Liber I
118

nem admittit, quæ ab acuto ulnæ appendicis processu enascitur. Dein superiori quarti ossis sedi tendo musculi inseritur, qui brachiale flectentium inferior censetur. Ex inferiori autem ipsius sede musculus pronascitur, cuius beneficio paruus digitus a reliquis abducitur. Præterea et musculus suæ originis portionem hinc assumit, qui duorum primum parui digiti os flectentium exterior est ;Cui ossi committatur. adeo ut quartum hoc os neque inferiori, neque superiori ipsius sede, neque etiam externo ipsius latere alteri ossi committatur, sed tantum interno ipsius latere, depresso admodum capitulo, tertij ossis externo lateri (magis tamen ad manus uolam) in eum modum coarticulatur, quo ossa per ἀρθρωδίαν construi diximus. Hoc itaque quartum brachialis os id peculiare sibi uendicat, quod uni tantum brachialis ossi iungatur, quodque omnium brachialis ossium minimum sit, reliquisque minus protuberet, sinueturque. Est enim quodammodo sphæricum, sed paulo longius quam crassius : quia scilicet inferius musculos educit, superius autem ualidissimi tendinis insertionem, uti diximus, excipit, eaque ratione sursum deorsumque magis quam in latera protuberare debuit.Cui ordini adscribendum ueniat. Vnde etiam ueteres dissectionum professores, id (uti conijcio) Rectum appellarunt, ambigentes quem in ordinem ipsum referrent ; nos autem superiori ordini ascripsimus, quod tertio huius ordinis ossi coarticuletur, ac reuera in eo ordine consistat. Nuncuparunt etiam Anatomici præsens os, cartilaginosum : non secus quam Marinus os genu articulo præpositum eo nomine donauit, quod molam patellamque uocamus. Non sane (quantum reor) quod id os molle cartilagineumque esse arbitrati sint, quum omnium brachialis ossium facile durissimum et solidissimum sit, at quod coctum exterius cartilagine obductum uisatur, propter musculorum principia tendinumque fines, qui post elixationem cartilaginis molliusculæ speciem referunt.Libro 2 de Vsu partium. Galenus hoc os octauum brachialis os uidetur recensuisse, id proprium ipsi tribuens, quod propugnaculum nerui cuiusdam sit, qui ab interna manus sede ad externam secundum id brachialis os reflectitur. Hic neruus me non latet, uerum ad hoc ossiculum in hominibus non reuoluitur. est enim ille neruus, quem a quinto brachium petentium, paulo post medium cubiti longitudinis ab interna cubiti sede in posteriorem porrigi, atque duos surculos paruo digito, totidemque anulari, unum autem medio deriuare, in quarto libro audies. Præsens itaque neruus quartum brachialis os non contingit, ideoque minus secundum illud ab interna manus sede in externam reflectitur. Porro præter quartum brachialis os, nullum penitus occurrit, non pluribus adnexum contiguumque ossibus.Primum os quot ossibus conterminum sit. Primum enim, præterquam quod radio articulatur, etiam secundo brachialis coarticulatur, ossi, amplo utcunque tuberculo in secundi ossis sinum subiens. Deinde alio tubere multo ampliori, atque ab inferiori sua sede protuberante, communem sinum ingreditur, quem quintum brachialis os cum sexto efformat. Verum Natura præcauens, ne id os undique aliorum ossium sinus ingrederetur, et ipsum interim tyranni more nullum susciperet, insignem in ipso cælauit sinum, quo una cum secundo brachialis osse (cui is sinus quoque communis est) septimi ossis omnium facile maximi grande rotundumque admitteret caput ; atque ita primum os radio, et secundo brachialis ossi, et quinto, sexto, ac septimo committitur.Quot secundum. Secundum os (quod tanto minus est primo, quanto ipsum maius est tertio) connectitur primo ossi, et septimo, uti iam diximus. Tertio autem, amplo connexu per ἀρθρωδίαν constringitur : adeo ut tertium os radio, et tribus brachialis committatur ossibus, primo uidelicet, septimo et tertio, neque etiam multum ab octauo remouetur.Quot tertium. Tertium os modice protuberante, sed amplo tuberculo in sinum subit octaui ossis : hincque facile constat, id os et ulnæ, magisque adhuc peculiari huius articuli cartilagini, dein et secundo ossi brachialis, et quarto et octauo conterminum esse.Quot quintum. Quintum brachialis os, quod inferioris ordinis primum recensuimus, superiori sua sede in sinum sibi exculptum primi brachialis ossis capitulum excipit, et externo latere sinuatum quoque, sexti ossis capitulum admittit ; adeo ut quintum os duobus brachialis ossibus, primo nimirum ac sexto coarctetur ; et præterea id priuatim quoque primum pollicis os sustinet.Primi pollicis ossis et postbrachialis ossium ad brachiale contextus. In inferiori nanque ipsius sede sinum adipiscitur patulum et oblongum, ac in interna externaque sede magis quam in lateribus ac medio exculptum, cui primi pollicis internodij capitulum ea articulationis specie committitur, quæ motum edit omnibus manifestum ; aliter multo quam brachialis ossium inter se connexus, cuius motus ita latet, ut uix dijudicari queat. Atque hac etiam articuli specie quatuor postbrachialis ossa quatuor inferioris ordinis ossibus adnectuntur. Primum enim postbrachialis os indici præpositum, magna ex parte sexto brachialis ossi coarticulatur, portionem quoque quinti ossis attingens. Vbi enim quintum os sexto coarctatur, communis sinus utrique ossi exculpitur, cui capitis primi postbrachialis ossis pars articulatur ; adeo ut quintum brachialis os, præter primum sextumque brachialis ossa, etiam primum pollicis os una cum primo postbrachialis osse contingat. Porro secundum postbrachialis os medium suffulciens digitum, depresso, sed obli