Liber I
120

Postbrachialis uoce utendum.Partem summæ manus a brachiali ad radicem usque digitorum deductam, Græci quidem μετακαρπιόν nominarunt : Celsus autem, et Græcorum interpretes permulti, palmam. alij rursus pectinem, ac pectus aliquando uocarunt ; uerum quia palmæ uocabulum latius patet, et brachiale quoque in palma plerisque complectitur, ac reliquis rursus palma idem quod uola denotat. et quum pedis pedio, pectinis et pectoris seu σήθος nomen etiam pariter accommodetur, ego hactenus μετακαρπιόν postbrachiale appellaui.Quibusdam postbrachialis ossa quatuor, quibusdam quinque enumerari. Postbrachiale itaque Galeno quatuor conformatur ossibus. Eudemo autem et Celso, atque (ut ex primo de Historia animalium est colligere) Aristoteli etiam, quinque : prout nimirum pollicis primum os, quod quinto brachialis ossi articulatur, hi quidem postbrachiali, Galenus uero digitorum ossibus adnumerant. Porro nonnulli id postbrachiali ascribunt, quod in eodem fere cum cæteris postbrachialis ossibus ordine locatum sit : et non, ut prima reliquorum digitorum internodia, nudum exeratur, sed quodammodo postbrachialis ossium ritu lateat, uulgoque pollici tantum duo ossa tribuantur ; quamuis interim id pollicis os postbrachialis ossibus et breuius sit, et ipsis non æque atque illa, inter se conterminum. Præterea et hinc fortassis primum pollicis os postbrachiali adijciunt, quod secundum pollicis os, primo eodem fere modo articuletur, quo prima digitorum ossa postbrachialis ossibus, quæ simplici sinu illorum ossium rotunda simpliciaque excipiunt capita. Postremo huc fortassis ducti fuere, quod nullum tendinem, qui primo pollicis ossi mouendo famulatur, ipsi inseri putauerint : quemadmodum etiam nulli postbrachialis ossi tendo inseritur, qui illius priuato motui præsit. Complures enim musculi latuerunt alios dissectionum professores, qui primo pollicis ossi peculiariter implantantur. Galenus uero (quem etiam ut minimum tres quatuorue eius internodij musculos præterijsse, in secundo libro auditurus es) primum pollicis internodium digitis, quibus singulis tria tribuit ossa, connumerat, quod id supra infraque per , hoc est laxam, et quæ manifestum motum edit articuli speciem articuletur : supra quidem brachiali, infra uero secundo pollicis ossi : et interim quatuor postbrachialis ossa, infra tantum qua digitis committuntur, ea articuli specie coniunguntur. Supra enim, uel Galeni suffragio, postbrachiali per συνάρθρωσιν coarticulantur : hoc est differentia articuli, qui perquam obscurum, et quem sentire uix queas, motum ostendit. Ita enim arbitror Galenum synarthroseos nomine in Capite libri de Ossibus decimo nono usum. Quandoquidem haudquaquam existimandum est, Galenum adeo perfunctorie postbrachialis ossa uel in simia, vel cane intuitum esse, ut aut sutura, aut claui ritu, aut harmonia, hæc ossa brachiali coarctari uoluerit ; quamuis illa ipsius esset sententia, si illum sui dogmatis non oblitum hic dixerimus, quod initio libri de Ossibus synarthroseos species enumerans diffuse exequitur. Vt uero sit, quo rectius nos Galeni sententiæ accommodemus, quatuor quidem postbrachialis, quindecim autem digitorum ossa, semper enumerabimus.Quatuor postbrachialis ossa cuiusmodi sint. Sunt itaque postbrachialis ossa reliquis digitorum ossibus longiora, et magna ex parte teretia.In longitudine. Longissimum indici præponitur, atque ita sensim fiunt breuiora, ut omnium facile breuissimum tenuissimumque paruo præponatur digito.In appendicibus. Omnia supra infraque appendice donantur, et superior quidem (cujus connexus etiam in pueris aliquando latet) brachialis ossibus, uti antea diximus, coarctatur, ipsaque ossa hic externa sede nonnihil latiora quam interna sunt, ut postbrachiale una cum brachiali superficiem exterius gibbam, intus uero cauam aptius hic efformaret.In mutuo nexu. Quin etiam appendices hæ lateribus se inuicem contingunt, et cartilaginei ligamenti interuentu inuicem alligantur. Inferiores uero appendices grandes quoque sunt, et in rotundum ac ab externa manus sede in internum oblongum caput desinuit : quod cartilagine obductum, primi digitorum ossis sinum subintrat. Hæ appendices lateribus se etiam contingunt, sed non adeo pertinaciter atque superiores, quæ brachiali coarctantur ; nihilominus tamen qua inuicem respiciunt, sinuatæ sunt, ligamentaque cartilaginea educunt, quorum opera ualide connectuntur.Postbrachialis ossa interualla. In medio autem ductu, et secundum postbrachialis longitudinem, quoniam ossa suis appendicibus multo tenuiora sunt, inuicem dirimuntur, et digno notatu interuallo inuicem dehiscunt ; atque id magni cuiusdam usus gratia, in quolibet enim trium interuallorum, quæ quatuor postbrachialis ossa constituunt, duo reponuntur musculi ex octo illis, qui primum quatuor digitorum os flectunt. Quemadmodum itaque singulos digitos, duo illorum musculorum accedunt : ita etiam cuique postbrachialis ossi duo attenduntur, atque in tribus interuallis sex collocantur. ad internum uero latus postbrachialis ossis indicem sustinentis, septimus protenditur ; externo autem lateri ossis paruo digito præpositi, octauus exporrigitur.Qui postbrachialis ossa musculis cedant. Verum quum hi musculi suo ductu, horum ossium longitudinem uix superent, interuallaque hæc non tantum distent, ut sufficiens musculorum moles in ipsis collocari queat, postbrachialis ossa merito intus, ubi uolam constituunt, caua uidentur,