Liber I
119

quo, capite septimi ossis brachialis sinui leuissime ac oblique exculpto articulatur acutiori sui parte latereque interno sextum brachialis os modice contingens. Duo autem reliqua postbrachialis ossa, ea scilicet quæ anularem et paruum sustinent, duntaxat octauo brachialis ossi læuibus, ac in superficie tantum excauatis sinibus coarctantur.Quot ossibus sextum os conterminum sit. Sextum itaque brachialis os duobus committitur postbrachialis ossibus, illi nimirum quod indici præponitur, et obscure illi quod medio subijcitur digito. Brachialis autem tribus committitur ossibus : primum enim os suo sinu excipit, et suo tubere in quinti ossis sinum subintrat ; dein septimo ossi leuissime protuberante capitulo, aut potius plana superficie articulatur, estque inferioris ordinis minimum, quemadmodum septimum maximum, quintum autem et octauum medio se habent modo, quanquam octauum quinto paulo grandius cernatur.Quot septimum. Septimum os suo capite rotundo, ac impensius protuberante, in communem primi secundique ossis sinum subit, hacque ratione duobus illis ossibus committitur ; ab interno autem latere sexto ossi articulatur, ab externo uero latere articulatur octauo ossi ampla admodum articulatione, quæ depresso fit capite, sinuque in superficie tantum cælato. Hanc articulationem aliqua ex parte cartilaginei ligamenti interuenit portio, quæ etsi septimum os uehementius octauo ossi committat, attamen id omnium brachialis ossium creberrime uersus interiora luxatur : tum quod grandius sit, neque ita facile, ac contermina, occurrentium impetum sustineat : tum etiam, quod ligamentum interna sede hoc os uicinis colligans, non æque crassum sit, atque in reliqua brachialis regione. Atque id hinc potissimum accidit, quod Natura ligamenti mole crassitieque, tendinibus iter occupare uoluerit, qui frequenti multitudine, hac ad digitos flectendos ab interna cubiti sede prorepunt. Vtcunque uero sit, septimum os quatuor brachialis connectitur ossibus, primo nimirum, secundo, sexto, octauo, et postbrachialis ossi medium digitum sustinenti.Quot octauum. Octauum os cunei quodammodo ritu septimum et tertium subintrat, illisque duobus committitur : septimo quidem, ut paulo ante retulimus ; tertium autem, in sinum sibi exculptum admittit : dein præter hæc duo brachialis ossa, duobus etiam postbrachialis coarctatur ossibus, quæ anulari et paruo subijciuntur ; adeo ut et id quoque quatuor ossibus conterminum si ; quibus subinde paruulum accedit ossiculum, ex illorum numero quæ sesami seminis imagini assimilata, σηςαμοειδῆ Græcis nuncupantur.Ossiculum ad nexum quarti postbrachialis ossis cum brachiali repositum. Ad externum enim latus coarticulationis postbrachialis ossis paruum sustinentis cum octauo brachialis osse, eius generis reponitur ossiculum, sedem quasi oppleturum ; quæ ideo hic quodammodo uacua relinquitur, quod hoc postbrachialis os sua superiori parte totum octauo brachialis ossi inniti nequeat, atque in externum latus paululum abscedat. Videtur itaque id ossiculum, quando adest, priuatim hanc articulationem firmare, ac postbrachialis os paruum sustinens digitum nonnihil suffulcire. atque hac etiam occasione octauum brachialis os ex abundanti huic quoque ossiculo, præter illa quæ nuper dixi, contiguum uisitur.Octaui ossis processus. Quinetiam et hoc adhuc octauum os sibi proprium uendicat, quod ipsius interna sede, qua manus uolam quodammodo spectat, notatu dignum educit processum, ab externo latere uersus internum latus inclinantem, et interno suo latere C modo exculptum : ut aptam constitueret sedem, qua tendines musculorum digitos flectentium (qui ex cubito procedunt) opportune uehi continerique possent. Vt uero tanti tendinum moli sedes hæc aptior redderetur,Quinti ossis processus. etiam quintum brachialis os interna sua sede processum educit, uersus externum latus uergentem, et in externo latere pariter exculptum, eiusdem omnino usus quo octaui ossis processus gratia, nimirum ut tendinibus illis uia exhiberetur, ac postmodum ex processuum illorum apicibus ualidissimum ligamentum enasceretur, quod transuersim tendinibus circundatum, ipsos, ne a sua sede aberrent exurgantue, contineret, amplectereturque. Hæc sedes tendinum nomine excauata, utcunque læuis est : quemadmodum et reliquos sinus esse dicimus, qui tanquam anuli tendines transmittunt. Cætera brachialis ossium pars extra hunc sinum, easque sedes quibus ossa articulantur, inæqualis, et propemodum aspera est, ut fortiora educeret ligamenta, eademque ualidius exciperet, quibus ossa inuicem obuinciri ac colligari iam antea proditum est.

DE POSTBRACHIALI. CAPVT XXVI.

Huius Capitis figuræ ex prima secundaque præcedentis Capitis figuris extremam manum, ac proinde etiam postbrachiale (notis I, II ,III ,IIII) exprimentibus petendæ sunt. Quanquam et subsequentis Capitis prima figura, ad characterem A postbrachialis os indicem sustinens exprimet, omni osse liberum.