priuatim aliquid adipiscentur, quo prompte ab inuicem discerni queant. Porro utcunque sint uaria, nihilo minus mutuo tam concinne adaptantur, ad tantamque compositionis harmoniam accedunt, ut eorum numerus non admodum inuentu facilis sit. Nisi enim ualidissima cartilagineaque ligamenta, quibus obducuntur, simul cum membranis resecueris, et accurate abraseris, unum esse tibi omnia uidebuntur, aut cum Celso ipsa incerto constare numero opinaberis.Brachialis ossa quibus sedibus, ligamentis, et quibus cartilagine obducantur. Cæterum cuncta nerueis his cartilaginosisque nexibus simul constricta (non autem ut nonnulli existimant connata ) duas integras superficies una efformant, exteriori quidem regione quantum manui ex usu est, gibbam, interiori autem sinuatam, quantumque et hoc manui expedit, concauam. Atque hæ tantum superficies ligamentis obuinciuntur ; superius enim, qua ossa cubito committuntur, læuia sunt, et cartilagine incrustata, quemadmodum et inferius, qua postbrachialis ossibus, et primo pollicis ossi coarctantur. Quin etiam ubi ossa se inuicem contingunt, non undique aspera et inæqualia, ac ligamentis oppleta uisuntur, uerum omnibus apti læuesque sinus incisi sunt, qui cartilagine læui et lubrica illiti, aliorum ossium tubercula capitaue similiter læuia, cartilagineque obducta, excipiunt. In medio enim contactu nullorum brachialis ossium ligamenta membranæue interueniunt, nisi in inferioris ordinis ossium connexu, ubi nonnihil, sed uix animaduersione dignum, ligamenti cartilaginei ueluti in puncto intercedit, et ubi ossa inferiora non adeo contermine inuicem atque superiora sunt compacta. Cur duo brachialis ossium ordines.Cur duo brachialis ossium ordines Quod etiam merito Natura molitur, in hoc potissimum duos brachialis ossium ordines confingens, quod superior cubito, inferior autem alia prorsus ratione postbrachiali et primo pollicis ossi debuerit committi. His nanque ut distinctis diremptisque coarticulatur ossibus, cubito autem unius ossis modo : sic ut iure superioris ordinis ossa, uicinius propinquiusque ac nullius. corporis interuentu inuicem coarticulentur, quam inferioris ordinis ossa. Atque hanc brachialis ossium copiæ ratione dissectionum periti potissimam esse referunt : huic secundario patiendi difficultatem addentes, quum arbitrentur brachiale iniurijs ferendis pertinacius fieri, quia multis componitur ossibus occursantium uim articulorum nomine cedendo exoluentibus, eo modo quo hastam sagitam ue difficilius laxa quam tensa penetrare conspicimus. Quanquam rursus et ad innumeras manus motuum differentias, hanc ossium uim et copiam a Natura non postremo loco extructam esse animaduertimus. Cæterum quibusnam sinibus tuberibusque brachialis ossa donentur, iam enitar persequi.Brachialis ossium nomina. In superiori brachialis sede, aut ordine qui cubitum spectat, quatuor reponuntur ossa, quibus ex ipsorum qua ordinantur serie, nomina non ab re imponemus : primum perpetuo uocantes, quod superioris ordinis internum constituit latus : secundum uero, quod huic subsequitur, atque magis ab interno abscedit latere : tertium, quod secundo ad externum latus proximum est : quartum uero, quod externum latus iam omnino occupat. Pariter quatuor inferioris ordinis ossa, quintum, sextum, septimum et octauum nuncupabimus, atque in hunc modum singulorum historiam aggrediemur.Brachialis ad cubitum articulus. Primum, secundum et tertium inuicem ualidissime proximeque committuntur, et uno ordine iuncta, ac si unum essent os, superiorem brachialis sedem ita efformant, ut instar unius alicuius ossis lati oblongique capitis, in radij ulnæque sinum, ea concinne articulentur. Ac primum quidem, et secundum, in sinu radij appendici insculpto reponuntur : tertium uero cartilagini innititur, quam a radio pronatam, magna ex parte ulnam a brachiali dirimere scripsimus. Quanquam externum tertij ossis latus etiam acutum appendicis ulnæ processum tunc contingit, quum in externum latus summam manum inclinamus. Verum interim tertium id os sinum cartilagine oblitum, qui uisu dignosci queat, in homine nequaquam adipiscitur, quem processus ille sibi proprium haberet, quum etiam processus ipse nisi secundum sinus, quo brachiale arctatur, latus perinde extuberet, ac reliquorum sinuum supercilia, ipseque radij appendicis in hac regione apex. Atque id uel tactu leuiter dijudicatur, si manu in latus internum ducta inter brachiale et ulnam, alterius manus pollicis apicem inserere quis fuerit adnisus. Tria igitur prima brachialis ossa, superiori sede ita simul iunguntur, protuberantque, ut ueluti unum brachialis caput læue et cartilagine incrustatum constituant, quo id cubito articulatur, multisque et uehementibus motibus, ac si uno grandi efformatum esset osse, agitur.Quæ quartum os sibi peculiaria uendicet. Quartum brachialis os ulnam haudquaquam contingit : at superiori sua sede eam huius articuli ligamenti portio