Liber I
121

ut et hic quoque musculorum portio tutam aptamque sedem nancisceretur. In externam autem ossium sedem musculi nihil prominent, neque inibi ossium gibbum uel minimum excedunt, parem cum ossibus superficiem constituentes. Quinetiam ut ulnam radiumque attensis ipsis musculis cedere ostendimus, ita etiam postbrachialis ossa secundum longitudinem angulosa, et lineis quibusdam pulchre extuberantia cernimus, pro musculorum uidelicet, qui ipsis exporriguntur, ratione : uti etiam non minus superiori sede eleganter exasperantur, ut opportunam trium brachiale flectentium musculorum insertionem excipiant. Neque id solum postbrachialis ossa cum radio ulnaque exigunt commune, uerum etiam intus oblongum sinum medullæ reponendæ aptum sibi uendicant. Porro postbrachiale iustissime quatuor ossibus efformatum esse, quatuor qui ipsis stabiliuntur digiti liquido commonstrant ; quibus quintus ueluti opponi debuit, si modo manus commodum futura erat apprehendendi organum. At satius iam quoque fuerit, digitis peculiare Caput consecrare.

DE MANVS DIGITIS. CAPVT XXVII.
PRIMA FIGVRA.

[Illustration]

SECVNDA.

[Illustration]

TERTIA.

[Illustration]

Digitorum ossium seriem duæ priores figuræ ad initium uigesimi quinti Capitis repositæ commonstrant : quemadmodum et tres integrum ossium contextum exprimentes tabulæ, ad huius libri calcem locandæ. Tabula autem hic inserta, ac in tres ueluti figuras (ut singulæ duo proponant ossa) digesta, digitorum articulos oculis subijcit. Harum enim prima, duo exprimit ossa : quorum alterum A insigniui, estque postbrachialis os indicem sustinens, alterum B indicatur, estque primum indicis os ab externa sede, quemadmodum et illud postbrachialis os, delineatum. Præsenti itaque figura primi digitorum articuli effigies proponitur. C enim caput rotundum notat postbrachialis ossis. D uero sinum primi indicis ossis caput C insignitum excipiens.

Secunda figura primum indicis quoque os indicat, E notatum : et secundum pariter F insignitum : ut horum ossium delineatio secundi quatuor digitorum articuli speciem oculis subijceret. G itaque et H duo indicant capitula primi indicis ossis. I uero et K sinus secundi ossis, quos duo capita primi ossis subintrant. L autem sinum significat, in medio capitum primi ossis consistentem, ac in quem tuberculum secundi ossis inter duos sinus I et K notatos prominens, et M insignitum subingreditur.

Tertia figura secundum indicis os N, et tertium O, proponit, tertij cuiusque digiti articuli speciem ostensura, quam quia penitus secundo quatuor digitorum articulo respondet, alijs characteribus non obliterauimus. Verum istas articulorum imagines etiam ex duabus primis uigesimi quinti Capitis figuris petere integrum est.

Singulos digitos tribus ossibus merito formari. Omnes manus digitos ternis constare ossibus, (quæ et internodia, et articuli, et acies, seu etiam φάλαγγοι et σκυταλίδεις et κόνδυλοι uocantur) superiori Capite comprehensum est. Atque hæc ossa dura sunt ac densa, non tamen (ut aliquando contra Galeni placitum monuimus) medullæ penitus expertia. Præter id enim quod supra infraque appendicum modo nonnihil fungosa existunt, etiam singulis sinus contigit grandior, medullæ asseruandæ gratia, ut et in postbrachialis ossibus, paratus. Quod uero digitorum ossibus ad actionis robur in apprehendendo, et eisdem pluribus propter uarios qui manibus fiunt motus, ac eorum quæ illis apprehenduntur differentiam indigeamus, neminem latere arbitror. Deinde quod neque plura ossa, neque pauciora tribus fieri, digitis omnino ex usu fuerit, uel hinc promptissime colligitur, quoniam si illum excederent numerum, præterquam